LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De camomilla, cepe, croco, cicere, camphora, cimino, et cautibus, coriandro , cyparo, calamento, cardamomo, centaurea, cucurbita, cucumere, cicuta, curvi, corona regis, scyrpo, cicorea, centinodia, canna, et cypro, et cauda equi, et canuca.
Camomilla est herba in foliis sicut cocula faetida, nisi quod strictiora habet folia : fila enim foliorum suorum quae costae vocantur, minus lata sunt costis coculae. Habet autem florem aromaticum, et etiam herba est tota aromatica, et fit ex ea oleum camomillae.
Sunt autem trium specierum camomillae : licet enim herba sit similis omnium, tamen alia est cujus flos est albus, et alia cujus flos est citrinus, et alia cujus flos est purpureus. Est autem calida et sicca, et secundum Galenum, propinqua est virtuti rosae in subtiliatione. Est autem aperitiva, suhtiliativa, mollifcativa, et resolutiva cum pauca attractione : forte enim nihil attrahit omnino. Sedat autem apostemata calida mollificando et resolvendo, et leniflcat dura non multum stricta, et bibitur post apostemata viscerum spissa, et confortat membra nervosa omnia : confert enim multum assiludini, eo quod calor ejus similis est calori animalis : et est confortativa cerebri, et evacuat materias capitis, eo quod resolvit absque attractione : aufert icteritiam. Si autem praegnans sedeat in aqua ipsius, educit embryonem et secundinam, et confert iliacae passioni, et alias plurimas nobiles habet operationes.
Cepe est in colore porri et sapore habens folia rotunda et concava, radicem circularem grossam : et haec vocatur cepe : et in ipsa est major virtus germinis ejus post semen ejus. Est autem in cepa acuitas incisiva, et amaritudo, et stipticitas. Et cum comeditur, longum ejus est acutius inferiori circulari, et in tunicis inferioris circuli quod est rubeum, est acutius quam quod est album, et siccum est acutius humido, et crudum est acutius assato. Est autem calidum et humiditatis superfluae.
In operatione autem est incisivum, subtiliativum, et cum stipticitate quam habet, abstergit, et aperit fortiter, et inflat, et attrahit sanguinem ad. exteriora, et ideo rubificat cutem : et cum non est coctum, non nutrit, vel parum nutrit: et cum decoquitur, generat humorem grossum nutrientem. Semen autem ejus delet morpheam : et cum fricatur ex eo allopitiei confert valde in circuitu, et ipsum cum melle eradicat verrucas. Cepa autem est de numero eorum quae nocent intellectui, eo quod generat humorem malum, et multiplicat salivam : confortat autem stomachum debilem, et facit cibi appetitum, aperit orificia haemorrhoidarum, et commovet coitum, et aqua ejus lenit ventrem. Aqua autem ejus linita super morsum canis rabidi confert, et etiam quando emplastratur super morsum ejus. Quidam etiam dixerunt, quod ipsum generat in stomacho humorem plurimum frangentem nocumenta venenorum, et alias plurimas habet virtutes.
Crocus est duorum modorum. Unus est olus altum habens aculeos et folia la-
ta : et hic non est bonus, neque bene tingit, neque condit cibaria, et facit nauseam. Alius est hortensis, qui habet radicem dentatam sicut lilium, et in illa, est virtus germinis ejus, et herba ejus est sicut germen magnum longum quod in humidis crescit locis, et diffunditur super terram, et flos ejus non elevatur a terra et egreditur a materia continue Hos post florem, et flos ille est croceus, et rubeas habens partes : et hoc est quo utuntur homines in cibis. Recens autem boni odoris melius est in genere suo, praecipue quando super pilos floris ejus est valde albedinis : fios enim non habet folia nisi sicut pili vel fila stricta. Praecipuus autem est qui non velociter tingit, et est prossi floris, et sani, qui non cito inviscat tangentem, nec cito frangitur in partes. Est autem natura calidus et siccus.
