IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Sed tantam prolixitatem, etc. Exemplum, quando fieri praedicat secundum adjacens, ut homo fit, bene sequitur : homo in hoc instanti est, et immediate ante hoc non fuit, ergo homo fit. Exemplum, quando praedicat tertium adjacens, homo fit albus, quia non denotatur hominem fieri in se, sed hominem fieri sub albedine, quod nihil aliud est, nisi acquirere albedinem quam prius non habebat; et breviter, quando fieri praedicat secundum adjacens, denotatur aliquid simpliciter fieri secundum suum proprium esse; et hoc contingere potest dupliciter, scilicet accipiendo primum esse pro esse totali categorematice, et sic proprie compositum fit. Alio modo accipiendo primum esse pro esse totali syncategorematice, et sic compositum naturale fit, quia tunc sequeretur quod materia prima quantum ad suum esse generaretur, quod est falsum, quia illa immediate creatur a Deo, ut patet in 2. dist. 12. Quando vero ipsum fieri praedicat secundum adjacens, dicimus quod aliquod praesuppositum acquirit aliquid quod prius non habebat ; et fieri, ut praedicat tertium adjacens contingit dupliciter, secundum quod ad diversa praedicata comparatur subjectum, quia comparari potest ad substantiam vel ad accidens.
(b) Sicut ergo vere, etc. Dicit Doctor quod illud dicitur fieri simpliciter, ut puta homo, ut comparatur ad aliquod agens a quo accipit esse, quod prius non habebat: et vult quod ad fieri simpliciter duo requiruntur :
Primo, quod recipiat esse ab aliquo agente, cum nihil seipsum faciat secundum suum esse simpliciter, licet possit se facere tale secundum aliquod sibi additum, quia idem potest agere in seipsum, ut patet in primo, dist.3. q. 7. et in 2. dist. 2.
Secundo requiritur, quod non esse praecedat duratione ipsum esse, et hoc est quod dicit, illud vere fit simpliciter, quod ab aliquo agente accipit esse post non esse, ex hoc sequitur quod non concedimus istam, quod Filius sit factus a Patre, quia tunc non esse ipsius duratione praecessisset esse illius ; concedimus tamen istam, quod Filius Dei factus sit ex muliere, quod debet intelligi, quod Filius Dei non est factus simpliciter secundum esse suum ex muliere, ut patet, sed quod factus est homo ex muliere, non ut ly ex denotat causam materialem absolute, sed ut denotat effectivam, quia mater active concurrit, ut patet dist. A. hujus, et etiam quodammodo concurrit materialiter, ministrando materiam ex qua factus est homo, et sic debet intelligi illud Pauli. Patet etiam, quod si homo fuisset productus ab aeterno secundum opinionem recitatam in secundo, d. 1. quod homo non diceretur proprie factus, quia tunc non esse praecessisset esse ipsius, et sic ab aeterno non fuisset, et minus concederetur esse creatus ab aeterno, quia creari proprie praesupponit non esse prius duratione, ut patet a Doctore in primo, d. 2. q. 1. et d. 8. q. ult. et in secundo, dist. 1. q. 2. et dist. 18. Diceretur ergo homo productus ab aeterno, quia sufficit quod producens sit tantum prius natura producto, et quod non esse ipsius tantum natura praecedat, non tamen positive, id est, quod detur aliquod instans naturae positivae, in quo vere non fuerit, sed sic prius natura, quod quantum est ex ratione sua non esse vere praecessisset, nisi in eodem instanti produceretur a prima causa, ut patet a
Doctore in primo, dist. 8. quaest, ult. et in secundo, dist. 1. quaest. 2.
(c) Et quod sit homo, etc. Ista enim se concomitantur ad invicem per actionem agentis, albedo fit in pariete, ergo paries fit albus. Sic in proposito, nam per actionem Trinitatis, natura humana fit in Verbo, sic intelligendo quod actione Trinitatis vere unitur Verbo ; ergo haec est vera: Verbum factum est homo, et tunc sequitur per syllogismum resolutorium, quod Deus factus est homo, sic arguendo, hoc demonstrando, Verbum factum est homo, et homo est Deus ; ergo Deus factus est homo, sicut in simili patet quaestione praecedenti.
