IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(p) Et si objicitur, etc. Recedente fictione valere Baptismum, est sententia Augustini lib. 1. de Baptismo contra Donatistas, cap. 12. Sicut enim in illo qui fictus accesserat, fit ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et vera confessione purgetur, quod non posset sine Baptismo, sed ut quod ante datum est tunc valere incipiat ad salutem, cum illa fictio veraci confessione recesserit, etc. Et infra dicit, quod Baptismus haereticorum et schismaticorum, qui in eo statu non valebat ad salutem, tunc incipiat valere ad remissionem peccatorum, cum recipit unitatem et pacem Ecclesiae; idem habet lib. 3. cap. 3. et lib. 6. cap. 1. Hanc veritatem confirmant Concilium Nicenum, Pontifices et Patres citandi infra quaest. 1. dist, sequenti, qui haereticos recipiebant baptizatos in Ecclesiam, per solam manus impositionem, quos sequuntur omnes Scholastici. Sola difficultas est quomodo recedente fictione valeat Baptismus, et quid conferat, an remissionem peccatorum solum? an etiam gratiam? aut remissionem tantum omnis paenae? Hanc ergo quaestionem movet Doctor in praesenti dubio.
Respondet variis modis : primo admittendo casum, quod baptizatus haberet septem peccata mortalia, attritionem autem de sex, de septimo autem, vel complacentiam, vel nullam attritionem; septimum ergo solum fuit causa fictionis, et oportet ut doleat de illo in se, et inquantum fuit causa fictionis in Baptismo : Quod pro tanto, inquit, dico, quia forte peccavit novo peccato mortali faciens irreverentiam Sacramento, recipiendo illud cum tali fictione, etc. Illa particula forte, non exprimit dubitationem de peccato indigne recipientis Sacramentum, simpliciter loquendo, quia indubitanter id asserit d. 9. et d. 17. sed exponit casum inadvertentiae, quae excusaret a peccato sacrilegii, qui posset contingere juxta sententiam eorum, qui exigunt dolorem distinctum de singulis peccatis, quam ex professo infra tractat Doctor: eam autem ex mente aliorum hic supponit, vel etiam si accedat bona fide, reipsa tamen impoenitens, quia solum ex intento quaerit modum quo remittatur fictio, et detur effectus sacramenti Baptismi et Poenitentiae, et ordinem causandi quem inter se retinent Sacramenta, in casu fictionis expresso, peccare autem talem indubitanter asserit in tertio modo dicendi; Tertio modo principaliter.
Dicit ergo illud peccatum remitli per poenitentiam, caetera per Baptismum, cui Deus assistit ad totum effectum, recedente fictione, tam gratiae quam remissionis. Casus hujus suppositum, nempe dari posse poenitentiam de uno peccato, quae non extendatur ad alia, etiam tum cogitata disseremus infra dist. 15. quaest. 1. ita contingere satis vulgare est apud antiquos Doctores, vel qui de singulis peccatis singulos dolores exigunt, vel certe ut extendatur unus dolor ad singula cogitata necessitate remissionis, sed de hoc ibi.
Caeterum praemissam doctrinam admittit Suarez sect. 5. eo excepto, quod asseritur peccatum, quod praecessit Baptismum, nempe septimum, quod dedit causam fictioni, remitti per poenitentiam, quia sequeretur quod Baptismi efficacia non extenderetur ad omnia peccata ante Baptismum commissa, quod est falsum. Secundo, quod illud peccatum remitteretur quoad totam poenam temporalem. Tertio, quia peccata ante Baptismum commissa non cadunt sub jurisdictionem Ecclesiae: ergo non spectant ad sacramentum Poenitentiae. Quarto, quia peccata non qua inhaerent, sed qua sunt actu commissa, sunt materia confessionis et absolutionis: ergo non omne peccatum quod tum inest,
et perseverat post Baptismum, est materia poenitentiae, si fuit ante Baptismum commissium. Quinto, quia poenitentia non habet effectum nisi in baptizato, et insignito charactere Baptismali ; ergo non comprehendit peccata, quae ante Baptismum infuerunt, nec spectant ad poenitentiam. Consequentia patet ex Tridentino sess. 14. cap. 1. et 2. ubi docet poenitentiam institutam esse contra peccata post Baptismum commissa.
Respondetur tamen sententiam illam Doctoris esse veram, quam tradit etiam infra responsione ad secundam objectionem, dicens rationabile esse quod peccatum, quod dedit causam fictioni, non subsit efficaciae Baptismi; et subdit: Et tunc, inquit, illa propositio : peccatum mortale post Baptismum non deletur, nisi per poenitentiam, debet intelligi de peccato commisso post Baptismum, vel omnino inhoerente, sic scilicet quod de ipso nec fuerit contritio, nec attritio in Baptismo, nec post Baptismum, etc. Haec clausula dedit locum impugnationi, nam ex eo praecise quod peccatum alias factum insit, de quo non est contritio, neque attritio, non videtur spectare ad fictionem, quae in ipsa omissione contritionis seu attritionis, et irreverentia commissa in Sacramentum, sine debita disposilione susceptum consistit. Sed declarata mente Doctoris facilis est solutio.