In operatione autem est stipticus et resolutivus, et propter stipticitatem est conglutinativus : et ejus caliditas est fortior stipticitate sua, et ejus oleum est calefactivum. Dixerunt autem quidam, quod crocus numquam alterat humorem, sed conservat eum in statu in quo est secundum aequalitatem, et rectificat humorem putrefactum, et confortat viscera. Polus autem ipsius colorem facit bonum, resolvit apostemata, et ex eo linitur erisipila, gravat caput, et confortat ebrietatem, et inducit somnum, et obtenebrat sensum : et cum bibitur in vino, inebriat, et facit sine causa ridere. Confortat enim cor et laetificat ipsum. Ejus autem oleum odoratum facit anhelitum facilem, et confortat instrumenta ejus. Aliquantulum etiam facit nauseam, et dejicit appetitum : eo quod sapor ejus est oppositus acetositati quae in stomacho facit appetitum, confortat tamen stomachum propter id caliditatis quod est in eo. Dixerunt autem aliqui quod crocus est bonus spleni. Excitat autem coitum, et provocat urinam, et confert duritiei matricis, et ejus constitutioni. Dixerunt autem aliqui quod accelerat partum in potu datus. Dicunt etiam quod bibitus aliquando interficit laetificando.
CIGER est de genere leguminis, minora habent folia quam faseolus vel faba, et majora quam lens vel vicia. Est autem duorum modorum, rubeum videlicet et album. Est autem granum ejus pyramidale. Invenitur etiam aliquando cicer nigrum. Adhuc autem est cicer domesticum, et cicer silvestre. Et silvestre quidem melius et digestibilius et calidius, et operationes domestici potentius faciens quam ipsum domesticum. Sed nutrimentum domestici melius est quam nutrimentum silvestris. Quaelibet autem species ejus est calida et sicca et lenitiva et inflativa : et nutrimentum quod praebet cicer, fortius est quam nutrimentum fabarum, et magis solidum, praecipue tamen nutrit pulmonem : humidum autem plus nutrit de superfluitatibus quam siccum. Diuitum autem et comestum facit bonum colorem. Conferre etiam dicitur dolori dorsi Ejus etiam infusio confert doloribus molarum, et apostematibus gingivae calidis et duris, et apostematibus post aurem. Clarificat etiam vocem, eo quod melius quam aliqua res nutrit pulmonem : et ideo ex farina ciceris fiunt sorbitiones. Ejus etiam decoctio confert hydropicis et icteritiae : eo quod est aperitivum et praecipue nigrum. Cicer autem neque in principio mensae, neque in fine dandum est, sed in medio. Decoctio etiam nigri frangit lapidem in vesica et in renibus cum oleo amygdalino et raphaim et apio. Omnis autem species ejus extrahit foetum, et vehementer provocat coitum, et ejus infusio extendit membra coitus quando bibitur a jejuno. Hippocrates autem dixit, quod in cicere sunt duae substantiae quae separantur in decoctione. Quarum una est salsa et haec lenit naturam : et altera est dulcis, et haec provocat urinam : et dulcis quidem substantia est inflativa, et addens in coitu, et in pluribus operationibus dictis convenit cum eo pisa.
Camphora de se variam habet sententiam Auctorum : antiquissimi enim hanc perhibent esse herbam Indiae, quae in fine veris colligitur, et succus ejus exprimitur, de quo faeculentatum residens abjicitur : quod autem supernatat, congelatur et in modum urnbosae crystalli pervium efficitur. Constantinus autem dicit, quod est gumma arboris expressa per se, sicut gumma, egrediens et venit de insulis Indiae. Dicunt autem hanc arborem magnam, et magnam praestare umbram et utilitatem hominibus. Sed leopardi multi adhaerent ei, et congregantur circa eam sicut haberent ad lignum amicitiam naturalem. Et ideo non nisi determinato tempore accipi potest cum discedunt leopardi. Est autem arbor marina et spongiosa. Lignum autem ejus quod affertur, est frangibile lene, et in ramis ejus adhaeret aliquid de vestigiis camphorae.
