PRAEFATIO. De suscepti operis consilio et argumento.
CAPUT V. De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium, quid Caesar senserit.
CAPUT VI. Quod nec Romani quidem ita ullas ceperint civitates, ut in templis earum parcerent victis.
CAPUT VIII. De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.
CAPUT IX. De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.
CAPUT X. Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.
CAPUT XI. De fine temporalis vitae, sive longioris, sive brevioris.
CAPUT XII. De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata, nil adimit.
CAPUT XIII. Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.
CAPUT XIV. De captivitate sanctorum, quibus nunquam divina solatia defuerunt.
CAPUT XVII. De morte voluntaria ob metum poenae sive dedecoris.
CAPUT XVIII. De aliena violentiarum libidine, quam in oppresso corpore meus invita perpetitur.
CAPUT XIX. De Lucretia, quae se ob illatum sibi stuprum peremit.
CAPUT XXI. De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.
CAPUT XXII. Quod nunquam possit mors voluntaria ad magnitudinem animi pertinere.
CAPUT XXIII. Quale exemplum sit Catonis, qui se, victoriam Caesaris non ferens, interemit.
CAPUT XXV. Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.
CAPUT XXVII. An propter declinationem peccati mors spontanea appetenda sit.
CAPUT XXVIII. Quo judicio Dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
CAPUT XXX. Quam pudendis prosperitatibus affluere velint qui de christianis temporibus conqueruntur.
CAPUT XXXI. Quibus vitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.
CAPUT XXXII. De scenicorum institutione ludorum.
CAPUT XXXIII. De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.
CAPUT XXXIV. De clementia Dei, quae Urbis excidium temperavit.
CAPUT XXXV. De latentibus inter impios Ecclesiae filiis, et de falsis intra Ecclesiam christianis.
CAPUT XXXVI. De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.
CAPUT PRIMUM. De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.
CAPUT II. De his quae primo volumine expedita sunt.
CAPUT V. De obscenitalibus, quibus Mater deûm a cultoribus suis honorabatur.
CAPUT VI. Deos Paganorum nunquam bene vivendi sanxisse doctrinam.
CAPUT X. Qua nocendi arte daemones velint vel falsa de se crimina, vel vera narrari.
CAPUT XV. Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.
CAPUT XIX. De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.
CAPUT XXI. Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.
CAPUT XXII. Quod diis Romanorum nulla unquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.
CAPUT XXIV. De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentaverunt adjutores.
CAPUT XXVIII. De Christianae religionis salubritate.
CAPUT XXIX. De abjiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.
CAPUT III. Non potuisse offendi deos Paridis adulteterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
CAPUT IV. De sententia Varronis, qua utile esse dixit ut se homines diis genitos mentiantur.
CAPUT V. Non probari quod dii adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
CAPUT VI. De parricidio Romuli, quod dii non vindicarunt.
CAPUT VII. De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
CAPUT VIII. An debuerit diis Iliacis Roma committi.
CAPUT IX. An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
CAPUT XIII. Quo Jure, quo foedere Romani obtinuerint prima conjugia.
CAPUT XV. Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.
CAPUT XIX. De afflictione belli Punici secundi, qua vires partis utriusque consumptae sunt.
CAPUT XXIV. De discordia civili, quam Gracchiae seditiones excitaverunt.
CAPUT XXV. De aede Concordiae ex senatusconsulto in loco seditionum et caedium condita.
CAPUT XXVI. De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
CAPUT XXVII. De bello civili Mariano atque Syllano.
CAPUT XXVIII. Qualis fuerit Syllana victoria vindex Marianae crudelitatis.
CAPUT XXX. De connexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.
CAPUT PRIMUM. De his quae primo volumine disputata sunt.
CAPUT II. De his quae libro secundo et tertio continentur.
CAPUT IV. Quam similia sint latrociniis regna absque justitia.
CAPUT V. De fugitivis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitatis.
CAPUT VI. De cupiditate Nini regis, qui, ut latius dominaretur, primus intulit bella finitimis.
CAPUT X. Quas opiniones secuti sint, qui diversos deos diversis mundi partibus praefecerunt.
CAPUT XI. De multis diis, quos doctores Paganorum unum eumdemque Jovem esse defendunt.
CAPUT XII. De opinione eorum qui Deum animam mundi, et mundum corpus Dei esse putaverunt.