Respondetur itaque Doctorem non intelligere peccatum inhaerens de inhaerentia habituali, eo modo quo infuit ante Baptismum, sed de inhaerentia actuali per complacentiam, inquantum dedit causam fictioni, verbi gratia, quis habet attritionem de aliis sex, quae requirit etiam voluntatem emendandi se in illis, et quaelibet attritio sit concepta ex turpitudine cujusque in particulari ; haec attritio, ut declaravimus supra ex Tridentino, exigit voluntatem praemissam emendandi talis, quoad illa sex ita dispositus, quoad septimum non habet attritionem, neque contritionem, ut dicit Doctor, vel supponit; quae suppositio intelligenda est non solum negative, quasi suspensus maneret, quia hic casus non est practicus, sed sicut in praecedenti quaestione dixit, vix invenire posse adultum, qui sic negative se haberet recipiendo Baptismum, id est, sine consensu, sive etiam dissensu ; minus autem potest intelligi, practice loquendo, in praesenti casu voluntas suspensa circa septimum peccatum in eo in quo est voluntas efficax suscipiendi Sacramentum.
Non subest ergo motivum, cur etiam de septimo fiat similis attritio, nisi complaceat in ipso, et quantum est de se continuat septimum: quo sensu intelligit Doctor illud esse causam fictionis seu indignae receptionis Sacramenti. Illud ergo sic animo continuatum, fit actuale in eo instanti recepti Sacramenti, et sic non spectat ad Baptismum, sed ad poenitentiam, quia omne peccatum quod fit contra dignam receptionem Sacramenti integrat fictionem, alioquin neque defectus consensus liberi, et sine ulla repugnantia, neque fidei, neque paenitentiae neque propositi emendationis, neque servandi legem Christi, qui omnes committuntur ante Baptismum actu susceptum spectarent ad fictionem. Praecepta enim de his determinant actus fieri, ut dispositionem praeviam ante receptionem dignam Sacramenti: sic ergo voluntas continuandi septimum spectat ad fictionem, et ipsum septimum dat causam, non vero qua praeteriit pridem quoad actum. aut mansit deinceps quoad habitum et reatum culpae, quia hoc modo non est materia poenitentiae, quae respicit actum praeteritum, sed subest complacentiae.
Haec interpretatio manifesta est etiam ex Reportatis dist. 4. quaest. 7. g Quaestionem, etc. responsione ad primam objectionem. Verba ejus sunt : Dico quod fictus potest habere multa peccata, et non propter quodlibet est fictus, quia de multis potest habere displicentiam continuando tantum unum, sic si est fictus de uno tantum peccato, et habeat displicentiam de omnibus aliis, oportet habere poenitentiam de illo uno peccato, sicut de commisso post Baptismum, et alia delentur per Baptismum, etc. Videatur responsione ad tertium.
Ex his patet ad rationes Suarez, quae procedunt omnes ex mala intelligentia, quia illud inesse seu inhoerere peccatum, quod intendit Doctor est inesse et inhaerere per continuationem et voluntarium consensum, non autem per solam maculam habitualem, quia sic etiam reliqua inhaerent ante et post Baptismum, in eo casu susceptum, neque peccatum ullum dat causam fictioni, nisi medio libero consensu voluntatis praesenti, ex quo oritur fictio seu omissio dispositionis ad finem debitum Sacramenti. Rationes itaque praemissae concludunt quoad peccata ante Baptismum commissa, et quorum malitia consummata est quoad se, et motum voluntatis independenter a Baptismo, non autem de peccatis commissis circa susceptionem ipsam Sacramenti, quale est illud septimum quantum ad continuationem sui, quae inducit fictionem.
Conclusionem, seu responsionem impugnant alii, ut Vasquez cap. 3. tota ejus impugnatio reducitur ad eam, quam Doctor sibi objicit et solvit, nempe poenitentiam ordine naturae et causalitatis prius operari ad remissionem fictionis ; gratiam autem datam virtute sacramenti Poenitentiae delere omnia peccata, quaedam per se, ut fictionem, quae ad materiam poenitentiae per se spectat: alia vero quae praecesserunt Baptismum per
. accideris, ergo ad remissionem eorum, nihil facit Baptismus, quia nullum invenit in posteriori naturae operans, quod remittat. Deinde, quia de hoc nullum est fundamentum asserendi, ita Christum instituisse Sacramentum, ut recedente fictione conferret effectum gratiae aut remissionis peccati. Si objicias Augustinum, fatetur locis praefalis ita docuisse Augustinum, sed neque traditione Ecclesiae, neque ex Scriptura, neque ex definitione, neque ex ratione id probasse ; et concludit, unde igitur Augustinus hoc privilegium Baptismi, quod ex sola Dei voluntate pendet, colligere potuit ? perinde respondet ad Scholasticos, qui eum ad unum omnes secuti sunt.
