QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Citatis Philosophi, et aliorum auctoritatibus, pro divisione scientiae in Physicam, Mathematicam et Theologiam, adducit primam opinionem tenentem, tot esse scientias specie distinctas, quot sunt conclusiones diversae demonstrabiles, quam impugnat duplici et clara ratione; hanc tamen ipse tenet 1. d. 3. q. 7. ad secundum inoppos. et q. 3. prol. q. 2. lateral. n. 5. et 3. d. 36. art. 2. g. Quantum ad istum, ubit se citat in hac quaest, ex quo patet, prius hoc opus scripsisse quam Theologiam. Vide eum de conditionibus objecti. 1.3. q. 3.
In contrarium est Aristoteles in littera, text. com. 2. Item, in libello de Intelligentia Aristotelis. Item Avicenna 1. Metaphysicae suae. Item, Ptolomaeus in primo Almagesti. Item, Boetius in libello suo de Trinitate. Et patet quod apud philosophantes est famosissima divisio.
Hic primo videndum unde sumatur distinctio scientiarum. Circa hoc sunt duae opiniones. Prima talis, scientia est habitus cognitivus conclusionis demonstrationis, sicut patet ex definitione scire, 1. Poster. text. com. 5. ergo quot sunt conclusiones demonstrabiles, tot sunt scientiae. Consequentia probatur, nam habitus distinguitur per objecta, et ita scientiae per scibilia, illa sunt conclusiones demonstrabiles. Item, habitus innotescunt per actus, respectu diversarum conclusionum sunt diversi actus sciendi specie: ergo et habitus diversi. Minor probatur, tum, quia illi actus sciendi sunt diversi, non tantum numero, quia sic distinguuntur actus sciendi circa eamdem conclusionem frequenter eliciti: differentia major differentia numerali videtur esse differentia specifica. Tum, quia aliquid per causam cognoscere, est aliquid scire, ex definitione scire, 1. Poster. ergo cum alia demonstratio sit per quam hujusmodi conclusio cognoscitur, et alia per quam illa, videtur quod aliud sit hoc scire ab illo, etiam specie: magis enim differunt illae demonstrationes, quam numero tantum, quia sunt ex diversis principiis omnino. Et ista opinio ponit quodlibet complexum habere habitum proprium: si principium est, habet intellectum: si conclusio est, habet propriam scientiam.
Contra istam opinionem arguitur, quia secundum ipsam Geometria vel quaecumque alia scientia, non est una, nisi unitate aggregationis ex multis habitibus, quod videtur contra intentionem Aristotelis ex multis locis in primo Posteriorum, et secundo.
Item, sic posset Metaphysica, et naturalis scientia dici una, quia aggregatione : inconveniens est autem quod tantam unitntem habeant inter se scientiae, quae ponuntur simpliciter diversae, quantam habet una istarum inter se.