Camphora autem est multiplex secundum terras a quibus venit : melior autem post gummam est quae est sublimatio alterius. Est autem frigida et sicca, et usus ejus accelerat canitiem. Cum aceto autem prohibet fluxum sanguinis c naribus. Facit etiam vigilias, et confortat sensus calefactorum. Confert etiam in medicinis ophtalmiae calidae, abscidit coitum, et generat lapidem renum: et vesicae, et constringit fluxum cholericum. Est autem mirabile de camphora, quod odorata a maribus, tollit appetitum coitus, et odorata a faeminis, auget coitus tentationem. Hujus causa, est, ut puto, per accidens, quoniam in maribus frigiditas ejus retinet calorem in cerebro, qui retentus multiplicatur in ipso, et consumit coitus materiam, quae maxime a cerebro descendit : et hujus simile est, quod rosa odorata frequenter facit sternutationem : quia frigiditas ejus repercussam, retinet cerebri vaporositatem, quae multiplicata facit motum sternutationis. In foeminis autem est frigidum cerebrum : et ideo camphora odorata condensat humidum descendens ab ipso, et sic restringit calorem cerebri foemina-
rum. : ille non est multus, et ideo non potest consumere humidum, sed tantum movet ipsum, quod motum descendit, et incitat ad coitum.
CiMiNUM est herba habens folia stricta et longa accedentia secundum aliquid ad naturam anheti : et semen ejus est in modum columnalem longum, sed. fios ejus est citrinus. Sed ciminum multiplex est secundum loca a quibus venit : herbae enim sicut et caeterae plantae maximas habent virtutes a iocis in quibus crescunt : secundum colorem autem invenitur diversificari in duo semen cimini. Est enim aliud nigram, et aliud citrinum, et hoc vocatur persicum. Adhuc autem aliud est silvestre, et aliud domesticum. Nigrum autem fortius est citrino.
Est autem calidum et siccum, et expellit ventositates, et resolvit, et in virtute ejus est incisio, et exsiccatio, et aliqua stipticitas. Cum autem facies lavatur ex aqua ejus, clarificat eam : si tamen nimis saepe iteretur lotio, citrinat eam. Pulchritudinem etiam faciei inducit usus ejus moderatus. Silvestre autem ciminum, cujus semen simile est semini lilii, consolidat vulnera cum ex eodem vulnera implentur. Cum autem miscetur aceto ciminum tritum, et fit odoramentum ex eo, aut licinium immixtum ponitur in nares, abscidit fluxum sanguinis per nasum : potatum cum vino valet contra morsum venenosorum.
Caulis est herba quae in usu cibi sumitur communiter. Est autem stipite longo ruborem habente. Folia ejus magna sunt et lata, et cum aduruntur frigore, rubescunt, sicut et crus sive truncus ejus. Est autem caulis corpus quod est in cruribus ejus, et foliorum coctilidonibus humidius quam ipsa substantia foliorum suorum. Est autem multiplex caulis, silvestris videlicet et domesticus. Et silvestris quidem. est porosus et marinus et aquaticus, et in genere quidem silvestris calidior est quam domesticus. Marinus autem declinat ad salsedinem, et ideo laxat ventrem, et proprie coctus cum carne pingui : et folia ejus similia aristologiae, quae ex una et eadem oritur radice. Silvestris etiam petrosus est amarior, et acutior, et remotior a proprietate cibi hominis quam domesticus : caulis tamen est grossi nutrimenti ingrossans sanguinem cum non miscetur aliquo dissolvente grossitiem ipsius, et inflat inflatione pertingente usque ad partes furculae et lateris, et facit dolorosum corpus. Caulis tamen universaliter est calidus et siccus : sed caliditas ipsius minor est sua siccitate, et in operationibus suis est maturativus, lenitivus, desiccativus proprie quando decoquitur, sic quod aqua prima in qua bullivit, effunditur ex ipso, Cinis autem stipiturn ejus, est fortis desiccationis, et sedat dolores.
