LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De capilulari collectione eorum quae dicta sunt.
Causa ergo prima in omnibus rebus existit secundum dispositionem unam, sed res omnes non existunt in prima causa secundum unam dispositionem. Cujus probatio est, quia licet prima causa existat in rebus omnibus secundum unam dispositionem, tamen unaqueque recipit eam secundum modum suae potentia. Cujus signum est, quia quaedam ex rebus causatis sunt, quae processum causae potentiae recipiunt receptione unica et simplici, sicut indivisibilia per naturam et dimensionem magnitudinis et motum. Et quaedam recipiunt eam receptione multiplicata in dimensiones et numerum et motum. Quaedam autem recipiunt receptione aeterna, sicut ea qua) penitus immobilia sunt. Quaedam autem receptione temporali, sicut mobilia et temporalia. Dicit enim Priscianus, quod " tempus est mensura rerum mutabilium. " Et Diony- sius dicit, quod " tempus est, quod in generatione et corruptione et motu. "
Adhuc autem quaedam recipiunt receptione spirituali : quaedam autem corporali, ut in ante habitis expositum est. Et diversitas quidem haec non causatur ex causa prima, sed causatur ex diversitate recipientis : et hoc est quia recipiens diversificatur, eo quod receptum est in recipiente secundum facultatem recipientis, et non secundum facultatem recepti.