Sed hoc nimium est, et praeter reverentiam dictum ; sufficit enim auctoritas solius Augustini, quae fundatur in benigna interpretatione divinae misericordiae, ut id asserat, et praeferri debet ratiunculae male cohaerenti, quam ipse non primus excogitavit, sed alii, eamque solvunt; et interrogari posset etiam unde ipse contra Augustinum, et alios Doctores, id neget, cum a sola voluntate Christi pendeat? opera enim nostrae redemptionis, et media ad salutem ordinata, non mercatoria trutina sunt ponderanda, sed juxta divinam bonitatem interpretanda, ut illud factum interpretemur, quod magis est secundum divinam misericordiam, profectum nostrum, et Sacramentorum commendationem, et reverentiam, ac magis inclinat homines ad Sacramenta suscipienda. Potuit autem ex condescendentia ita institui Baptismus, ut recedente fictione conferret effectum suum, quod magis facit ad perfectionem Sacramenti, ut per se constat et congruit. Quia cum hoc Sacramentum sit initiatio,
nec sit iterabile, et inducat onus legis observandae, congruit ut impeditum per accidens possit recedente impedimento habere effectum; hoc magis sollicitat ad paenitentiam dignam faciendam ipsum fictum. Hoc etiam magis commendat suavem providentiam Dei et Christi, qui venit peccatores salvos facere, quia casus hic fictionis non ita rarus est, quin ei prospici congruerit, quia saepissime contingere potuit, et potest in adultis, qui non ita perfecte deponunt sarcinam peccatorum, aut convertuntur, quin etiam in reipsa quamvis habeant fidem et dolorem aestimatum, tamen non sit verus dolor et dispositio sufficiens et supernaturalis, sed humanus dumtaxat; et saepe in hoc falluntur, qui putant se facere quod tenentur, aut etiam possunt, et quorum ratio non congruit habuisse Christum ex fine institutionis Sacramentorum, ut non solum ad surgendum instituerit poenitentiam, sed etiam reparari voluerit dispendium gratiae baptismalis. Quod si ergo auxilia actualia conferuntur sic baptizatis intuitu Baptismi suscepti, ut resurgant, et ut adimpletionem legis perficiant, quae auxilia non in efficaciam poenitentiae, sed Baptismi suscepti referuntur; congruit etiam ut gratia sanctificans, et remissio peccatorum eisdem tribueretur ex eodem fine; non desunt ergo argumenta, ex quibus interpretatio Augustini fulciatur. Caeterum non solus Augustinus et Scholastici docuerunt Baptismum recedente fictione valere ad salutem: ita Collatio 54. Carthagine habita contra Donatistas : Ideo ad Christum, inquit, venire debent, quia extra communionem Baptismum ejus habent, non ut quod deerat adsit, sed ut quod inerat prosit, etc. ergo haec fuit sententia Patrum Africanorum, etiam et non solius Augustini. Prosper lib. Sententiarum, cap. 325. Habe, inquit,
bonum quod nondum habes (scilicet fidem operantem per charitatem) ut prosit tibi bonum quod habes, supple Baptismus. Gregorius Magnus lib. 9. epistolarum, epistola 61. Sanctum Baptisma, quod sunt apud hoereticos consecuti, tunc in eis vires emundationis recipit, cum vel illi per impositionem manus Spiritum sanctum acceperint, vel isti propter professionem fidei sanctae et universalis Ecclesiae visceribus fuerint uniti, etc. Isidorus Hispalensislib. 2. officior. cap. 24. Habet quidem Baptismum Christi hoereticus, sed quia extra unitatem fidei, nihil ei prodest ;at ubi ingressus fuerit, statim Baptisma, quod habuerat foris ad perniciem, incipit illi jam prodesse ad salutem, etc. Idem docet auctor sermonis de Coena Domini, et serm. de lotione pedum, inter opera Cypriani, infra videbitur.
Confirmari potest ex Trident. sess. 6. cap. 4. quod docet sine Baptismo in re, vel voto non fieri justificationem a peccato originali ; et cap. 6. dicit requiri votum, seu voluntatem suscipiendi Baptismum: et sess. 14. cap. 1. et 2. materiam circa quam Baptismi esse peccata ante Baptismum commissa, commissa vero post Baptismum esse materiam poenitentiae, sed poenitentia non in voto Baptismi remitteret illa peccata commissa ante Baptismum, quia non est talis subordinatio ejus ad Baptismum ; ergo virtute Baptismi sunt remissibilia, et remittuntur non virtute poenitentiae, et consequenter Baptismus susceptus valet ad remissionem eorum, ut verba Concilii secundum rigorem intelligenda prae se ferunt.
Dices cum Vasquez remitti per accidens, per gratiam, quae datur in poenitentia, quae per se quidem remittit fictionem, per accidens vero quidquid repugnat gratiae, quale est originale, et reliqua, quae antecedunt Baptismum. Contra, quia praefato loco Concilium docet necessitatem Baptismi, ut est medium in re, aut voto ad justificationem requisitum ; ergo dicens non remitti originale, nisi per Baptismum in re, aut in voto, supponit quod non sit aliud medium ejus remittendi, alias possent etiam excogitari alia media, ut quod Circumcisio et remedium legis naturae in eo casu valerent, quod non alia ratione negatur, nisi quia haec efficacia tribuitur soli Baptismo in re, vel in voto, tam a Scriptura quam a Patribus, ac proinde excluditur quodcumque aliud medium.
Patet consequentia, quia ob determinatam necessitatem Baptismi et Poenitentiae ad remissionem peccati originalis et actualis respective, subordinatur ipsis contritio seu poenitentia perfecta, quae non valet, neque acceptatur ad remissionem peccati, ut locis citatis docet Concilium, et sess. 14. cap. 4. nisi conjunctum sit votum Sacramenti, quamvis alias ante institutionem horum Sacramentorum absolute, et sine subordinatione ad remissionem actualis valebat: ergo ita intelligenda est remissio peccati fieri a Sacramento in re, aut voto, ut aliter fieri non possit de lege ordinaria, neque per se, neque per accidens: ab alio remedio de lege ordinaria dico, ut excludamus privilegium Baptismi flaminis infantum , aut sanguinis, atque etiam potentiam Dei absolutam.
Sed non magis revocatur remissio peccati in genere ad haec Sacramenta in re aut voto, quam ad quodlibet horum, quod est propriae materiae, tanquam ad medium necessarium ; ergo ita peccatum originale et actuale ante Baptismum 1 commissa, revocantur ad ipsum Baptismum, ut neque per se, neque per accidens remitti possint per paenitentiam. Antecedens patet ex iisdem principiis,
ex quibus colligitur omne peccatum per Sacramenta in re, vel in voto, remitti per se, quia etiam per eadem distinguitur utriusque Sacramenti materia, ut jam praesupponimus ex dictis: ergo sequitur intentum, nempe Baptismum in re susceptum habere efficaciam respectu originalis et actualis, recedente fictione, secundum illam regulam generalem et doctrinam Ecclesiae, alias excipiens esset status fictorum, qui est vulgaris.