Nutrimentum autem caulis est parvum et humidius nutrimento lentium : et sanguis ejus est malus : sed. cum decoquitur cum pingui carne et gallis efficitur parum melioris nutrimenti. Exsiccat autem linguam, et provocat somnum, et tamen retardat ebrietatem, et clarificat vocem, et alias multas secundum medicorum diversas praeparationes facit operationes.
Coriandrum est herba satis communis, de qua dixit Galenus, quod virtus ejus est composita : in ea enim est terreitas dominans, et aqua tepida, et quod in eo sit ponticitas parva post stipticitatem ipsius. Avicenna autem vult aqueitatem quae in ipso est, esse frigidam non tepidam, nisi sit propter substantiam subtilem calidam permixtam : quae tamen velociter separatur ab ipso. Est autem naturalis qualitas coriandri frigiditas et siccitas, licet secundum Galenum declinat ad caliditatem. Folium autem ejus est divancatum, et flos croceus, et semen rotundum fere sicut violae, et album. Cum autem coquitur, separatur substantia ejus
calida subtilis a frigida : et ideo multitudo succi ejus bibita interficit cum infrigidatione.
In operationibus autem suis est in ipso stipticitas, et stupor : et succus ejus cum lacte sedat fortem pulsationem.
Galenus tamen quaerit qualiter coriandrum sit frigidum, cum resolvat serophulas ? omnis enim resolutio scrophularum est per calidum. Ad hoc respondet Avicenna, quod ex proprietate speciei, et non qualitatum elementalium habet resolvere scrophulas : aut quia forte in ipso (sicut diximus) est substantia quaedam subtilis penetrans in profundum quae resolvit eas : cum autem bibitur succus ejus, velociter resolvitur ab ipso calidum, et remanet substantia, ejus frigida agens in corpus bibentis eum. Ejus autem proprietas est prohibere vaporem ne ad caput ascendat : et ideo ponitur in cibum ejus qui epilepsiam patitur ex vapore stomachi. Multitudo autem ipsius et sicci permiscet et confundit sensum, et humidum ejus facit somnum : obscurat etiam visum pulvis ejus, cum lacte mulieris distillatum sedat percussionem oculi : et quando ex foliis ejus fit emplastrum, prohibet cursum materierum ad oculum. Quod autem ex coriandro est frigidum et siccum, frangit virtutem coitus, et erectionem virgae, et desiccat sperma : cum autem ex succo ejus bibitur circa quatuor uncias, interficit sicut venenum, quoniam facit hominem tristem et syncopizantem : et ideo cavendum est valde ne de eo multum sumatur.
Gyparus est herba quae in foliis est similis porro vel segetibus viridibus, nisi quod alicubi est longior, et alicubi brevior. Dicitur autem quod cyparum Indicum cum croco mixtum abradit pilos. Radix autem cypari est alba, et est disposita sicut galanga, nisi quod in colore non est similis ei. Cum autem radix illa est spissa granis et difficilis ad frangendum aromatica, et ejus herba est bre- vis, et ejus acedo est vehemens, tunc est
bona in virtute sua. Est autem in ipsa stipticitas parva, et exsiccat sine mordicatione, et aperit orificia venarum, et extenuat ventositatem, et adurit sanguinem, efficit colorem bonum, et odorem oris facit bonum, consolidat fixa et putrida quae sunt difficilis consolidationis : ipsius tamen multitudo inducit lepram. Extrahit etiam lapidem, et frangit eum, et confert frigori matricis valde, et alias multas habet operationes.