CAPUT XIII. De his qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei asserunt.
CAPUT XV. An congruat bonis latius velle regnare.
CAPUT XVII. An, si Jovis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.
CAPUT XVIII. Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt .
CAPUT XIX. De Fortuna muliebri.
CAPUT XXI. Quod dona non intelligentes Dei, Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.
CAPUT XXII. De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur collatam esse Romanis.
CAPUT XXIV. Qua ratione defendant Pagani, quod inter deos colant ipsa dona divina.
CAPUT XXVI. De ludis scenicis, quos sibi dii celebrari a suis cultoribus exegerunt.
CAPUT XXVII. De tribus generibus deorum, de quibus Scaevola pontifex disputavit.
CAPUT XXVIII. An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.
CAPUT XXIX. De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas visa est indicari.
CAPUT XXX. Qualia de diis Gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur.
CAPUT XXXIII. Quod judicio et potestate Dei veri omnium regum atque regnorum ordinata sint tempora.
CAPUT II. De geminorum simili dissimilique valetudine.
CAPUT III. De argumento quod ex rota figuli Nigidius mathematicus assumpsit in quaestione geminorum.
CAPUT IV. De Esau et Jacob geminis, multum inter se morum et actionum qualitate disparibus.
CAPUT V. Quibus modis convincantur mathematici vanam scientiam profiteri.
CAPUT VI. De geminis disparis sexus.
CAPUT VII. De electione diei quo uxor ducitur, quove in agro aliquid plantatur aut seritur.
CAPUT IX. De praescientia Dei et libera hominis voluntate, contra Ciceronis definitionem.
CAPUT X. An voluntatibus hominum aliqua dominetur necessitas.
CAPUT XI. De universali providentia Dei, cujus legibus omnia continentur.
CAPUT XIV. De resecando amore laudis humanae, quoniam justorum gloria omnis in Deo sit.
CAPUT XV. De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum.
CAPUT XVII. Quo fructu Romani bella gesserint, et quantum his quos vicere, contulerint.
CAPUT XIX. Quo inter se differant cupiditas gloriae, et cupiditas dominationis.
CAPUT XX. Tam turpiter servire virtutes humanae gloriae, quam corporis voluptati.
CAPUT XXII. Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere judicio.
CAPUT XXIV. Quae sit christianorum imperatorum, et quam vera felicitas.
CAPUT XXV. De prosperitatibus, quas Constantino imperatori christiano Deus contulit.
CAPUT XXVI. De fide et pietate Theodosii Augusti.
CAPUT PRIMUM. De his qui dicunt deos a se non propter praesentem vitam coli, sed propter aeternam.
CAPUT VI. De theologia mythica, id est fabulosa, et de civili, contra Varronem.
CAPUT VII. De fabulosae et civilis theologiae similitudine atque concordia.
CAPUT IX. De officiis singulorum deorum.
CAPUT X. De libertate Senecae, qui vehementius civilem theologiam reprehendit, quam Varro fabulosam.
CAPUT XI. Quid de Judaeis Seneca senserit.
CAPUT II. Qui sint dii selecti, et an ab officiis viliorum deorum habeantur excepti.
CAPUT V. De Paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.
CAPUT VII. An rationabile fuerit, Janum et Terminum in duo numina separari.
CAPUT IX. De Jovis potestate, atque ejusdem cum Jano comparatione.
CAPUT X. An Jani et Jovis recta discretio sit.
CAPUT XI. De cognominibus Jovis, quae non ad multos deos, sed ad unum eumdemque referuntur.
CAPUT XII. Quod Jupiter etiam Pecunia nuncupetur.
CAPUT XIII. Quod dum exponitur quid Saturnus, quidve sit Genius, uterque unus Jupiter esse doceatur.
CAPUT XIV. De Mercurii et Martis officiis.
CAPUT XV. De stellis quibusdam, quas Pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.
CAPUT XVI. De Apolline et Diana caeterisque selectis diis, quos partes mundi esse voluerunt.
CAPUT XVII. Quod etiam ipse Varro opiniones suas de diis pronuntiarit ambiguas.
CAPUT XVIII. Quae credibilior causa sit, qua error Paganitatis inoleverit.
CAPUT XIX. De interpretationibus, quibus colendi Saturni ratio concinnatur .
