DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria apotheca.
Et apotheca Christi medici, qui per Mariam et lignum crucis venit sanare
mundum languidum, qui per Hevam et lignum vetitum aegrotabat. Vel potius,
Ipsa est apotheca Spiritus sancti, in quam descendit apothecarium Spiritus sanctus superveniens in eam in Filii conceptione, qui de purissima ejus substantia confecit unguentum, quando Filius Dei totum suscepit quod est hominis, et assumptae naturae plenitudo divinitatis corporaliter in se infudit, sine quo impossibile erat curari vulnera generis humani.
Aliter : Unguentarius Spiritus sanctus , cujus apotheca Maria. Materia unguenti, flos assumptae naturae et adeps divinitatis. In hoc unguento terra, odor, dulcor, et liquor. Odore hujus unguenti homines naturalis legis sola fidei devotione recreati sunt, et adhuc longe positum quasi quemdam odorem de longe venientem exspectabant. Unde prophetice dicebat Isaac de Christo, Genes.XXV II,
27 : Ecce odor filii mei, etc. Duicore ejus delectati sunt homines scriptae legis, qui quasi in lumine Christi nascentis positi, suavitatem promissionis in lege et Prophetis acceperant. Unde dicebatur, Aggaei, II, 8 : Et veniet desideratus cunctis gentibust et implebit domum istam gloria : et loquitur de Ecclesia, vel potius de Maria. Livore ejus sanati sunt homines gratiae, qui sacramentis quae de latere Christi profluxerunt, salubriter perfusi sunt. Unguentum in alabastro repositum, Verbum carni unitum, quo fracto in passione, domus, id est, Ecclesia repleta est ex odore unguenti . Secundum Isidorum, apotheca, vel horrea proprie sunt reconditoria, vel repositoria frugum elaborata rum.