(d) Et si objiciatur. Nota hic unum, quod transire de potentia ad actum contingit dupliciter. Uno modo, quod aliquid transeat de potentia subjectiva, sive receptiva ad actum, et tale proprie mutatur, quia tunc recipit aliquid formaliter, et per inhaerentiam quod prius non habuit ; et talis mutatio requirit, quod tale subjectum prius duratione fuerit sub privatione, quam sub actu, quia si in eodem instanti, quo subjectum habet esse sub actu, non mutaretur, ut patet a Doctore supra dist. 3. quaest. 1. et hoc modo Verbum non transit de potentia ad actum, quando dicimus quod Verbum factum est homo. Alio modo aliquid dicitur transire de potentia ad actum, non de potentia subjectiva, sed magis de potentia terminativa, sic intelligendo, quod prius non terminavit aliquem actum, nunc autem terminat, et sic Verbum transit ad naturam humanam, tanquam de potentia ad actum, quia tunc terminat dependentiam naturae humanae, et prius non terminabat. Proprie tamen non debemus uti isto vocabulo, quod transit de potentia, quia proprie loquendo, transire de potentia ad actum, intelligitur vel de potentia subjectiva vel objectiva, quae distinctio patet in 2. distinct. 12. et transire hoc modo de potentia ad actum in ratione terminantis vel sustentantis, non dicit aliquam mutationem vel quasi mutationem in ipso terminante.
(e) Sed si objicitur ulterius. Arguit sic Doctor ex quo conceditur ista propositio : Deus factus est homo; terminus hujus factionis videtur quod sit homo, sicut etiam in ista : lignum factum est album, nam terminus factionis est albedo ; et sensus est, quod quando dicimus, quod lignum factum est album, quod factio passiva praedicatur de ligno, quae terminatur ad albedinem ; ergo in proposito cum factioni Trinitatis activae correspondeat aliqua factio passiva ; ergo si tota Trinitas facit Verbum esse hominem, ita quod vere dicatur, Verbum factum est homo, videtur quod talis factio passiva, quae terminatur ad hominem, sit in Verbo, et non in homine ; patet, quia est terminus factionis, sicut dicimus, quod materia facta est sub forma, nam factio passiva, quae terminatur ad formam, est in materia.
(f) Respondeo. Dicit Doctor quod factio passiva realis correspondens factioni activae Trinitatis est ipsa unio realis fundata in natura humana, quae vere realiter unitur Verbo, ita quod subjectum talis factionis passivae sive unionis est in natura humana, et Verbum est terminus talis unionis, quia illa unio vere terminatur ad Verbum, ut patet supra dist. 1. realiter ergo loquendo, factio passiva est subjective in natura humana, et realiter ipsum
Verbum est terminus talis unionis ; loquendo vero secundum dici et non in re, dicimus quod Verbum est factum homo ex hoc solo, quod factio passiva fundata in natura humana terminatur ad Verbum, sicut etiam dicimus, quod Trinitas dicitur faciens realiter talem unionem, et hoc tantum secundum dici, quia unio facta secundum esse reale, vere terminatur ad Trinitatem, sicut supra patuit in primo, dist. 30. et in hoc tertio dist. 1.
(g) Et ita posset dici. Hic Doctor dicit, quod in hujumodi factione fuit aliqua mutatio, et haec mutatio fuit in natura humana, quia in ipsa fuit et realiter ista unio, et terminatur ad Verbum.
Sed in hoc videtur sibi contradicere, quia secundum ipsum, mutatio propria est transitus de privatione ad habitum, ita quod privatio praecesserit duratione, vel e contra, ut patet ab ipso in primo, secundo et tertio; sed natura humana non fuit prius sub privatione talis unionis, ut patet ab ipso in isto tertio, dist. 2. quia in eodem instanti quo fuit natura humana, fuit vere unita ; hoc idem in distinctione quarta hujus, ergo falsum videtur quod fuerit mutatio in tali natura ; ipse enim dicit supra dist. 3. quaest. 1. quod si materia prima in eodem instanti quo habet esse sub forma, non mutaretur ad illam.
Dico, quod mutatio contingit dupliciter: uno modo accipitur provisione, et sic creatura, quae transit de non esse ad esse, potest dici mutari, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. hoc modo natura humana potuit mutari, et similiter talis unio. Alio modo accipitur mutatio proprie, et sic subjectum proprie mutatur, quia mutari, ex quinto
Physicorum, est aliter se habere nunc quam prius, cujus expositionem, vide in secundo, dist. 2. quaest. 9. Hoc modo natura humana non fuit proprie mutata ad unionem, quia in eodem instanti quo habuit esse, fuit sub tali unione. Possumus ergo dicere, quod natura humana fuit mutata ad talem unionem, non tamen proprie, sed ex hoc quod quantum erat ex parte naturae humanae, prius natura erat sub privatione talis unionis, et fuisset, nisi praeventa fuisset a causa superiore; patet, quia Joannes non habet talem unionem, et tamen de novo posset uniri Verbo, ut patet distinct. prima hujus ; non loquitur ergo hic Doctor de mutatione proprie dicta. Dicit ergo Doctor, quod si in hujusmodi factione sit aliqua mutatio qualitercumque accipiatur mutatio, illa erit in natura assumpta, et non in Verbo.