CAPUT XX. De sacris Cereris Eleusinae.
CAPUT XXI. De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.
CAPUT XXII. De Neptuno, et Salacia, ac Venilia.
CAPUT XXV. Quam interpretationem de abscisione Atidis Graecorum sapientium doctrina repererit.
CAPUT XXVI. De turpitudine sacrorum Matris magnae.
CAPUT XXVIII. Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.
CAPUT XXXI. Quibus proprie beneficiis Dei, excepta generali largitate, sectatores veritatis utantur.
CAPUT XXXV. De hydromantia, per quam Numa, visis quibusdam daemonum imaginibus, ludificabatur.
CAPUT II. De duobus philosophorum generibus, id est, Italico et Ionico, eorumque auctoribus.
CAPUT III. De Socratica disciplina.
CAPUT VI. De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.
CAPUT VIII. Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.
CAPUT IX. De ea philosophia quae ad veritatem fidei christianae propius accessit.
CAPUT X. Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia christiani.
CAPUT XI. Unde Plato eam intelligentiam potuerit acquirere, qua christianae scientiae propinquavit.
CAPUT XIII. De sententia Platonis, qua definivit deos non esse nisi bonos amicosque virtutum.
CAPUT XVI. Quid de moribus atque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.
CAPUT XVII. An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum vitiis eum oporteat liberari.
CAPUT XIX. De impietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.
CAPUT XX. An credendum sit quod dii boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.
CAPUT XXII. De abjiciendo cultu daemonum, contra Apuleium.
CAPUT XXV. De his quae sanctis Angelis et hominibus possunt esse communia.
CAPUT XXVI. Quod omnis religio Paganorum circa homines mortuos fuerit impleta.
CAPUT XXVII. De modo honoris, quem Christiani martyribus impendunt.
CAPUT IV. De perturbationibus quae animo accidunt, quae sit Peripateticorum Stoicorumque sententia.
CAPUT IX. An amicitia coelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini provideri.
CAPUT XI. De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.
CAPUT XII. De ternis contrariis, quibus secundum Platonicos daemonum et hominum natura distinguitur.
CAPUT XIV. An homines, cum sint mortales, possint vera beatitudine esse felices.
CAPUT XV. De Mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu.
CAPUT XX. De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.
CAPUT XXI. Ad quem modum Dominus voluerit daemonibus innotescere.
CAPUT XXII. Quid intersit inter scientiam sanctorum Angelorum, et scientiam daemonum.
CAPUT II. De superna illuminatione quid Plotinus Platonicus senserit.
CAPUT IV. Quod uni vero Deo sacrificium debeatur.
CAPUT VI. De vero perfectoque sacrificio.
CAPUT X. De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum invocatione promittit.
CAPUT XIII. De miraculis quae per sanctorum Angelorum ministerium Deus verus operatur.
CAPUT XV. De ministerio sanctorum Angelorum, quo providentiae Dei serviunt.
CAPUT XX. De summo veroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum Mediator effectus est.
CAPUT XXII. Unde sit sanctis adversum daemones potestas, et unde cordis vera purgatio.
CAPUT XXIII. De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.
CAPUT XXIV. De uno veroque principio, quod solum naturam humanam purgat et renovat.
CAPUT XXVI. De inconstantia Porphyrii inter confessionem veri Dei et cultum daemonum fluctuantis.
CAPUT XXVII. De impietate Porphyrii, qua etiam Apuleii transcendit errorem.
CAPUT XXX. Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutaverit, et dissentiendo correxerit.
CAPUT XXXI. Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam Deo asserunt esse coaeternam.
CAPUT III. De auctoritate canonicae Scripturae, divino Spiritu conditae.
CAPUT VI. Creationis mundi et temporum unum esse principium, nec aliud alio praeveniri.
CAPUT IX. De Angelorum conditione quid secundum divina testimonia sentiendum sit.
CAPUT XV. Quid sentiendum sit de eo quod scriptum est, Ab initio diabolus peccat.
CAPUT XIX. Quid sentiendum videatur de eo quod scriptum est, Divisit Deus inter lucem et tenebras.
CAPUT XXIII. De errore, in quo Origenis doctrina inculpatur.
CAPUT XXIV. De Trinitate divina, quae per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia.
CAPUT XXV. De tripartita totius philosophiae disciplina.
