Ponimus accedit quod averr. Ponit. Ponit enim / ipse / quod intellectus possibilis intelligit intellectum agentem et substantias separatas, unde relinquitur quod intellectus agens in illa / intellectus / cognitione quam ponit substantiarum separatarum,/ erit / esse poterit quasi species qua intellectus / intelligit / possibilis intelliget substantias separatas, sicut nunc intelligit res materiales per species intelligibiles a phantasmatibus abstractas.
Respondeat # potest # ac per hoc non possit alicuius informativa esse, praesertim cum # considerandum est quod species intelligibilis quandoque quidem est aliquid intrinsecum substantiae intellectus, vel potius ipsa substantia, sicut dictum est supra de substantiis separatis quod per suas substantias deum quoquo modo intelligunt; quandoque vero est aliquid a substantia intellectus alienum, sicut maxime patet in intellectu possibili quo nos intelligimus, cui species intelligibiles adveniunt aliunde, unde planum est quod non sunt ipsius substantia neque aliquid de substantia eius. Dictum / est autem / ostensum / quod visio divinae substantiae non potest esse per aliquam substantiam intellectus creati. Cum igitur ponimus in cognitione qua dei / a nobis / substantia / videtur ipsam divinam essentiam esse ut speciem qua videtur, non sic ponimus quasi ipsa sit forma intrans substantiam alicuius rei creatae, sed per modum quo species intelligibiles sunt extra substantiam intelligentis. Sic autem est / in visione autem qua ipse suam essentiam videt, ipsa divina essentia est species quae est intellectus substantia, ut in primo Lib. Ostensum est.
Item # potest esse # forma in materia # alteri adesse ut # non potest # alteri adesse ut # alteri communicabile # quod, licet in se sit quaedam substantia subsistens, tamen, quia esse / sui / suum est alteri communicabile, potest esse alterius forma.
Alteri communicabile non esset # videtur # est enim aliquid intelligibile subsistens quod est ut forma tantum, aliquid vero quod est ut forma ad aliquid determinata:# autem # bonum # sit verum et # non proprie # ut # planum est ergo quod aliae substantiae intelligibiles non possunt esse alicui intellectui ut / forma / species intelligibilis qua intelligat, deus autem intellectus creati esse potest ut intelligibilis species qua aliquid intelligitur, licet non possit esse alicuius forma qua aliquid sit: esse enim intelligibile non contrahitur ad unum sicut esse substantiale rei, nam quod in se / unum est in multis / tantum substantiale esse habet, in multis habet intelligibile esse, cum quod ab uno intelligitur non per hoc prohibeatur a multis intelligi, sicut quod unum est prohibetur / aliud / non / esse / multa esse. Ipsa igitur divina essentia / unitur / uniri potest intellectui creato ut faciat ipsum intelligentem, non autem ut faciat ipsum existentem: sicut si esset lux corporalis aliqua non in subiecto, faceret adiuncta visui ipsum videntem, non autem faceret / corpus / rem aliquam corporalem lucentem; illud vero quod lucens est et non lux, non faceret / neque videntem / formaliter neque visum videntem neque rem aliquam corporalem lucentem, faceret autem utrumque per modum causae agentis.
Manifestum est ergo quod divina essentia potest comparari ad intellectum creatum ut species intelligibilis qua intelligat, non autem sic potest comparari ad ipsum aliqua substantia creata. Licet autem divina essentia possit esse quasi forma intellectus secundum esse intelligibile, non tamen potest esse forma alicuius secundum esse naturale.
Essentia e- # subst- # hanc # visionem immediatam # repromittit # in quo etiam intellectualium / substantiarum / creaturarum ultimam felicitatem esse posuimus, quod etiam