Calamentijm est herba similis in foliis et sapore hyssopo vel origano : sed stipes sive crus ejus est quod non sit rubeum, et in hoc differt ab origano, cujus crus rubeum est. Est autem caiamentum substantiae subtilis, sive sit montanum, sive sit silvestre : has enim duas habet species : pungit autem fortiter sua acuitate et amaritudine, et maxime sylvestre : et ideo est rubificativum et ulcerativum : et cum bibitur solum, provocat sudorem, et calefacit vehementer per hoc quod extrahit ex profundo corporis, et incidit et exsiccat : et quando comeditur et bibitur post ipsum continuis diebus semen, confert elephantiae : potus enim calamenti confert leprae non sua resolutione tantum, sed etiam sua incisione et subtiliatione. Succus autem ejus interficit vermes in aure: forte et habet virtutem in extractione humorum grossorum ex pectore quando comeditur cum ficubus, et confert dolori laterum : recenter etiam positum in aceto si odorat syncopizans, sanatur : cum ficubus etiam comestum confert hydropisi: tritum autem aut decoctum et cum melle bibit.um, foetum interficit, et provocat menstrua.
Dixerunt autem quidam, quod montanum silvestre calamentum abscidit coitum, et prohibet pollutionem : valet etiam contra venena : et suffumigatio de foliis ejus facta expellit vermes venenosos, et alia multa operatur secundum diversas medicorum praeparationes.
Card amomum est semen herbae, quae etiam card amomum vocatur, et semen ejus est duorum generum : quoddam enim est nigrum magnum sicut cicer nigrum, quod cum frangitur, interius habet granum album mordificans linguam sicut cubebae, et est aromaticum. Aliud autem est parvum sicut lens aromaticum etiam : est autem utrumque calidum et siccum naturaliter, et dicitur conferre vomitui, dicitur etiam conferre capiti humido in hoc quod exsiccat ipsum.
Cektaurea est herba valde communis, et est duarum specierum. Una enim est major, et haec habet folia tripodi similia, et haec habet duas species : quoniam quaedam vergit ad citrinitatern in stipite suo. Quaedam autem est viridis. Minor autem centaurea est alia ejus quae habet folia sicut ruta, et est saporis amarissimi fere sicut scamonaea, et habet florem rubeum lucidum, et profert eum ad modum coronae imperfectae, et nascitur in fine veris. Est autem omnis species ejus calida et sicca, et in qualibet est abstcrsio, et stipticitas, et acredo magna, et exsiccatio : et mirum narratur de ea, quod etiam si coquatur cum carne incisa, quod conjungit eam. Recens autem mundificat vulnera, et sigillat ulcera antiqua, et sicca trita in emplastro consolidat fistulas et ulcera antiqua : confert etiam oppilationi hepatis et duritiei splenis : provocat etiam menstrua, et extrahit foetum, et interficit vermes, et plura alia operatur secundum praeparationern medicorum.
Cucurbita autem est herba aquosa, multum lata habens folia propter suam aquositatem : et ideo nisi continue habeat ad radicem ejus aquam stillantem, arescit : repit autem anchis sicut vitis, et crescit subito, ita quod Hermes dicit, quod si cucurbita in cinere ossium humanorum oleo olivae irrigata plantetur in loco umbroso, infra novem dies habebit florem et germen. Est autem natura frigida et humida, et profert grana sui germinis in vase magno, et cum maturum est, medium est inter testam et lignum, cum ipsa tamen nihil ligneitatis
habet in cruribus et foliis suis : cum autem recens vas illud est comestibile habens humorem insipidum, et est parvi nutrimenti quando elixatur. Sed nutrimentum ejus non est malum, et velocis descensionis a stomacho nisi a stomacho corrumpatur : de facili enim corrumpitur sicut et caeteri fructus. In vase autem ipso est quaedam substantia rara ex qua sugunt grana ejus, et sunt grana in ipsa sine ordine : sed substantia illa est sicca: et in hoc differt a pepone, qui multa habet in se grana ordinate, sed natat in quodam humido quod causatur in concavo ejus interius.