CAPUT XXVII. De essentia et scientia, et utriusque amore.
CAPUT XXX. De senarii numeri perfectione, qui primus partium suarum quantitate completur.
CAPUT XXXI. De die septimo, in quo plenitudo et requies commendatur.
CAPUT XXXII. De opinione eorum qui Angelorum creationem anteriorem volunt esse, quam mundi.
CAPUT PRIMUM. De una bonorum malorumque angelorum natura.
CAPUT V. Quod in omni naturae specie ac modo laudabilis sit Creator.
CAPUT. VII. Causam efficientem malae voluntatis non esse quaerendam.
CAPUT VIII. De amore perverso, quo voluntas ab incommutabili bono ad commutabile bonum deficit.
CAPUT X. De falsitate ejus historiae, quae multa millia annorum praeteritis temporibus adscribat.
CAPUT XII. Quid respondendum sit his, qui primam conditionem hominis tardam esse causantur.
CAPUT XVI. Quomodo intelligenda sit promissa homini a Deo vita aeterna ante tempora aeterna.
CAPUT XVIII. Contra eos qui dicunt, ea quae infinita sunt nec Dei posse scientia comprehendi.
CAPUT XIX. De saeculis saeculorum.
CAPUT XXI. De conditione unius primi hominis, atque in eo generis humani.
CAPUT XXIII. De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei.
CAPUT XXIV. An ullius vel minimae creaturae possint dici Angeli creatores.
CAPUT XXV. Omnem naturam et omnem speciem universae creaturae nonnisi opere Dei formari.
LIBER DECIMUS TERTIUS. In quo docetur, mortem in hominibus esse poenalem, ortamque ex Adami peccato.
CAPUT PRIMUM. De lapsu primi hominis, per quem est contracta mortalitas.
CAPUT VI. De generalis mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.
CAPUT VII. De morte, quam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.
CAPUT VIII. Quod in sanctis primae mortis pro veritate susceptio, secundae sit mortis absolutio.
CAPUT IX. Tempus mortis, quo vitae sensus aufertur, in morientibus, an in mortuis esse dicendum sit.
CAPUT X. De vita mortalium, quae mors potius quam vita dicenda est.
CAPUT XI. An quisquam simul et vivens esse possit, et mortuus.
CAPUT XII. Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum ejus transgrederentur, fuerit comminatus.
CAPUT XIII. Praevaricatio primorum hominum, quam primam senserit poenam.
CAPUT XIV. Qualis homo sit factus a Deo, et in quam sortem deciderit suae voluntatis arbitrio.
CAPUT XVII. Contra eos qui asserunt, terrena corpora incorruptibilia fieri et aeterna non posse.
CAPUT II. De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi sit intelligenda vitiis.
CAPUT IV. Quid sit secundum hominem, quidve secundum Deum vivere.
CAPUT VII. Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras Litteras inveniri.
CAPUT IX. De perturbationibus animi, quarum affectus rectos habet vita justorum.
CAPUT XII. De qualitate primi peccati per hominem admissi.
CAPUT XIII. Quod in praevaricatione Adae ad opus malum voluntas praecessit mala.
CAPUT XIV. De superbia transgressionis, quae ipsa fuit transgressione deterior.
CAPUT XV. De justitia retributionis, quam primi homines pro sua inobedientia receperunt.
CAPUT XVII. De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.
CAPUT XVIII. De pudore concubitus, non solum vulgari, sed etiam conjugali.
CAPUT XX. De vanissima turpitudine Cynicorum.
CAPUT XXII. De copula conjugali a Deo primitus instituta, atque benedicta.
CAPUT XXV. De vera beatitudire, quam temporalis vita non obtinet.
CAPUT XXVIII. De qualitate duarum civitatum, terrenae atque coelestis.
CAPUT PRIMUM. De duobus ordinibus generationis humanae in diversos fines ab initio procurrentis.
CAPUT II. De filiis carnis, et filiis promissionis.
CAPUT III. De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundavit.
CAPUT IV. De terrenae civitatis vel concertatione, vel pace.
CAPUT VII. De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo revocavit.
CAPUT VIII. Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet civitatem.
CAPUT IX. De longa vita hominum, quae fuit ante diluvium, et de ampliore humanorum corporum forma.
CAPUT X. De differentia qua inter hebraeos et nostros codices videntur annorum numeri dissonare.
