IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Hanc: Deus factus est homo, esse veram et propriam, dat bonam doctrinam de factione, quando est secundum, et quando tertium adjacens ; quando secundum, denotat subjectum fieri simpliciter ; quando tertium tantum secundum quid. Explicat quid requiritur ad factionem passivam, et quomodo Deus fit homo sine ulla sui mutatione, quia non praesupponitur Verbum ut potentiale ad terminum assumptionis ; fuit tamen passio seu mutatio realis in natura humana correspondens factioni reali, qua Deus factus est homo.
Sed tantam (a) prolixitatem vitando, potest dici quod propositio est simpliciter vera, quod declaratur sic : Factio quando praedicat secundum adjacens, dicit factionem simpliciter ; quando autem praedicat tertium, dicit factionem secundum illud quod specificatur per tertium ; sic etiam de esse, quando praedicat secundum et tertium. Sicut ergo vere (b) de eo enuntiatur fieri, quod ab aliquo faciente post non esse simpliciter accipit esse simpliciter, ita de eo vere enuntiatur fieri A, quod per actionem alicujus agentis est A post quam non fuit A.
Et istud probatur, quia factio passiva non includit formaliter nisi habitudinem facti ad faciens, et ordinem ipsius facti ad non esse praecedens, et in creaturis concomitatur se. His ergo duobus concurrentibus salvatur ratio factionis, sive simpliciter, sive talis ; sed Deus per actionem alicujus facientis est homo, et non fuit semper homo ; ergo factus est homo. Minor probatur, quia patet quod est homo ex praecedenti quaestione, et non fuit semper homo, quia non semper subsistebat in natura humana, ut suppositum in natura.
Et quod sit homo (c) per actionem alicujus facientis, probatur, quia quando aliqua necessario concomitantur se, si unum est perfaclionem alicujus, et reliquum. Sed naturam humanam Verbo uniri personaliter, et Verbum esse hominem, necessario concomitantur se natura autem humana est sic unita Verbo per factionem Trinitatis, quia Trinitas fuit agens respectu illius unionis, et patet quod fuit faciens, quia creavit effectum in creatura ; igitur fecit Verbum esse hominem.
Et si objiciatur (d), quod factio requirit mutationem, et hoc ejus in quo est, et de quo dicitur, non autem termini.
Respondeo, faciens naturale prae- supponit passum effectum, quod transmutat, quod quidem est in potentia ad terminum, et per actionem ejus fit actu tale ; quod autem transit de potentia ad actum, mutatur ; sed agens supernaturale in ista unione non praesupponebat Verbum tanquam potentiale ad istum terminum, neque terminum induxit sicut actum, vel formam Verbi per inhaerentiam, sed tantum univit illum Verbo sine inhaerentia ; ergo ibi nullus fuit transitus a potentia ad actum. Aequaliter autem salvatur ratio factionis utrobique, quia utrobique per actionem facientis aliquid est tale, quale prius non fuit, et ita fit tale. Accidit ergo, quod illud quod fit tale, mutetur, nisi quando illud quod dicitur tale, est formaejus,quod fit tale ad quam illud fuit in potentia, et ita communiter accidit in factionibus passivis, ubi agentia naturalia agunt, quae faciunt aliqua esse talia in actu, qualia prius fuerunt in potentia.
Sed si objicitur (e) ulterius, quod saltem hic fuit aliqua passio, postquam fuit factio actio, quia cuilibet actioni transeunti correspondet propria passio ; ergo illa passio erat in aliquo, non autem in natura humana, quae, ut videtur, erat terminus factionis passivae ; ergo in Verbo, quod videtur inconveniens.
Respondeo (f), quod hic fuit una factio realis activa totius Trinitatis, cui correspondebat factio passiva realis, qua scilicet homo factus est Deus, quae fuit unio passiva naturae humanae ad Verbum, et haec passio fuit in natura humana, et terminus ejus erat Verbum. Alia fuit factio passiva secundum dici, concomitans istam factionem realem activam, qua scilicet Verbum factum est homo, et terminus hujus videtur fuisse natura humana, non tamen erat alius terminus hujus et illius realis, quia non erat alia factio passiva realis. Eadem enim factione tam activa quam passiva Verbum sic uniebatur.
Dico ergo, quod passio correspondens isti actioni fuit in natura humana unita, quae non fuit terminus illius factionis passivae, sed subjectum, licet significetur ut terminus in ista propositione : Verbum factum est homo ; et ita posset dici (g) ad praecedentem objectionem de mutatione, quod scilicet mutatio, quae fuit hic, fuit in natura humana, non in Verbo, ita quod non fuit hic factio sine omni mutatione ; nec tamen oportet mutationem fuisse in quolibet, quod dicitur factum tale, sed tantum in illo propter cujus passionem aliquid dicitur factum tale, et illud fuit hic tantum natura humana.