Dices forte, aliquando in casu ignorantiae et bonae fidei, modo adsit attritio, remitti per accidens peccatum mortale per Sacramenta vivorum, ut Eucharistiae, ut multi Doctores docent, ut infra videbitur in materia de Eucharistia. Item, remitti etiam peccata per Extremam Unctionem, quando confessio fieri nequit; ergo ab illa regula generali datur exceptio. Contra, illa regula generalis datur juxta legem ordinariam, et stante scientia peccati et necessariae dispositionis, prout habetur in ficto ; unde intelligenda est juxta hunc casum, non autem juxta Dei providentiam extraordinariam, supplentem defectum, qui non est in potestate hominis, quales sunt illi, qui exprimuntur, et casus de Presbytero non baptizato, Extrav. cap. Veniens, de Baptismo. Et idem dicendum est de eo, qui habet votum implicitum, et operatur per fidem et charitatem perfectam, cum ignorantia ihvincibili sui peccati ; in habente tamen scientiam sui peccati, neque per se, neque per accidens remittitur de lege ordinaria, nisi per remedium ad hoc institutum per se, quale est Baptismus respectu originalis et actualis dicti, et hoc ex ordinatione divina , juxta interpretationem Ecclesiae, alias sequeretur dari aliquem statum satis vulgarem peccatoris viatoris, cui non provideretur de remedio ordinario, per quod applicaretur per se meritum Christi, quod est contra perfectionem legis novae, et suavem Dei dispositionem.
Secundo hoc probo a priori, supponendo difficultatem non esse in hoc, quod magis premitur ad oppositum, nempe si poenitentia in eo casu daret suum effectum gratiae, remitti procul dubio omnia peccata per talem ; de hoc enim vix est fundamentum aliquod dubitandi, sed difficultas est, an possit dare effectum gratiae per modum Sacramenti, si Baptismus non concurreret? Et probo, quod nulla ratione ministrari possit sacramentum Poenitentiae in eo casu, juxta institutionem ejus praesentem, nisi Baptismus concurreret, saltem attrito tantum, et non contrito, quia efficacia sacramenti Poenitentiae primario consistit in jurisdictione clavium, seu auctoritate absolvendi per actum judicialem ; quando autem status rei est talis, ut non subsit jurisdictioni clavium, non potest absolvi.
Patet exemplo in eo, qui non habet jurisdictionem in censuram annexam peccato, nequit absolvere a peccato, quia jurisdictio ejus non extenditur ad illum casum. Sic etiam dicendum est de absolutione data quoad casus reservatos ab eo, qui caret potestate absolvendi tales casus ; et idem de eo, qui non dolet de aliquo peccato, sed magis complacet, licet de aliis habeat aliquam displicentiam 5 loquor de mortalibus.
Sed in proposito, originale et actualia ante Baptismum commissa non subsunt jurisdictioni Ecclesiae, neque directe, neque indirecte de illis potest cognoscere ; ergo fictus nequiret absolvi, nisi Baptismus in re susceptus haberet efficaciam respectu illorum accedente poenitentia, quae simul tollat fictionem, nam sicut ponitur obex respectu Baptismi per fictionem, sic etiam est obex respectu poenitentiae per priora peccata: neque major ratio est, ut exigatur poenitentia ad tollendam fictionem, quam Baptismus ad , tollenda peccata, quae sub efficacia ejus sunt. Unde si iterari possit, sine dubio non posset poenitentia sola valere ficto ; ergo congruum fuit hanc efficaciam ejus manere, quando in re fuit susceptum, ut etiam recedente fictione valeret ad remissionem peccatorum, ut dicit Augustinus, quia sic magis provisum est adulto, et magis salvatur differentia et natura propria utriusque Sacramenti, et remissio peccatorum per causam per se, nempe per Baptismum et poenitentiam respective ; atque, ut dixi, sic magis provisum est, quia neque adultus in statu peccati mortalis et originalis debuit relinqui sine remedio per se ejus, neque peccatum mortale dimitti, absque tali remedio, quo applicaretur ei directe meritum Christi, in quo habemus redemptionem a peccato ; applicatur autem per Baptismum tantum peccato originali, ut patet ex Tridentino sess. 5. can. 3. et sess. 6. cap. 4. et aliis locis citatis, et casus ipse fictionis ordinarius est, cui proinde debuit ex bonitate divina et fine institutionis Sacramenti provideri.
Ex his colligo Baptismum recedente fictione dare gratiam ex opere operato; hoc patet ex dictis supra de efficacia Baptismi et Sacramentorum novae legis, quia Baptismus non datur in remissionem peccatorum. nisi mediante gratia, quam causat, et cui de facto annexa est remissio peccatorum ; unde vel nihil causaret, vel utrumque effectum causaret, quia utriusque est capax subjectum ; adest dispositio de praesenti, ut dolor, qui sufficit ad poenitentiam, vel etiam attritio prior habita, juxta varios modos dicendi, quos mox examinabimus. Idem etiam dico de remissione totius poenae temporalis et aeternae, quia haec consentanea est ad priorem effectum Baptismi.
Ad objectionem illam, quam Doctor in littera, et Vasquez urget, nempe poenitentiam delere omnia peccata mortalia, quia impium esset a Deo dimidiatam sperare veniam ; et effectus poenitentiae est incompossibilis cum peccato originali et actuali mortali. Respondent quidam, quod poenitentia tolleret illa peccata, nisi praeveniretur a causa perfectiore et potentiore, nempe a Baptismo. Hanc rejicit Doctor, et merito, quia nequit Baptismus habere effectum, nisi prius naturaliter tollatur impedimentum fictionis; ergo nequit praevenire poenitentiam in causando.
