Inclinavit. Hic agit de ventis. Ubi nota quod materia venti est vapor vel exhalatio sicca calefacta, sed non ita subtiliata quod possit ad supremum locum ascendere, nec ita calefacta: unde impeditur a frigore et ingrossatur et repercutitur inferius: et haec repercussa movet aerem. Habet tamen tantum de caliditate quod non ita vincitur a frigore ut convertatur ad terram; et dicitur, caligo, et dicitur, sub pedibus, quia non est alta sicut illa quae accenditur in flamma. Aliquando autem non statim repercutitur, sed agitat nubes, quia non totaliter vincitur, nec directe redit inferius ad terram: et propter hunc motum tortuosum quasi nititur sursum ascendere, et non valet propter repercussionem; et hoc est quod dicit.