CAPUT XI. De annis Mathusalem, cujus aetas quatuordecim annis diluvium videtur excedere.
CAPUT XVII. De duobus ex uno genitore procreatis patribus atque principibus.
CAPUT XIX. De significatione quae in Enoch translatione monstratur.
CAPUT XXV. De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.
CAPUT XXVI. Quod arca quam Noe jussus est facere, in omnibus Christum Ecclesiamque significet
CAPUT II. Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.
CAPUT III. De generationibus trium filiorum Noe.
CAPUT IV. De diversitate linguarum, principioque Babylonis.
CAPUT V. De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.
CAPUT VI. Qualis intelligenda sit esse locutio, qua Deus Angelis loquitur.
CAPUT VIII. An ex propagine Adam vel filiorum Noe quaedam genera hominum monstrosa prodierint.
CAPUT X. De generatione Sem, in cujus progenie tendens ad Abraham civitatis Dei ordo dirigitur.
CAPUT XII. De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis novus ordo contexitur.
CAPUT XIV. De annis Tharae, qui in Charra vitae suae tempus implevit.
CAPUT XV. De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.
CAPUT XVI. De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.
CAPUT XVIII. De iterato alloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini ejus Chanaan terra promittitur.
CAPUT XX. De secessione Lot et Abrahae, quae illis salva charitate complacuit.
CAPUT XXV. De Agar ancilla Sarrae. quam eadem Sarra Abrahae voluit esse concubinam.
CAPUT XXXI. De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.
CAPUT XXXIII. De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.
CAPUT XXXIV. Quid intelligendum sit in eo quod Abraham post mortem Sarrae accepit uxorem Cethuram.
CAPUT XXXV. De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicaverit divina responsio.
CAPUT XXXVII. De his quae in Esau et Jacob mystice praefigurabantur.
CAPUT XXXIX. Quae ratio fuerit ut Jacob etiam Israel cognominaretur.
CAPUT XLI. De benedictione, quam Jacob in Judam filium suum promisit.
CAPUT XLII. De filiis Joseph, quos Jacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.
CAPUT PRIMUM. De temporibus Prophetarum.
CAPUT XIV. De studio David in dispositione mysterioque Psalmorum.
CAPUT XIX. De Psalmo sexagesimo octavo, in quo Judaeorum pertinax infidelitas declaratur.
CAPUT XXI. De regibus post Salomonem, sive in Juda, sive in Israel.
CAPUT PRIMUM. De his quae usque ad tempora Salvatoris decem et septem voluminibus disputata sunt.
CAPUT IV. De temporibus Jacob et filii ejus Joseph.
CAPUT V. De Api rege Argivorum, quem Aegyptii Serapim nominatum divino honore coluerunt.
CAPUT VI. Quo regnante apud Argivos, quove apud Assyrios, Jacob in Aegypto sit mortuus.
CAPUT VII. Quorum regum tempore Joseph in Aegypto defunctus sit.
CAPUT IX. Quando Atheniensium civitas sit condita, et quam causam nominis ejus Varro perhibeat.
CAPUT X. Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi, et de diluvio Deucalionis.
CAPUT XIV. De theologicis poetis.
CAPUT XVII. De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.
CAPUT XIX. Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon Judex praesidebat Hebraeis.
CAPUT XX. De successione ordinis regii apud Israelitas post Juidcium tempora.
CAPUT XXI. De regibus Latii, quorum primus Aeneas, et duodecimus Aventinus dii facti sunt.
CAPUT XXVIII. De his quae ad Evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.
CAPUT XXIX. Quae ab Isaia de Christo et Ecclesia sint praedicta.
CAPUT XXX. Quae Michaeas, et Jonas et Joel novo Testamento congruentia prophetaverint.
CAPUT XXXI. Quae in Abdia, in Naum, et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.
CAPUT XXXII. De prophetia quae in Oratione Ambacu et Cantico continetur.
CAPUT XXXIV. De prophetia Danielis et Ezechielis, quae in Christum Ecclesiamque concordat.
CAPUT XXXV. De trium prophetarum vaticinio, id est, Aggaei, Zachariae et Malachiae.
CAPUT XXXVI. De Esdra et libris Machabaeorum.
CAPUT XXXVII. Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inveniatur antiquior.