Respondet ergo ipse Doctor, quod poenitentia perfecte reconciliat Deo, ut dicit Augustinus, sed non per se curat omnia peccata ficti, sed quaedam per Baptismum, quaedam per poenitentiam curantur: omnia ergo dimittuntur in poenitentia , inquit, non tamen virtute poenitentiae. Quod declaro sic ad propositum doctrinae jam praemissae; non intendit Doctor, neque alii hujus conclusionis assertores, quod prius gratia poenitentialis infundatur, per quam praecise remittitur fictio, mox subsequatur gratia baptismalis in posteriori ad remittenda peccata reliqua, quae non spectant ad poenitentiam, quia hic sensus non subsistit, et bene impugnatur ex natura gratiae, quae habet annexam remissionem peccati inferentis damnationem, et excludentis ab adoptione et regno, sed quod applicato sacramento Poenitentiae exterius cum requisitis, et prolata sententia, seu absolutione de reo in ultimo instanti prolationis verborum simul datur gratia poenitentiae et Baptismi virtute utriusque Sacramenti: quando enim duae causae ita concurrunt, ut una dependeat ab altera respectu sui effectus, neutra prius causat, sed utraque simul, ita nempe dependet Poenitentia a Baptismo ratione impedimenti peccati originalis, et aliorum, quae praecesserunt Baptismum: ita etiam Baptismus a Poenitentia ratione fictionis, ut neutra seorsim in eo casu ex conjunctione fictionis, et peccati originalis, et actualis praecedentis , efficax sit seorsim ; dependentia ergo est mutua in eo casu, et causalitas simultanea, et hoc est, quod intendit Doctor dicens in poenitentia omnia remitti, non tamen virtute solius poenitentiae, sed etiam Baptismi.
Baptismus in re manet applicatus, non tamen est efficax, nisi concurrat causa, quae nata est tollere impedimentum, quae est poenitentia, et haec est prioritas Baptismi ad effectum Poenitentiae, nempe ut prius cognoscatur delfictione, et proferendo sententiam perficiatur Sacramentum, et in genere causae materialis supponatur respective ad effectum Baptismi tolli impedimentum. Et haec consideratio est inadaequatae remissionis, quae fit in ficto, quoniam ex altera parte perinde manet simile impedimentum respectu poenitentiae, et supponitur Baptismus in re susceptus, ut hoc subjectum sit ejus capax, et efficacia Baptismi concurreret, ut poenitentia habeat suum effectum; ideo, ut dixi, est mutua dependentia eorum, ratione diversorum peccatorum, quae simul concurrunt in subjecto. et per se exigunt utramque causam particulariter, ex conditione et natura singulorum, ut dictum est. Et exemplo declaratur in materia et forma Sacramenti, quando utraque est efficax, et talis est dependentia, ut quamvis absolvatur una ante alteram, nihil efficit, nisi altera finita, et tum simul causant. Similis dependentia potest esse etiam inter causas totales subordinatas ex conditione subjecti, sicut continet ex statu ficti inter Baptismum et Poenitentiam.
Neque ergo Baptismus per accidens remittit fictionem, neque etiam Poenitentia, per accidens remittit originale, aut alia quae sunt materia Baptismi, quia id improprie dicitur, cum causa disparata non dicitur per accidens, seu indirecte ( quod idem est in proposito) vel secundario habet re effectum per se alterius causae, nisi quando eam quoad hoc supplet, ipsa non agente; quod non contingit hic, quia utrumque Sacramentum agit quod suum est, respective ad effectum et materiam propriam, non autem indirecte respectu alterius, quod ipsi non subest, ut docet Paludanus in 4. dist. 4. quaest. 5. quia ubi nullus sequitur effectus ex virtute causae procedens salvari non potest causatio directa ejus, aut indirecta; utrumque autem Sacramentum hic causat directe remissionem peccati proprii, nihil relinquit causandum alteri directe vel indirecte respective ad idem. Minus etiam verum est quod ibidem asserit, Baptismum causare remissionem peccatorum, tam praecedentium quam etiam fictionis, accedente soia attritione, quae extra Sacramentum justificare nequit.
Haec doctrina supponit dari diversam gratiam per utrumque Sacramentum completum, quia datur gratia baptismalis quae inesset, si fictio non praecessisset, et ulterius gratia poenitenlialis. Est communior sententia, quam Doctor ut probabiliorem defendit primo loco, et perinde applicari potest ad fictum, qui resurgit ad perfectam contritionem, quae extra Sacramentum requiritur ad tollendam fictionem, ut supponit.
(e) Aliter potest dici, etc. Hic ostendit Doctor aliam viam defendendi modum, quo fictio deleatur et restituatur gratia baptismalis, non in se, sed in aequivalenti, qua scilicet daretur gratia perfectior resurgenti per poenitentiam, quam sit illa,
quae virtute solius poenitentiae daretur praecise, quia gratia aequivaleret baptismali et paenitentiali.
Haec sententia ita declaratur, ut nullam gratiam reciperet virtute Baptismi ex opere operato, sed totam virtute poenitentiae, et majorem, quam alias praecise per poenitentiam extra casum fictionis reciperetur ; intuitu tamen Baptismi, ut dispositionis praeviae, poenitentia haberet talem efficaciam, sicut in melius disposito, quantum crescit ejus dispositio ad recipiendum Sacramentum, tantum etiam Sacramentum fit magis efficax, et causat perfectius, ut docet Tridentinum de ipso Baptismo sess. 6. cap. 7.
