Chrysostomus in Matth..
Praemissa commendatione ioannis ex prophetae testimonio, non hic stetit, sed iam sententiam propriam de ipso inducit, dicens amen dico vobis, non surrexit maior inter natos mulierum ioanne baptista.
Rabanus. Ac si diceret: quid dicere per singula de commendatione ioannis? amen dico vobis, inter natos mulierum, etc..
Inter natos, inquit, mulierum, non virginum: mulieres enim proprie corruptae vocantur. Si autem maria aliquando mulier in evangelio nuncupatur, sciendum est, interpretem, mulierem pro femina posuisse, sicut ibi: mulier, ecce filius tuus. Hieronymus. His ergo praefertur hominibus qui de mulieribus nati sunt et de concubitu viri, et non ei qui natus est ex virgine et spiritu sancto; quamvis in eo quod dicit non surrexit inter natos mulierum maior ioanne baptista, non ceteris prophetis et patriarchis cunctisque hominibus ioannem praetulit, sed ioanni ceteros exaequavit: non enim statim sequitur ut si alii maiores eo non sunt, ille maior aliorum sit. Chrysostomus super Matth..
Sed tanta cum sit iustitiae altitudo ut in illa nemo possit esse perfectus nisi solus deus, puto quia omnes sancti quantum ad subtilitatem divini iudicii invicem sibi inferiores sunt aut priores. Ex quo intelligimus quoniam qui maiorem se non habet, maior omnibus est. Chrysostomus in Matth.. Ne autem rursus superabundantia laudum pariat aliquod inconveniens Iudaeis ioannem praeferentibus christo, convenienter hoc removet dicens qui autem minor est in regno caelorum hic maior est illo. Augustinus contra advers. Legis et prophet.. Argumentatur autem ex hoc haereticus ita, velut ratiocinando, tamquam ioannes non pertineat ad regnum caelorum, et ob hoc multo minus ceteri prophetae illius populi, quibus maior est ioannes. Haec autem verba domini duobus modis possunt intelligi: aut enim regnum caelorum appellavit hoc quod nondum accepimus, de quo in fine dicturus est: venite, benedicti patris mei, percipite regnum; et quia ibi sunt Angeli, quilibet in eis minor maior est quolibet iusto portante corpus quod corrumpitur. Aut si regnum caelorum intelligi voluit ecclesiam, cuius filii sunt ab institutione generis humani usque nunc omnes iusti, dominus seipsum signavit: qui nascendi tempore minor erat ioanne, maior autem divinitatis aeternitate et dominica potestate. Proinde secundum priorem expositionem, ita distinguitur: qui minor est in regno caelorum, ac deinde subinfertur maior est illo. Secundum hanc autem posteriorem, ita: qui autem minor est, ac deinde subinfertur in regno caelorum maior est illo.
Chrysostomus in Matth.. Dicit autem in regno caelorum, idest in spiritualibus, et universis quae sunt secundum caelum. Quidam autem dicunt quoniam de apostolis hoc dixit christus.
Hieronymus. Nos autem simpliciter intelligamus, quia omnis sanctus qui iam cum domino est, sit maior illo qui adhuc consistit in praelio: aliud est enim victoriae coronam possidere, aliud adhuc in acie dimicare.