REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum necesse fuit genus humanum reparari per passionem Christi ?
Alens. 3. p. q. I. m. 3. et 4. q. 17. m. 3. D. Thom. 3. p. q. I. a. I. et q. 46. a. I. hic q . I. a . I. D. Bonav. a . I. q . I. et 6. Richard. art. 2. q . 4. Durand. q. I. Gabr. q . I. Suar. 3. p. tom. I. d. 4. sect . 1. 2. et 3. Vasq. disp. I. c. 3. Veg. 2. in Trid. c. 5. Haec quaestio verbatim ferme habetur in Oxoniensi.
Circa distinctionem vigesimam quaeritur: Utrum necesse fuit genus humanum reparari per passionem Christi ? Quod non videtur, quia si nobilius sit lapsum, et non necesse est ipsum reparari per passionem Christi, si ignobilius lapsum sit, non necesse est ipsum reparari per eamdem passionem ; sed Angelus, qui nobilior est homine, lapsus est, et non necesse est ipsum reparari passione Christi, nec alia reparatione ; ergo nec necesse est hominem reparari per passionem Christi, cum sit ignobilior.