Congruum autem est, ut Sacramentum receptum, cujus effectus fuit impedilus, et quod iterari nequit, ut quoniam ipsum in re nequeat repeti, neque ut praeteritum aliquid agere per modum Sacramenti, cujus totum esse et efficacia consistit in usu, saltem conferat sic emolumentum, quandoquidem ut praeteriit nequit effectum habere ex opere operato, ex ratione praemissa. Et juxta hunc dicendi modum, dicendum est habere eumdem effectum per modum dispositionis praeviae, et virtute poenitentiae ex opere operato, sicut contritio perfecta, verbi gratia, aliter habet effectum in peccatore, aliter in justo ; eumdem tamen effectum quoad intensionem graduum in peccatore causat per modum dispositionis, in justo per modum meriti, sic etiam Baptismus per modum dispositionis, potest habere effectum, quem alias habet per modum Sacramenti, quoad gradum gratiae, non quoad modum causandi ; et poenitentia non solum ex ratione propria, sed ex dispositione praevia habet effectum majorem.
Si petas quomodo sacramentum Baptismi potest esse dispositio ? respondeo,
quia per Baptismum assumitur nova dignitas personae, per quam adscribitur in familia Christi, per consignationem characteris, estque vera initiatio hominis in lege nova ; hinc recte posse acceptari personam magis ad gratiam ratione Baptismi suscepti, quod constituit membrum Christi per fidem et spem, juxta sententiam eorum, qui dicunt haec dona infundi seorsim quandoque a gratia ; et in casu, saltem, est ipsa fidei Christi professio et Sacramentum fidei, et per illud magis accedit quis ad Deum, ratione cujus accessus et reverentiae Sacramenti, major est acceptatio personae in ordine ad salutem.
Et forte hoc intendit Cyprianus. vel auctor serm. de Coena Domini : Et licet indigni sint, inquit, qui accipiunt (supple Baptismum) Sacramentorum tamen reverentia, et propinquiorem ad Deum parat accessum, et ubi redierint ad cor constat ablutionis donum, et redit effectus munerum ; nec alias quoeri aut repeti necesse est salutiferum Sacramentum, etc. Quae verba applicari possunt ad doctrinampraemissam, sicut etiam auctoritates Patrum supra allegatae, et Cypriani sermone de Lotione pedum, ubi asserit quod Poenitentia facit, ut reversis iterum Sacramenta possint prodesse, quorum si poenitentia non subesset, nullo modo deinceps experiri possent effectum: quacumque enim via Baptismus, sive per modum dispositionis, sive ex opere operato, et per modum Sacramenti prosit, sufficit ad salvandum auctoritates Patrum.
Praeterea sicut fides ipsa est impetratoria, ut constat ex Augustino epist. 105. et 106. et lib. de proedestinatione Sanctorum, cap. 2. et aliis Patribus, quin etiam id supponit Tridentinum sess. 6. cap. 8. sequitur etiam Baptismum, cui annexa est professio fidei, juxta Augustinum epist. 23. (nam sic dicit infantem profiteri fidem per realem receptionem Sacramenti ) esse impetratorium suo modo, ratione operis et dignitatis, in qua personam constituit. Item, sicut merita mortificata, et bona opera ex fide facta in statu peccati, possunt esse meritum remotum de congruo, unde Deus tribuat gratiam paenitentiae resurgendum a peccato, quamvis illa in re sint praeterita, sic etiam Baptismus potest de congruo disponere ad primam gratiam ampliorem recipiendam, quamvis praeteritum sit.
Dices secundum Doctorem supra, Sacramenta causant gratiam per modum dispositionis praeviae ; ergo si Baptismus praeteritus habet se ut dispositionem respectu gratiae subsequentis per poenitentiam, eam causat ut Sacramentum. Respondetur, quando Sacramenta, ut causant gratiam per modum Sacramenti eam causant ut dispositio necessitans, et sic vere causant, ut realiter suo modo sunt in fieri, sed ut praeterita non necessitant ad gratiam hoc modo, sed poenitentia est quae necessitat simpliciter, et ut supponit Baptismum perfectius causat.
Dices, ergo cum semper supponat Baptismum, sic etiam semper causabit in eodem gradu, quantum est ex dispositione Baptismi. Respondetur negando consequentiam, quia licet omnia Sacramenta supponant Baptismum hoc modo, ut subjectum sit capax Sacramentorum, tamen Sacramenta ordinantur ad diversos effectus, ad quos specialiter non facit Baptismus; ad primam tamen justificationem hominis, quae est effectus specialis Baptismi, specialiter disponit, ac proinde poenitentia, ex cujus efficacia habetur prima simpliciter justificatio in casu fictionis, efficacior est in eo casu, quam alias, quando dat secundam justificationem, quae non spectat ad Baptismum.
Ratio est, quia passio Christi ut applitur ad primam justificationem, perfectius applicatur per poenitentiam supplentem defectum Baptismi, quam ex propria institutione regulariter eam applicat ad secundam justificationem a peccato post Baptismum commisso. Haec autem differentia oritur ratione Baptismi suscepti, ut congruae dispositionis ; unde sicut non fuit applicata passio perfecte per ipsum lavacrum, quod non regeneravit a peccato ex impedimento fictionis, congruum est divinae misericordiae et fini institutionis Sacramentorum, ut ille defectus, et inchoata applicatio suppleatur perfecte per paenitentiam, per quam deletur fictio.
(f) Sed contra hoc arguitur, etc. Opponit Doctor, quod talis haberet commodum ex fictione. Respondet dupliciter, negando primo, quia opera ejus sunt mortua in eo statu,donec surrexit. Respondet secundo, quod nullum commodum etiam lapsus post Baptismum rite susceptum, et resurgens per poenitentiam habet, licet recuperet etiam gratiam baptismalem, et aliquid amplius, nullum, inquam, commodum ex lapsu ; hanc remittit infra ad dist. 22. ubi agit de reviviscentia meritorum per poenitentiam.
