Ascendit. Hic ponitur corporaliter exponendo effectus, qui est a summo. Effectus autem terrae a summo est, quando terra caelesti igne in aliqua sui parte comburitur: et circa hoc duo facit. Primo tangit materiam ipsam. Secundo accensionem ignis et combustionem. Materia ejus est fumus siccus resolutus ascendens quousque inflammetur; et ideo dicit, ascendit fumus in ira ejus, idest in voluntate ejus, idest dei per quam sic punit. A facie, idest a potestate ejus, ignis exardescit, idest accenditur; et carbones, idest materia combustibilis hic incenditur.
Mystice per hoc innuuntur duo: scilicet devotio orationis, et inflammatio caritatis. Ascendit: et ex hoc consideratur ira dei contra peccatores.
Ascendit fumus, devotae orationis: Apoc. 8: ascendit fumus aromatum, idest ignis caritatis: a facie ejus, idest christi, exardescit: Luc. 12: ignem veni mittere in terram. Carbones succensi sunt ab eo, scilicet isti susceptivi accensionis.
Carbo aliquando habuit ignem; sic homo a principio habuit caritatem, sed extinctus erat; sed isti succensi sunt a christo. Item carbones non humidi sic incenduntur, sed humidi, non: sicut humidi fluxu carnalium: Ps. 119: sagittae potentis acutae cum carbonibus etc.. Commota est et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis. Deus irasci dicitur, quia ad modum irati se habet non in se, sed quantum ad effectum: dominus autem iratus facit tremere servum, et leo catulum.
Pro quo sciendum, quod virtus continens membra dimittitur exterius, et revertitur interius, puta ad cor quasi fugiens, et cedens malo imaginato: vel virtuti surgenti contra eam cui resistere non potest, et membra tremunt, sicut murus cum concutitur fundamentum. Anima enim continet corpus, et est quasi fundamentum ejus; et pars animae partem corporis. Unde concusso fundamento concutitur murus; et concussa virtute concutitur membrum.
Sic ergo effectus irae in animali est tremor.
Dicitur autem animal tremere, quando concutitur pars ejus, toto in eodem loco manente: et similiter quia contingit hoc in terraemotu, dicitur terra tremere per similitudinem ad animalia. Dicitur enim deus irasci terrae in terraemotu. Vel sic. In homine sunt quatuor: scilicet ratio, vires sensitivae, natura, res et corpus. Sed in mundo sunt deus, Angeli, animalia, plantae, et elementa. Videmus enim quod ad malum imaginatum, cui corpus non potest resistere, corpus statim tremit; non ex cognitione, sed quodam naturali ordine sive naturaliter, inquantum virtus mali imaginati est potentior.
Et similiter deus cum vertit virtutem suam super terram, licet non cognoscat iram, naturaliter tremit.
Fundamenta, idest aliquae concavitates sive terra concava, qua mota montes concutiuntur. Quoniam iratus etc.. Prima causa est voluntas dei sive virtus ejus volens in eis agere: sed mediantibus causis secundis hoc agit; ita quod omnes causae secundae comparantur ad terram sicut imaginatum malum commovens membra. Ascendit fumus. Ubi nota secundum philosophum, quod a terra humida resolvitur virtute caloris solis vapor calidus et humidus; a terra autem sicca vapor siccus et calidus; sed naturaliter plus ascendit secundus quam primus.
Hic enim assimilatur igni, ille aeri: et hunc vaporem Psalmista vocat fumum, secundum calidum et siccum. Philosophus vero vocat eum materiam incendii. Sursum enim latus hic vapor cum modico augmento caloris factus, per modum circulationis accenditur. Qui quidem fumus siccus si habeat longitudinem et latitudinem, postquam accensus est, vocatur flamma. Est enim flamma, secundum philosophum, spiritus sicci ardoris. Si longitudinem tantum, vocatur daly sive titiones et aegibes sive caprae et sidera. Daly quidem quando est materia illa incendii longa, continua sine scintillatione. Caprae vocatur quando est cum scintillatione, idest quando videtur salire et discurrere, sicut caprae.
