IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Recedente fictione, effectum baptismi a Deo immediate, non a charactere, causandum. Quod ait, num. 4. forte de illis sex peccatis, de quibus habitus est dolor, cum complacentia septimi peccati, non esse necessariam attritionem, ut tollatur fictio, et detur effectus baptismi, videtur loqui in sententia tenentium attritionem non esse detestationem peccati propter Deum, sed ex alio motivo, et sic dabilem esse de aliquibus peccatis, cum complacentia aliorum. Vel forte vult imperfectam attritionem etiam propter Deum, non esse necessario de omnibus peccatis, quia est dispositio ad justificationem, ex Trident. sess. 6. c. 6. et habetur prius illa aliquando duratione, de quo Vega 6. in Trident. c. 28. 29. Vide Cord. lib. 1. q. 2. g ubi nota. Vega 9. in Trident. q. 15. et lib. 13. c. 33. 34. Ang. v. Confessio. 1. n. 27, Rosei. n. 4. qui Scotum vindicant ab iis qui ei imponunt, quod nullum dolorem posuerit necessarium ad delendum actuale per Baptismum, vel Poenitentiam, de quo postea, d. 14. et 15. plura notabo; hujusmodi attritio est actus poenitentiae ortus ex imperfecto amore Dei, quo incipitur diligi ut fons justitiae, ut loquitur Trident. de c. 6.
Et si objicitur (d), quomodo habebit iste gratiam baptismalem, vel effectum aliquem Baptismi ? Uno modo potest dici, quod illa fictio non dimittitur, nisi per veram poenitentiam: sed ea dimissa, habet Baptismus effectum suum respectu omnium peccatorum praecedentium Baptismum, quae tamen non erant causa fictionis in Baptismo. Verbi gratia, aliquis ante Baptismum commisit septem peccata mortalia, et veniens ad Baptismum de sex attritus, septimum autem actu placet, vel de eo nullo modo atteritur, illud septimum solum est causa fictionis ejus in Baptismo; oportet ergo quod vere paeniteat de isto septimo, et in se, et inquantum fuit causa fictionis ejus in Baptismo. Quod pro tanto dico, quia forte peccavit novo peccato mortali, faciens irreverentiam Sacramento Baptismi, recipiendo illud cum tali fictione; sed recedente ista fictione, (quae fuit impedimentum effectus Baptismi) Deus confert gratiam Baptismalem, in remedium contra alia peccata, quae fuissent deleta in Baptismo, nisi fictio occurrisset, et ideo talem de illis aliis non oportet habere novam poenitentiam, nec forte novam attritionem, praeter illam quae habita fuit ante Baptismum, sed solo impedimento amoto, sicut Deus signo suo prius astitisset ad causandum effectum ejus, vel dandum, quando suscipiebatur, nisi fuisset impedimentum in suscipiente, ita paratus est semper post susceptionem ejus signi, assistere ei, qui suscepit, ad causandum effectum ejus, quando cessat illud impedimentum.
Nec oportet dicere characterem in ficto aliquid operari, sed solum quod Deus ex eadem pactione, assistit etiam postea ei, qui suscepit, ad causandum effectum, quam cito obex tollitur.
Sed contra istud arguitur, quia per poenitentiam deletur ista fictio per te: non autem potest deleri unum peccatum mortale, quin deleantur omnia, quia secundum Augustinum : Impium est a Deo dimidiam sperare veniam; ergo per illam poeuitentiam delentur omnia alia peccata ; non ergo gratia Baptismalis delet illa alia.
Item, nullum peccatum mortale, quod inest post Baptismum, potest deleri poenitentia, quia illa est secunda tabula post naufragium, secundum Hieronymum ; illa autem alia peccata, quae non sunt causa fictionis, insunt post Baptismum ; ergo non delentur, nisi per poenitentiam: vel si fingas illa deleri per Baptismum, quando tollitur impedimentum effectus Baptismi, quare non potest ita illa fictio, quae fuit causa impedimenti, tolli, quando cessat impedimentum per ipsum Baptismum ? Si dicatur ad primum istorum, quod poenitentia, quantum est de se, posset delere omnia peccata, tamen quando praevenitur ab aliqua causa potentiori, non delet illa; sed ista causa est hic quantum ad alia sex peccata, scilicet gratia Baptismalis, quae praevenit poenitentiam vel effectum ejus. Hoc non videtur rationabile, quia prius naturaliter tollitur fictio, quam per Baptismum aliquid causetur: sed in illo priori oportet habere veram poenitentiam, quia fictio non tollitur sine vera poenitentia, secundum Augustinum, vera poenitentia plene reconciliat Deo, quantum ad omnia: ergo Baptismus non potest praevenire effectum poenitentiae, quantum ad aliquid delendum ibi, imo poenitentia praevenit quantum ad omnia.