Vasquez rejicit illam objectionem, quia quod reciperet commodum ex fictione ultra illud quod recipit non fictus, sed post Baptismum lapsus et resurgens, non refert, modo alias talis efficacia Baptismo ostendatur competere. Verum neque hoc commodum Doctor intendit ibi recipi per Baptismum, sed per poenitentiam, et alioquin esset inconveniens, ut ex fictione reciperet commodum prae eo, qui non est fictus, sicut inconveniens esset, caeteris paribus, ut lapsus reciperet commodum ex lapsu, quod non reciperet perseverans: hoc enim esset contra vias Domini, quae sunt misericordia et veritas. Nemo enim peccando fit melior neque magis acceptatus Deo, caeteris paribus, ut in g sequenti docetur.
(g) Tertio modo principaliter potest dici, etc. Tertio tandem respondet, exponens modum quo fictio remittatur, dicit ergo quod fictus poenitens recipit gratiam virtute poenitentiae, per quam remittuntur ei peccata, ipsa fictio directe, caetera vero indirecte ; nullam autem gratiam recipit virtute Baptismi recepti, quia indigne recepit. Nec est verisimile, inquit, quoad poenitenti aeque de eodem peccato quoad malitiam in individuo, et specie quantum ad rationem intrinsecam, scilicet post Baptismum rite susceptum, quando lapsus est, non detur eadem gratia, quia licet lapsus post Baptismum quantum ad. aliquid gravius peccavit, scilicet ob ingratitudinem, ut explicat infra Doctor dist. 22. quaest, unic. et Tridentinum sess. 14. cap. 1. et 2. tamen fictus gravius peccavit ob sacrilegium commissum in Sacramentum.
Et si objicias, quod Baptismus sic non valeret converso ad salutem. Respondet valere non quoad gratiam, sed quia adimplevit praeceptum, quae adimpletio ipsi non valet quoad salutem, nisi per poenitentiam et fit filius regni, et amplius non alligatur praecepto Baptismi: Et hoc nota, inquit quod actualiter peccans mortaliter in alio, sive in illo actu, potest implere proeceptum affirmativum etiam in illo actu. Haec regula patet in praesenti materia, quia fictus adimplevit praeceptum, patet etiam ratione, quia praeceptum affirmativum determinat actum quoad substantiam, non vero quoad finem extrinsecum, aut alias circumstantias, quae separari possunt a substantia actus, prout cadit sub praecepto ; hinc communicans sacrilege in Paschate satisfacit praecepto Ecclesiae, ut communior tenet cum Covarruvia in cap. Alma mater.
Hanc sententiam, seu modum explicandi, sequitur Gabriel quantum ad effectum gratiae, et remissionem actualis culpae. Angelus verbo Baptismus, Adrianus in 4. quaest. 5. de Confessione. Vasquez cap. 4. et Glossa in cap. Tunc valere de consecrationei dist. 4. Hic modus dicendi applicari potest auctoritatibus Augustini, qui lib. 1. de Baptismo, cap. 12. loco citato, dicit baptizatum ficte pia correctione, id est, conversione per poenitentiam, et vera confessione purgari 9 quod non posset, inquit, (supple confessio et correctio ) sine Baptismo, quia nempe non esset capax confessionis et Sacramenti Poenitentiae, nisi esset baptizatus ; et subdit : sed tamen quod ante est ( supple Baptisma), tunc valere iticipiat ad salutem, cum illa fictio veraci confessione recesserit. Quibus verbis soli correctioni et confessioni tribuit effectum purgationis a peccato, licet ad hoc faciat Baptismus, inquantum constituit hominem capacem illorum donorum. Illa autem clausula, tunc incipiat valere ad salutem, supple Baptismus, eadem ratione intelligenda est, nempe quia praeceptum adimplevit, sine qua adimpletione non fit capax salutis, et deinceps constituit hominem capacem, recedente fictione, aliorum donorum et mediorum quae ad salutem faciunt.
Haec etiam interpretario est secundum stylum Augustini, aliis in locis, ut lib, 1. de nuptiis, et concupiscentia, cap. 33. Sic enim, inquit, accipiendum est (supple quod dicit Apostolus ad Ephesios 5. de mundatione Ecclesiae per lavacrum regenerationis) ut eodem lavacro regenerationis et verbo sanctificationis, omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque sanentur, non solum peccata quae omnia nunc remittuntur in Baptismo, sed etiam quae posterius humana
ignorantia vel infirmitate contrahuntur, non ut Baptisma quoties peccatur, toties repetatur; sed quia ipso quod semel datur, fit, ut non solum antea, verum etiam postea quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur. Quid enim prodesset vel ante Baptismum Poenitentia, nisi Baptismus sequeretur? vel postea nisi proecederet, etc. Idem dicit lib. 4. contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 7. quae verba ejus ita intelligenda sunt, ut supra explicuimus quaest. 1. hujus distinctionis, quatenus Baptismus facit subjectum capax mediorum, per quae reliqua post ipsum peccata remittunt, ut patet ex discursu Augustini. Ergo valere Baptismum ad remissionem peccatorum ex mente Augustini, sic commode interpretari potest, non quod ipse remittat peccata in casu fictionis, sed quod reddat subjectum capax et dispositum respectu poenitentiae, per quam remittuntur, et dependet hoc sensu remissio peccatorum a Baptismo, etiam in fictione suscepto, non solum eorum quae per poenitentiam mox primo remittuntur, sed etiam eorum quae denuo committuntur, non autem quod Baptismus ad ea remittenda habeat virtutem.
