In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit:
" Ex tribu Aser duodecim millia signati. "
Aser interpretatur beatus. Hoc bene convenit proficienti, qui custodit mandata, et intendit operibus bonis. Psal. cv, 3 : Qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. Et, Luc. XI, 28 : Beati qui audiunt verbum Dei.
" Ex tribu Nephthali duodecim millia signati. "
. i Nephthali interpretatur latitudo, per quod signatur latitudo charitatis quam habent proficientes in operibus justitiae et custodia mandatorum. Psal. cxviii, 96 : Latum mandatum tuum nimis. Quia extenditur usque ad inimicos.Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
" Ex tribu Manasse duodecim millia signati. "
Manasse interpretatur oblitus, vel necessitas, quod bene Convenit proficienti : cum enim mandata servando in charitate dilatatus fuerit, quae retro sunt obliviscitur, et in anteriora se extendit . Et quia adhuc ad quod extenditur nondum pervenit, ideo dicitur necessitas, et etiam quia curam carnis non facit in desideriis, sed sola necessitate humanae conditionis. Psal. CVI, 6 : Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos.
In his ergo tribus signatur status proficientium : ut qui proficit sit Aser per custodiam mandatorum, Nephthali per latitudinem charitatis, Manasse per contemptum mundi.
Deinde procedit ad ostendendum sta-