Chrysostomus in Matth..
Quantum ad discipulos ioannis, satis actum erat: certificati enim de christo per signa quae viderant, recesserunt. Sed oportebat etiam turbas sanari, quae ex interrogatione discipulorum ioannis multa inconvenientia subintellexerint, ignorantes mittentis consilium.
Poterant utique dicere: qui tanta testatus est de christo, aliter persuasus est nunc et dubitat utrum sit ipse. Numquid ergo altercans ad iesum hoc dicit? numquid timidior a carcere factus? numquid vane et inaniter priora dixit? Hilarius in Matth.. Ac ne illud quod immediate praemiserat, referri posset ad ioannem, tamquam scandalizatus esset de christo, subditur illis autem abeuntibus, coepit iesus dicere ad turbas de ioanne. Chrysostomus in Matth..
Propter hoc autem abeuntibus eis, ut non videatur homini adulari. Corrigens autem et plebem, non ducit in medium suspicionem eorum, sed solutionem cogitationum eorum inducit, quae eos in dubitationem mittebant, demonstrans se nosse occulta. Neque enim dixit sicut Iudaeis: quis cogitatis mala? etsi mala cogitaverint; non tamen ex malitia, sed ex ignorantia; unde non loquitur eis dure, sed respondet pro ioanne, ostendens quod non excidit a priore opinione. Hoc autem docet, non solum proprio verbo, sed eorum testimonio; non tantum per ea quae dixerunt, sed per ea quae egerunt: ideoque ait quid existis in desertum videre? ac si diceret: propter quid civitates dimittentes convenistis in desertum? non enim plebs tanta cum tanto desiderio in eremum venisset, nisi magnum quemdam et mirabilem et petra solidiorem se videre existimans.
Glossa. Non autem tunc exierant in desertum ad hoc ut viderent ioannem: nec enim erat tunc in deserto, sed in carcere: sed praeteritum refert, quia frequenter exierat populus in desertum videre ioannem, cum adhuc esset in deserto. Chrysostomus in Matth.. Et vide quia, omnem aliam malitiam praetermittens, removet a ioanne levitatem, de qua turbae dubitabant, dicens arundinem vento agitatam? Gregorius in evang..
Quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Arundinem quippe, mox ut aura contingit, in partem flectit; per quam carnalis animus designatur, qui mox ut favore et detractione tangitur, in partem quamlibet declinatur. Arundo ergo vento agitata ioannes non erat, quem a status sui rectitudine nulla rerum varietas inflectebat.
Ac si dominus diceret Hieronymus: numquid ob hoc existis in desertum ut videretis hominem calamo similem, qui omni vento circumfertur, et levitate mentis de eo ambigeret quem antea praedicaret? an forsitan stimulis invidiae contra me cogitur, et praedicatio eius vanam sectatur gloriam, ut ex ea quaerat lucra? cur divitias cupiat? ut affluat dapibus? locustis vescitur et melle silvestri. An ut mollibus vestiatur? pili camelorum sunt tegmen eius; et ideo subdit sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? chrysostomus in Matth.. Vel aliter.
Quod non sit ioannes similis calamo mobili per vestrum studium significastis, scilicet in desertum exeuntes. Non tamen potest aliquis dicere, quod ioannes quidem constans erat, sed postea lasciviae serviens factus est mobilis: sicut enim aliquis est iracundus natura, alius per infirmitatem longam, ita aliqui sunt mobiles per naturam, alii vero lasciviae serviendo mobiles fiunt.
Ioannes autem neque natura mobilis erat; propter quod dixerat num existis videre arundinem vento agitatam? neque lasciviae dans se ipsum, perdidit quam habebat excellentiam: quod enim non servierit lasciviae, monstrat stola, solitudo et carcer.
Si enim vellet mollibus vestiri, non eremum inhabitasset, sed regum palatia: unde sequitur ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Hieronymus.
Ex hoc ostenditur rigidam vitam et austeram praedicationem vitare debere aulas regum, et mollium hominum palatia declinare.
Gregorius in evang..
Nemo autem existimet in luxu atque studio pretiosarum vestium peccata deesse: quia si hoc culpa non esset, nullo modo ioannem dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Et nequaquam Petrus feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens: non in veste pretiosa. Augustinus de doctr. Christ..
Cum in omnibus talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est.
Quisquis enim rebus restrictius utitur quam se habent mores eorum cum quibus vivit, aut temperans, aut superstitiosus est.
Quisquis vero sic utitur, ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur excedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est. Chrysostomus in Matth..
A loco autem et vestimentis, et a concursu hominum, eius moribus designatis, inducit iam et prophetam eum esse, dicens sed quid existis videre? prophetam? dico vobis etiam plus quam prophetam. Gregorius in evang.. Prophetae enim ministerium est ventura praedicere, non etiam demonstrare. Ioannes ergo plusquam propheta est: quia eum quem praecurrendo prophetaverat, etiam ostendendo nuntiabat.
Hieronymus. In quo etiam ceteris prophetis maior est, et quia ad privilegium prophetale etiam baptismi accessit praemium, ut suum dominum baptizaret.
Chrysostomus. Deinde monstrat secundum quid est maior, dicens hic est enim de quo scriptum est: ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam.
Hieronymus. Ut enim meritorum ioannis augmentum faceret, de Malachia testimonium infert, in quo etiam Angelus praedicatur. Angelum autem hic dici ioannem non putemus naturae societate, sed officii dignitate; idest nuntium qui venturum dominum nuntiavit. Gregorius in evang.. Qui enim Graece Angelus, hic Latine nuntius dicitur. Recte ergo qui nuntiare supernum nuntium venerat, Angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine, quam explet in operatione. Chrysostomus.
Monstrat igitur secundum quid est maior ioannes prophetis, secundum id scilicet quod est prope christum: et ideo dicit mitto ante faciem tuam, hoc est prope te: sicut enim qui prope currum regis incedunt, aliis sunt clariores, ita et ioannes prope christi praesentiam. Glossa. Deinde alii prophetae missi sunt ut adventum christi annuntiarent; iste autem, ut praepararet viam ipsius: unde sequitur qui praeparabit viam tuam ante te: idest, pervia reddet tibi corda auditorum, poenitentiam praedicando et baptizando. Hilarius in Matth..
Mystice autem desertum spiritu sancto vacuum est sentiendum, in quo habitatio dei nulla sit; in arundine homo talis ostenditur de gloria saeculi vitae suae inanitate speciosus, in se autem fructu veritatis cavus, exterior placens, et nullus interior, ad omnem ventorum motum, idest, immundorum spirituum flatum, movendus, neque ad consistendi firmitatem valens, et animae medullis inanis. Veste autem, corpus quo induitur anima signatur, quod luxu ac lasciviis mollescit. In regibus transgressorum Angelorum nuncupatio est: hi enim saeculi sunt potentes, mundique dominantes. Ergo vestiti mollibus in domibus regum sunt; idest illos quibus per luxum fluida et dissoluta sunt corpora, patet esse Daemonum habitationem. Gregorius in evang.. Ioannes etiam mollibus vestitus non fuit, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed rigore asperae invectionis increpavit, dicens: genimina viperarum, etc..