CAPUT XXXIX. De hebraicis litteris, quae nunquam in suae linguae proprietate non fuerint.
CAPUT LI. Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.
CAPUT LIII. De tempore novissimae persecutionis occulto.
CAPUT V. De sociali vita, quae cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subvertitur.
CAPUT VI. De errore humanorum judiciorum, cum veritas latet.
CAPUT X. Quis fructus sanctis de superata hujus vitae tentatione paratus sit .
CAPUT IX. De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est vera perfectio.
CAPUT XVI. De aequo jure dominandi
CAPUT XVII. Unde coelestis societas cum terrena civitate pacem habeat, et unde discordiam.
CAPUT XVIII. Quam diversa sit Academiae novae ambiguitas a constantia fidei christianae.
CAPUT XIX. De habitu et moribus populi christiani.
CAPUT XX. Quod cives sanctorum in vitae hujus tempore spe beati sint.
CAPUT XXII. An verus sit Deus, cui Christiani serviunt, cui soli debeat sacrificari.
CAPUT XXIII. Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.
CAPUT XXV. Quod non possint ibi verae esse virtutes, ubi non est vera religio.
CAPUT XXVIII. In quem finem venturus sit exitus impiorum.
CAPUT V. Quibus sententiis Domini Salvatoris divinum judicium futurum in fine saeculi declaretur.
CAPUT VI. Quae sit prima resurrectio, quae secunda.
CAPUT VIII. De alligatione et solutione diaboli.
CAPUT XIII. An tempus persecutionis Antichristi mille annis annumerandum sit .
CAPUT XV. Qui sint mortui, quos ad judicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt.
CAPUT XVI. De coelo novo, et terra nova.
CAPUT XVII. De Ecclesiae glorificatione sine fine post finem .
CAPUT XVIII. Quid apostolus Petrus de novissimo Dei judicio praedicarit.
CAPUT XX. Quid idem apostolus in prima ad eosdem Epistola de resurrectione mortuorum docuerit.
CAPUT XXI. Quid Isaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione judicii sit locutus.
CAPUT XXII. Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.
CAPUT XIV. In Psalmis Davidicis quae de fine saeculi hujus et novissimo Dei judicio prophetentur.
CAPUT XXVII. De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi judicii discretio declaratur.
CAPUT II. An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.
CAPUT III. An consequens sit ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.
CAPUT V. Quanta sint quorum ratio nequeat agnosci , et tamen eadem vera esse non sit ambiguum.
CAPUT VII. Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia Creatoris.
CAPUT IX. De gehenna, et aeternarum qualitate poenarum.
CAPUT XIV. De poenis temporalibus istius vitae, quibus subjecta est humana conditio.
CAPUT XVI. Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.
CAPUT XVII. De his qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.
CAPUT PRIMUM. De conditione Angelorum et hominum.
CAPUT II. De aeterna Dei et incommutabili voluntate.
CAPUT III. De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis impiorum.
CAPUT V. De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.
CAPUT VII. Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae.
CAPUT XII. Contra calumnias infidelium, quibus Christianos de credita carnis resurrectione irrident.
CAPUT XIII. An abortivi non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.
CAPUT XV. An ad Dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.
CAPUT XVI. Qualis intelligenda sit sanctorum conformatio ad imaginem Filii Dei.
CAPUT XVII. An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.
CAPUT XXI. De novitate corporis spiritualis, in quam sanctorum caro mutabitur.
CAPUT XXIV. De bonis quibus etiam hanc vitam damnationi obnoxiam Creator implevit.
CAPUT XXIX. De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti Deum videbunt.
CAPUT XXX. De aeterna felicitate civitatis Dei, sabbatoque perpetuo.
Chapter 9.—Concerning the Foreknowledge of God and the Free Will of Man, in Opposition to the Definition of Cicero.
The manner in which Cicero addresses himself to the task of refuting the Stoics, shows that he did not think he could effect anything against them in argument unless he had first demolished divination.167 De Divinat.ii. And this he attempts to accomplish by denying that there is any knowledge of future things, and maintains with all his might that there is no such knowledge either in God or man, and that there is no prediction of events. Thus he both denies the foreknowledge of God, and attempts by vain arguments, and by opposing to himself certain oracles very easy to be refuted, to overthrow all prophecy, even such as is clearer than the light (though even these oracles are not refuted by him).