Posset ergo aliter dici, quod poenitentia vera perfecte reconciliat Deo, et per consequens nullum peccatum relinquit. Sed tamen non omne quod infuit, per se curat, sed tantum illud quod est objectum poenitentiae, de quo scilicet poenitens poenitet. Quandoque autem oportet omne peccatum quod deletur, esse objectum poenitentiae, utpote si omnia illa peccata sint commissa post Baptismum, quandoque autem non oportet, ut in proposito. Non ergo per virtutem poenitentiae dimittuntur hic omnia peccata, sed in poenitentia dimittuntur, partim per poenitentiam, partim per aliam causam: et sic non habetur ibi dimidia venia peccatorum, sed tota a Deo, non tamen tota per poenitentiam, quia non oportuit de omnibus, quae inerant, peccatis poenitere. Et secundum hoc esset dicendum, quod illa sex delentur, et quantum ad culpam, et quantum ad poenam, nec de eis oportet habere contritionem, nec confessionem, nec satisfactionem, sed solum de illo septimo, quod fuit causa fictionis.
Ad secundum potest dici, quod omnia peccata mortalia, etsi insunt post Baptismum, tamen nullum eorum fuit causa, quin jam essent deleta. Illud autem septimum, fuit causa quare nec ipsum, nec alia sunt deleta, et ideo rationabile est, quod respectu ejus non habeat Baptismus efficaciam, sed respectu aliorum, quia ipsum formaliter impedivit effectum Baptismi, alia non. Et tunc illa propositio : Peccatum mortale post Baptismum non deletur, nisi per poenitentiam, debet intelligi de peccato commisso post Baptismum, vel omnino inhaerente, sic scilicet quod de ipso nec fuerit contritio, nec attritio, in Baptismo, nec post Baptismum.
Aliter potest dici (e), quod quando vere aliquem paenitet de fictione illa, gratia infunditur sibi perfectior, quam esset illa quae praecise virtute poenitentiae infunderetur, ita quod ill a includit in se perfectionem gratiae poenitentialis et Baptismalis ; et hoc modo Baptismus habet effectum, quia gratia aequivalens gratiae Baptismali, datur poenitenti de fictione, simul cum illa quam meretur de poenitendo.
Sed contra hoc arguitur (f), quia tunc ille haberet commodum de fictione sua, majus quam si tunc non fuisset fictus, et post in peccatum cecidisset simile illi fictioni; nam si cecidisset, et modo poeniteret, non haberet modo gratiam, nisi tantum virtute poenitentiae. Tu autem dicis, illum qui tunc fuit fictus in Baptismo, habere in poenitendo quasi duplicem gratiam.
Hic potest dici uno modo, quod non habet commodum, sed magis detrimentum, quia tempore Baptismi, et sequenti usque ad poenitentiam, est filius gehennae, et omnia opera sua mortua sunt: si autem non fuisset fictus, fuisset tunc, et post usque ad lapsum, filius regni, et opera ejus viva, quibus meruisset augmentum et gratiae et gloriae.
Aliter potest dici, quod si non fuisset fictus, et postea lapsus, et postea poeniteret, in poenitendo reciperet tantam gratiam, quantam nunc recipit poenitens de fictione, quia resurgens per poenitentiam a peccato mortali, recuperat totam gratiam a qua cecidit, et aliquam ultra per poenitentiam, et hoc vel in re, vel in divina acceptione: sed de hoc inferius in materia de Poenitentia. . Tertio modo (g) principaliter potest dici, quod ille poenitens de fictione tantum recipit gratiam virtute poenitentiae, et ita non majorem, quam si non fuisset fictus in Baptismo, et post Baptismum cadens resurgeret per poenitentiam. Non est enim verisimile, quod aeque poenitenti, et de aequali peccato, vel minori, non detur aequalis gratia: ille autem lapsus post Baptismum, licet quantum ad aliquid, gravius peccaverit, quam fictus, tamen fictus quantum ad aliquid, gravius peccavit, quia Sacramento irreverentiam fecit. Et tunc illa verba, quae dicuntur de effectu Baptismi, quem sortitur poenitens de fictione, intelligenda sunt, non quod in poenitentia illa recipiat gratiam aliquam virtute Baptismi (quia susceptio ejus mortua fuit, et mortuus reviviscere non potest), sed absolutus est a praecepto de Baptismo suscipiendo, quia illud implevit; illa autem impletio nihil sibi valuit ad salutem ante istam paenitentiam.
Recipit ergo effectum Baptismi, quando paenitet, quia est filius regni, et non obligatur ad suscipiendum Baptismum ad hoc ut sit filius regni, quia illud praeceptum implevit, et hoc nota quod actualiter peccans mortaliter in alio, sive in illo actu potest implere praeceptum affirmativum etiam in illo actu.
Ad primum (h) argumentum, dico, quod omnis baptizatus induit Christum, quantum ad hoc quod Christi familiae adscribitur, sed non induit Christum semper per charitatem vel gratiam, et primum indumentum potest dici commune omnibus de familia, secundum est indumentum specialiter filiorum. Vel potest dici, quod ille non est baptizatus in Christo, sed in Christi nomine, quia non in virtute Christi interius baptizantis.
Ad secundum, patet ex dictis in corpore quaestionis. Ad tertium dico, quod Baptismus expellit omne peccatum, non quia in eodem instanti insit gratia et peccatum; sed gratia baptismalis expellit omne peccatum, quod infuit usque tunc. Culpam autem quae tunc inest actu, vel quae actu tunc committitur, vel quia de illa nulla contritio inest, non expellit, quia invenit obicem contrariae voluntatis.