Hoc modo intelligi etiam possunt verba subsequentia, de baptismo haereticorum et schismaticorum, quando dicit ipsa reconciliatione et pace praestari, ut ad remissionem peccatorum Baptismus prodesse incipiat. Sic intelligi possunt aliae auctoritates ejus locis citatis, ut lib. 3. cap. 3. lib. 6. cap. 5. quae idem sonant: et eodem modo alii Patres supra citati loquuntur.
Ad ea quae pro opposito supra citavimus ex Tridentino, responderi potest, Concilium loqui regulariter, et prout lex statuit accedendum esse ad Baptismum, non autem de casu fictionis, quo supposito,
via salutis quaerenda est per poenitentiam, per quam fictio directe, caetera vero in. directe remittuntur: neque peccata priora, ita pertinent rigorose ad Baptismum, ut si ea non remittat ex culpa fictionis, remitti possint per Baptismum ex opere operato (cujus virtus sacramentalis transit cum ipsa materia et forma, et sine quibus manere non potest sublata fictione), sed tunc subsunt poenitentiae per accidens aut indirecte, quoad remissionem, quia habent repugnantiam cum effectu poenitentiae.
Sed quid de poena illorum peccatorum tam aeterna quam temporali dicendum est? Vasquez asserit remitti poenam temporalem per Baptismum, citans Gabrielem et nostrum Doctorem in eam sententiam, et Alensem. Sed Doctor id non dixit in praefato loco, neque alibi, quantum pro nunc occurrit, neque, meo videri, consequenter dici potest, nam si tota remissio fit quoad culpam per poenitentiam, sic etiam omnis remissio fit per gratiam poenitentialem, quae nullo modo habet hunc effectum, ut decernit Tridentinum sess. 14. cap 2. in fine, nisi sit perfectissima, quae non requiritur ad remisionem fictionis. Et probatur, quia poenae aeternae talis est remissio, qualis est virtus causae, per quam remittitur culpa, quia ut Tridentinum sess. 6. cap. 14. dicit, poenam aeternam per Sacramentum, aut Sacramenti voto remitti simul cum culpa; sed Poenitentia non habet talem efficaciam remittendi culpam et poenam aeternam quoad peccatum ipsum fictionis, circa quod primo et per se operatur, quin maneat poena temporalis: ergo minus potest remittere poenam aeternam eorum, ad quae ratione effectus extenditur per accidens, ita ut non remaneat poena aliqua temporalis pro ipsis solvenda. Patet consequentia, quia gratia poenitentialis, per quam remittuntur, non habet annexam talem remissionem.
Secundo, quia Baptismus non dat ullam remissionem ficto tenendo hunc modum explicandi, neque dare potest, nisi mediante gratia baptismali, per quam ita regeneratur homo, ut tollat culpam,et omnem paenam simpliciter, et cui annexa est talis remissio, quia est prima stola recuperata per merita passionis, perfectis simo et singulari modo applicata per baptismum ; ergo sublata efficacia Baptismi circa remissionem tam culpae quam paenae, tollitur efficacia ejus quoad paenam temporalem.
Tertio, quia ipsi Baptismo, ut datur in remissionem peccatorum, tribuunt Patres et Canones hanc efficaciam, ut patet ex omnibus locis, ex quibus supra probavimus efficaciam Baptismi, ut declarat Tridentinum sess. 6. cap. 1. sess. 5. can. 5. sess. 14. cap. illo secundo; et probat ille locus Pauli ad Romanos 8. Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo, qui non secundum carnem ambulant, etc. ut recte Tridentinum sess. 5. can. 5. declarans per hoc efficaciam Baptismi ; sed Baptismus ficti, qui secundum carnem ambulat, non fuit ipsi in remissionem, sed in damnationem et peccatum, per quod indigne illum suscepit; ergo nullam habet efficaciam remittendi paenam temporalem.
De lege autem manet paena temporalis peccato mortali, non obstante paenitentia, nisi sit abundans; neque illa, quae sufficit ad remissionem peccati, etiam extra Sacramentum, est sufficiens, ut tollatur paena temporalis, neque olim etiam ante institutionem Baptismi habuit illam efficaciam, alias nunc haberet, quia nihil ipsius virtuti derogat institutio Sacramentorum, sed solum subordinationem addit; ergo in proposito casu non habet talem
effectum tollere, nisi quando est ita perfecta, ut dixi, ut aequivaleat satisfactioni, quantum ad dignitatem actus.
Dicendo ergo quod Baptismus non sit efficax ad remissionem culpae in ficto, dicendum est etiam non remittere (paenam temporalem, nam si ulla efficacia per modum Sacramenti ipsi tribuenda est, debet salvari primaria juxta primum modum, qui communis est, et quem, ut magis probabilem, defendit Doctor, quidquid dicat Vasquez, quia et eum primo loco statuit, et in Reportatis eum solum adducit, aliis supersedendo.
Opinio autem Gabrielis, qua dicit peccatum originale remitti virtute Baptismi in ficto, et non actualia, quae fuerunt ante Baptismum, merito ab omnibus reprehenditur, quia remissio peccati originalis non fit sine gratia, quae si tunc daretur virtute Sacramenti, tolleret et fictionem, et reliqua peccata; impugnatio ejus habetur ex dictis, neque est tota.
(h) Ad primum, etc. Hic respondet Doctor ad argumenta, quae responsio est clara. Quando dicit respondendo secundo, quod fictus non sit baptizatus in Christo, sed in nomine Christi, quadrat locis Apostoli, quia de eo nequit dici, quod sit sepultus cum Christo in mortem peccatorum; ad Ephesios 4. neque quod sit in Christo, quia damnationem habet, et secundum carnem ambulat; neque spiritum Christi habet: Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus, ad Romanos 8. Baptizatus tamen est in nomine Christi, id est, in auctoritate Christi per Baptismum, in quo est signatus.