CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De explanatione circumstantiarum in quibus est actus.
Circumstantiae autem in quibus est actus et quarum ignorantia facit involuntarium, sunt sicut quis fecit, et quid fecit, et circa quod operatus est, vel in quo sicut loco, vel tempore operatur quando, aut cum quo operatur sicut instrumento, et gratia cujus sicut finis, puta gratia salutis : et qualiter, et hoc dupliciter, scilicet in modo actus secundum quod exit ab operante, sicut dicimus, qualiter fecit, hoc est, quiete vel vehementer, vel secundum qualitatem quae regit in opere, sicut quaerimus, qualiter fecit, intendentes utrum rei licitae vel illicitae operam dedit: et alia quae his similiter dicuntur.
Omnia quidem igitur haec nullus utique secundum totum ignorabit non insanus existens. Hoc autem manifestum est ex hoc quod nullus operans se operantem ignorat. Qualiter enim seipsum ignorare posset cum ipsemet operans sit sciens et eligens. Nihil enim est quod abscondit se operantem a seipso, neque secundum substantiam, neque secundum accidens : et ita quis faciat, nemo ignorat. Tamen quis inter circumstantias ponitur: quia licet involuntarium non faciat, tamen fa- cit ad aggravationem peccati, et commendationem boni. Sacerdos enim peccans vel Episcopus, turpior est, et faciens bene, commendabilior est.
Quid autem operatur bene contingit ignorare quodammodo, sicut in dictis in excusatione sui consueverant dicere, excipere ipsos, vel non scire quid dixerunt: nec esse mirum, quoniam ineffabilia erant quae dicebantur, id est, quemadmodum si dicantur aeschyli mystica. Potest enim aliquis fabularum mira non intelligens loqui ad exprobrationem vel commendationem aliquorum audientium et intelligentium ordinata. Sicut si dicat fabulam Phaethontis coram malis praelatis, et non intelligat quid dicat: illi autem de se dici intelligant : qui sicut Phaeton male dirigens currum Solis in caelo, a Iove fulmine percussus est: ita ipsi in terra male dirigant currum rationis, et ideo percutiendi et dirigendi deponendi sint : propter quod dicens fabulam injuste exprobrationes recipit, quia nulli ex voluntate propria exprobrare voluit, nesciens quid diceret.
Fuit autem iste aeschylus cujusdam Euphorionis filius civis Atheniensis, qui multa mystica de sagittricibus et sacerdolissis scripsit , et in Sisipho, qui liber dicitur petram volvens : eo quod duritiem metaphorice semper vult quaeri in altera parte. Mystica etiam scripsit in libro de Iphigenia, et in libro qui dicitur Hypoypodes. In his omnibus libris de terra et de dea terrae et de diis infernalibus magis mystica quam expressa tangere videtur. Mystica autem dicuntur a Graeco AdminBookmark quod Latine sonat secretum : eo quod in omnibus suis dictis intentionem doctrinae suae celat sub miris fabularum. De isto autem aescliylo dicit Heraclides
Ponticus in primo de Homine libro, quod aliquando in tabernaculo suae domus periclitabatur occidi propter hujus mysticam rationinationem, quod quidam contra se dici reputabant, et occisus fuisset, nisi machinationem occidentium praesensisset, et fugiens ad templum Dei quod in Areopago stabat, propter reverentiam loci conservatus fuisset. Areopagitae autem recusantes ipsum ut debentem judicari primum et condemnari, judici tradiderunt : sed judicium evasit benevolentia judicum : et liberum absolvebant eum propter ea quae operatus est in Marathonico bello quod Persae contra Athenienses agebant: in quo bello fuit quidam Amynias nomine manibus truncatus : et ipse aeschylus quasi lethaliter vulneratus domum reportatus, in epigrammate sepulcri scriptum habuit : " aeschylum Euphorionis filium Atheniensem civem hoc sepulcrum abscondit mortuum frumenta ferentem. " Eo quod mystica seminaverat, quae in multos intellectus interpretari poterant ad fructum humanae conversationis. Sic igitur contingit ignorare quid.
Exemplum autem ejusdem est sicut monstrare volens sive docens ab arcu dimittere missilia, ut qui telum docet in arte sagittaria, et tempore consueto doceat, et cum loco competenti, ubi non est transitus hominum, et telum dirigens ad signum, inopinate interficiat hominem : hic enim nescivit quid fecit et involuntarium, est factum. Adhuc exemplum ejusdem est, quod aliquis filium proprium existimabit oppugnatorem si forte compugnatorem insidiatus per viam oppugnatoris inimici occurrat filius, et filium credens. inimicum interficiet eum. Sicut Euripides narrat de Merope, quod Trefontem propriam filium interfecit pro inimico.
Ignorare etiam potest quo instrumento faciat, sicut si credit jacere rotundatam hastam sive hebetatam, quae sit lanceata, et alicui vulnus vel mortem inferat, sed ad hoc oportet addere quod rei licitae operam det, et in loco talibus exercitiis competenti. Vel lapidem jaciens credat pumicem esse, et ex lapidis jactura damnum aliquod incurrat.
Exemplum autem ejus quod est cujus gratia, est sicut chirurgus in salutem sanitatis percutere vel incidere putans occidat, dummodo de contingentibus secundum artem nihil omittat. Et sicut pugil ostendere vel docere volens artem pu.gi.llatoriam, vulneret, et vulneratus moriatur. Omnia enim haec sunt singularia in quibus est actus, et circa quae est ignorantia illa quae facit ignorare quod operatum est et operari voluntatem, et maxime si ignorantia sit in principalissimis istorum. Esse autem principalissima videntur in quibus, hoc est, circa quae est operatio, hoc est, quod operatur et cujus gratia, quod est idem quod quo fine. Involuntario autem per ignorantiam sic dicto adhuc addere oportet, quod postquam scitur quod ignoratum fuit, tristitiam feret et paenitudinem de facto sive operato. Circumstantiae enim sunt quae faciunt volitum esse : actus enim voluntatis sine circumstantiis acceptus, informis est, et ex circumstantiis rationem accipit volendi.
Et quod quidam objiciunt quod multae sunt circumstantiae, una autem forma uniuscujusque : unum autem a multis causari non potest aeque, causantibus et secundum unam rationem causalitatis. Dicendum, quod sic est in natura, quod rei quidditas est a forma et fine : multas tamen habet potentias id quod fit, a faciente, et a materia, et a tempore, et loco in quibus fit, ex quibus diversis est pejus et melius, et similiter habet potentias a modo et instrumento quibus fit : ita est in moribus, quia speciem dant quid, et cujus gratia : aliae autem circum-
stantiae ad bonitatem vel malitiam conferunt potentiam. Nec obstat quod circumstantiae dicuntur quasi extrinsecae, cum formae rei et potentiae intrinsecae, esse debeant: quia quamvis sint extrinsecae ad bene et male quod in operante est, secundum quod in superioribus est ostensum : tamen intrinsecae sunt ad operationem cui formam dant et potentiam in bono et in malo.