Nutrimentum autem concurbitae fit laudabile, si cum citoniis permiscetur quando coquitur. Est autem cucurbita nutrimenti convertibilis in id cui associatur in stomacho : si enim cum sinapi comedatur, nascitur ex ea humor malus acris : et si cum sale, generatur ex ea salsus : et si cum stipticis, generatur ex ea humor stipticus, et sic de aliis. Est autem omnino mala cucurbita melancholicis. Nocet autem stomacho multum, et praecipue puerorum et adolescentium, et ad colon affert nocumentum maximum, et nocet intestinis, et multas alias habet operationes.
GUGUMER est herba repraesentantis sicut cucurbita, sed vult extendi magis super terram quam quod erigatur lignis super quae repat. Habet autem crura nodis multis conjuncta sicut et cucurbita : et in hoc etiam convenit cum pepone et citrulo : et florem habet croceum, et cucurbita album : et est fructus sive pomum ejus quod cucumer vocatur, et habet figuram columnalem, et granulosum corticem, qui primo est viridis, et postea declinat ad citrinitatem, et non induratur sicut cucurbita, sed in interioribus suis absque ordine in substantia rara habet grana sua sicut cucurbita : sed sunt mi- nora granis cucurbitae, et sunt in figura sicut nuclei malorum aut pyrorum, nisi quod sunt majora, et sunt sicut grana citruli aut peponis : et quando maturum est cucumer, si suspendatur filo, et infigantur in eo grana hordei, infra paucos dies pullulant ex cucumere melius quam seminata in terra, et producunt herbam longam citius quam si in terra essent seminata.
Est autem frigidum et humidum, et ejus chymus malus et paratus ad putrefactionem : et ideo febres pravas et putridas inducit. Sedat autem choleram : et ideo a quibusdam comeditur in aestate. Sed melones quae alio nomine pepones vocantur, et in herba et flore fere sunt sicut cucumer, velocius corrumpuntur sicut cucumer : et quando cucumer est maturum, est in eo aliquid abstersionis, sed semen ejus melius citruli semine.
Citrulus autem est pepo viridis plani corticis : sed pepo communiter est croceus, et inaequalis superficiei quasi sit ordinate compositus ex semicirculis rotundis. Omnium autem horum nutrimentum discurrit in venis crudum et putrescens : et ideo generat febres chronicas. Hoc autem habet boni, quod quando habentes syncopim odorant ipsum, reviviscunt, et sedat sitim, et folia ejus conferunt morsui canis rabidi.
Est autem praeter eum. qui dictus est cucumer iisininus, et hic in veritate est arbor, cujus fructus collectus et in panno suspensus in fine aestatis postquam citrinus effectus est, ut per pannum illum currat aqua ejus, et colatur in vas quod subtus paratum est, et exsiccatur super cinerem, et umbroso loco ponitur dilatatus super tabulam ut perfecte siccetur : et cucumer quidem fructus bonus est quando citrinus rectus veram habens amaritudinem. Succus autem est bonus, quando est albus lenis qui est similis cepae antiquatae per annum. Est autem iste fructus calidus et siccus subtilis et resolutivus, et radix ejus et folia et fructus omnia sunt abstersiva et resolutiva : et
isto cucumer mirabiles babel operationes in in medieorum praeparationibus, praecipue autem evacuat aquositatem hydropis sine nocumento, quando de radice ejus datur in potu.: sed hoc habet nocumentum, quod suppositus foetum in matrice interficit.
Cicuta est herba venenosa, folio et radice similis petrosclino, nisi quod costae foliorum sunt et strictiores : fortioris tamen virtutis est aquatica : est autem calida et sicca naturalibus suis qualitatibus : et sunt operationes ejus dissolvere, et attrahere, et consumere. Radix tamen ejus majoris est virtutis, deinde folia, ultimo vero loco semen : inanit autem consumendo spiritus et mortificando membra.
