Cyrillus. Quia necessarium erat per multas considerationes detrahentium retractare sermonem, utitur nunc exemplo manifestissimo, quod demonstrat volentibus intueri, quod principem huius saeculi virtute sibi insita vicit, dicens cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Chrysostomus in matthaeum. Fortem vocat diabolum, non quia naturaliter huiusmodi sit, sed innuens antiquam eius tyrannidem, quam pusillanimitas nostra causavit.
Cyrillus. Erat enim ante salvatoris adventum violentia multa, rapiens alienos greges, scilicet dei, et quasi ad proprium ducens ovile. Theophylactus. Arma autem eius sunt omnes species peccatorum, in quibus confidens invaluit contra homines. Beda. Atrium vero illius mundum vocat, qui in maligno positus est, in quo usque ad salvatoris adventum potiebatur imperio; quia in cordibus infidelium sine ulla contradictione quiescebat, sed fortiori potentia christus victor, omnes homines liberando, ipsum eiecit; unde subditur si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
Cyrillus. Postquam enim dei summi verbum, totius fortitudinis dator, et dominus virtutum, factum est homo, invasit illum, et arma eius abstulit. Beda.
Sunt ergo arma eius astutiae dolique nequitiae spiritualis; spolia vero eius ipsi homines sunt ab eo decepti. Cyrillus.
Nam qui dudum irretiti fuerant ab eo Iudaei in divinam ignorantiam et errorem, evocati sunt per sanctos apostolos ad notitiam veritatis, et oblati sunt deo patri per fidem adhibitam filio. Basilius.
Distribuit etiam spolia, exhibens fideles custodias Angelorum ad hominum salutem.
Beda. Victor etiam christus spolia distribuit, quod est insigne triumphantis: quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus: quosdam quidem apostolos, alios evangelistas, hos prophetas, illos pastores ordinans et doctores. Chrysostomus.
Deinde ponitur quarta solutio, cum subditur qui non est mecum, adversum me est; quasi dicat: ego volo homines offerre deo, Satanas autem contrarium.
Qualiter ergo qui mihi non cooperatur, sed dissipat quae mea sunt, tam mihi consentaneus fieret ut una mecum eiceret Daemones? sequitur et qui non colligit mecum, dispergit. Cyrillus. Quasi dicat: ego veni ut filios dei ab eo dispersos congregem; at ipse Satanas, cum mecum non sit, quae collegi et salvavi, tentat dispergere. Qualiter ergo qui meis dispensationibus refragatur, virtutem mihi ministrat? chrysostomus.
At si qui non cooperatur, adversarius est, multo magis qui obstat. Videtur tamen mihi et Iudaeos ad praesens sub aenigmate tangere, ordinans eos cum diabolo: nam et ipsi agebant contra eum, et dispergebant quos congregabat.