Sidera, quando est materia discontinua, et videtur volare sicut sidera: et hoc habet minimum de materia.
Est et aliud genus siderum, quod est frigus expellens calidum: et talia sidera non videntur volare, sed magis projici, ut dicit philosophus: et generantur non ex fumo omnino sicco, sed vapore magis humido et calido; qui secundum naturam suam non tantum ascendit sicut siccus, sicut dictum est.
Et quia est siccum, patitur a frigido et repercutitur, et inferius projicitur. Et fit hoc in die et in sereno: alias extingueretur a densitate et humiditate aeris. Et quia videtur in die, signum est, quod est prope terram. Accenditur autem dupliciter; et per continuationem, sicut superior flamma accendit inferiorem lucernam; sive per motum a frigore et constrictione, sive conglobatione calidi. Sic ergo dicit, ascendit fumus, idest exhalatio sicca: in ira ejus, idest per voluntatem ipsius volentem agere in eo. Et ignis, idest ille fumus qui vocatur ignis etiam a philosopho in principio metaph., quasi eo quod non habeat proprium nomen: sicut exhalatio humida quae vocatur vapor; sed dicitur ignis, quia disposita est ad ascensionem, et quia est calida et sicca sicut ignis. Iste enim ignis exarsit, idest accensus est, scilicet a deo tamquam a prima causa: qui quidem ignis accensus vocatur dalus, flamma et sidera: sidera dico generata primo modo, ut dictum est. Et carbones succensi sunt ab eo, idest sidera secundo modo generata. Vel sic. Commota est etc..
Vapor siccus virtute caloris solis a terra elevatus, aliquando est subtilis: et tunc elevatur superius, et facit intensionem, ut dictum est supra. Aliquando in superficie terrae est aliquantulum grossior; unde a frigore repercussus non tantum ascendit, et est ventus; aliquando in terram elevatur grossior vapor siccus, qui propter suam grossitiem et terrae soliditatem et profunditatem non expirat extra, sed clauditur in terra, et congregatur in aliqua concavitate terrae simili sibi, et coarctatur ab aliquo corpore non sibi simili in specie, et sic agitatur in terrae visceribus: et sic commovet eam: nec mirum, cum videamus ventum in mari facere undas quasi montes, et in terra elevare arbores et aedificia facere corruere, et in aere tempestates maximas facere. Quod autem ventus sit causa terraemotus, signum est quod ante terraemotum consuevit fieri tranquillitas a ventis; sed post terraemotum sunt venti. Materia autem terraemotus subtiliata per calorem solis expirat a terra: et sic cessat terraemotus et fit ventus. Causa terraemotus est impulsio unius venti ab alio: et propterea non potest esse in tota terra simul, sed durant per ducenta miliaria ad plus, ut dicit Seneca.
Et dicit quod terraemotus divisit siciliam a calabria, et Hispaniam ab Africa. Et durat aliquando per quadraginta dies; aliquando per unum annum.
Item nota quod terra solida a qua non potest vapor exire exterius, apta est ut cito moveatur: ea enim quae est de natura lapidea, non leviter movetur et concutitur; oportet tamen ab aliqua parte porosam esse, unde ingrediatur vapor; ut per poros intret, et per soliditatem contineatur. Et si dicas, si ingrediatur non potest egredi, dicendum quod non potest semper hoc facere: quia aliquando semper continuatur ingressus et elevatio vaporis ad locum illum. Et iterum, quia calidum non vadit inferius, ad hoc cooperatur unda maris claudens poros, et pro frigore recludens inferius. Unde loca cavernosa circa mare faciunt frequenter terraemotum. Item nota quod iste vapor continue egreditur de terra quantum ad aliquid, et propterea tempore terraemotuum animalia quae portant caput juxta terram saepe ex hoc inficiuntur per vaporem illum venenosum egredientem de terra.