Carvi est herba quae alio nomine achillea vocatur, habens folia capillaria sicut
foeniculum, licet sint subtiliora et aromatica. Flos autem ejus est albus coronalis durus in tactu, sicut esset compositus ex capitibus clavorum. Est autem calida et sicca quae pulverizata in cibis, digestionem confortat, et ventositates evacuat, et in salsamento posita herba ipsa provocat appetitum.
Corona regis est herba habens folia multa in stipite uno, quae sunt folia majoranae vel basilicio, et sunt omnia perforata multis foraminibus : propter quod et ipsa alio nomine perforata vocatur. Graece autem dicitur hypericon, et operatione naturali cor confortat et hepar, et renes mundificat, ulti me et praecipue anthraces curat, et venena fugat.
Scirpus est juncus in locis palustribus crescens, sicut et carectum est latius scyrpo. Est autem cortex ejus valde viridis, et plenus medulla quae est rarae substantiae, et haec quando in vino ponitur, aquositatem vini ad se trahit propter similitudinem complexionis : propter quod phlegma purgat, et separat aquam mixtam in vino : et hoc idem puto facere carecti medullam. Haec herba in se nodum nullum habet omnino, et succus ejus est indigestus et aquosus valde.
CIGOREA quae et sponsa solis vocatur, est herba in terra dura et conculcata juxta vias nascens, durissimo stipite, sed tamen non ligneo, folia non habens multum lata, florem habens azurinum sive hyacinthinum, qui Dionysia vocatur : et hic expandit se ad solis ortum, et claudit se ad solis occasum, sicut alii plurimi flores faciunt. Est autem herba infrigidans, et valens febre aestuantibus secundum medicorum praeparationem.
In similibus autem locis crescit gentinodia, quae. est sicut gramen magnum in foliis : sed crura habet composita ex infinitis nodis : propter quod ceniinodia vocatur. Serpit autem super terram, non adhaerens plantis juxta quas nascitur : et in hoc differt a volubili quae circumvolvit se plantis juxta se positis. Haec dicitur distinguere fluxum sanguinis ex naribus, et ad multa alia utilis in medicinis esse corp or tini humanorum.
De canna autem mellis dictum est in capitulo de znccharo. De cannis autem satis scitur per ea quae dicta sunt de arundine. Carinae enim sunt multarum specierum, sed inter alias Indica tale habet incrementum, quod sexaginta pedes in altum excedunt, et magnae sunt, ita quod fiunt inde naves et aedificia.
Cyprus autem invenitur nominata a Theologis, quae perraro invenitur a Philosophis descripta: sed. si qua plantarum sic dicitur, constat quod a Cypro insula denominatur. Dicunt autem hanc esse plantam altam sicut arbor, quae semen album habet, quod in oleo decoctum et postea expressum emittit ex se unctuosiim humorem, quo in ungendis corporibus ad subtilitatem pellis et emundationem sudoris utuntur puellae regales.
Cauda equi est herba concava nodosa in vallibus nata, et conjunguntur nodi eius per barbulas quasdam quas emittit inferior pars super superiorem, ita quod quaelibet pars ejus in inferiori parte est plana, et infixa, et in superiori est barbata, et infigitur ei ea pars quae est super eam. Est autem herba aspera cana, ad pallorem declinans, multa talia proferens ex una radice, sicut.cauda equi disposita. Est autem frigida et sicca vehementis exsiccationis, et praecipue quae in silvis juxta radices arborum exoritur, et est valde juvativa ad fluxum sanguinis, et alias multas habet utilitates secundum diversas medicorum praeparationes.
Canuga est herba in sabulosis et sterilibus locis nascens, et habet folia cava mollia sicut lana, et in tactu est mollis sicut lana, et est parva frigida et sicca: et cum spargula et cardo benedicto bibita cum fuerit in vino decocta, mirabilem habet effectum ad exsiccandas fistulas : sed cum bibitur, debet aspergi pulvis agrimoniae pulverizatae super locum fistulae.