But, in refuting these conjectures of the mathematicians, his argument is triumphant, because truly these are such as destroy and refute themselves. Nevertheless, they are far more tolerable who assert the fatal influence of the stars than they who deny the foreknowledge of future events. For, to confess that God exists, and at the same time to deny that He has foreknowledge of future things, is the most manifest folly. This Cicero himself saw, and therefore attempted to assert the doctrine embodied in the words of Scripture, “The fool hath said in his heart, There is no God.”168 Ps. xiv. 1. That, however, he did not do in his own person, for he saw how odious and offensive such an opinion would be; and therefore, in his book on the nature of the gods,169 Book iii. he makes Cotta dispute concerning this against the Stoics, and preferred to give his own opinion in favor of Lucilius Balbus, to whom he assigned the defence of the Stoical position, rather than in favor of Cotta, who maintained that no divinity exists. However, in his book on divination, he in his own person most openly opposes the doctrine of the prescience of future things. But all this he seems to do in order that he may not grant the doctrine of fate, and by so doing destroy free will. For he thinks that, the knowledge of future things being once conceded, fate follows as so necessary a consequence that it cannot be denied.
But, let these perplexing debatings and disputations of the philosophers go on as they may, we, in order that we may confess the most high and true God Himself, do confess His will, supreme power, and prescience. Neither let us be afraid lest, after all, we do not do by will that which we do by will, because He, whose foreknowledge is infallible, foreknew that we would do it. It was this which Cicero was afraid of, and therefore opposed foreknowledge. The Stoics also maintained that all things do not come to pass by necessity, although they contended that all things happen according to destiny. What is it, then, that Cicero feared in the prescience of future things? Doubtless it was this,—that if all future things have been foreknown, they will happen in the order in which they have been foreknown; and if they come to pass in this order, there is a certain order of things foreknown by God; and if a certain order of things, then a certain order of causes, for nothing can happen which is not preceded by some efficient cause. But if there is a certain order of causes according to which everything happens which does happen, then by fate, says he, all things happen which do happen. But if this be so, then is there nothing in our own power, and there is no such thing as freedom of will; and if we grant that, says he, the whole economy of human life is subverted. In vain are laws enacted. In vain are reproaches, praises, chidings, exhortations had recourse to; and there is no justice whatever in the appointment of rewards for the good, and punishments for the wicked. And that consequences so disgraceful, and absurd, and pernicious to humanity may not follow, Cicero chooses to reject the foreknowledge of future things, and shuts up the religious mind to this alternative, to make choice between two things, either that something is in our own power, or that there is foreknowledge,—both of which cannot be true; but if the one is affirmed, the other is thereby denied. He therefore, like a truly great and wise man, and one who consulted very much and very skillfully for the good of humanity, of those two chose the freedom of the will, to confirm which he denied the foreknowledge of future things; and thus, wishing to make men free he makes them sacrilegious. But the religious mind chooses both, confesses both, and maintains both by the faith of piety. But how so? says Cicero; for the knowledge of future things being granted, there follows a chain of consequences which ends in this, that there can be nothing depending on our own free wills. And further, if there is anything depending on our wills, we must go backwards by the same steps of reasoning till we arrive at the conclusion that there is no foreknowledge of future things. For we go backwards through all the steps in the following order:—If there is free will, all things do not happen according to fate; if all things do not happen according to fate, there is not a certain order of causes; and if there is not a certain order of causes, neither is there a certain order of things foreknown by God,—for things cannot come to pass except they are preceded by efficient causes,—but, if there is no fixed and certain order of causes foreknown by God, all things cannot be said to happen according as He foreknew that they would happen. And further, if it is not true that all things happen just as they have been foreknown by Him, there is not, says he, in God any foreknowledge of future events.
Now, against the sacrilegious and impious darings of reason, we assert both that God knows all things before they come to pass, and that we do by our free will whatsoever we know and feel to be done by us only because we will it. But that all things come to pass by fate, we do not say; nay we affirm that nothing comes to pass by fate; for we demonstrate that the name of fate, as it is wont to be used by those who speak of fate, meaning thereby the position of the stars at the time of each one’s conception or birth, is an unmeaning word, for astrology itself is a delusion. But an order of causes in which the highest efficiency is attributed to the will of God, we neither deny nor do we designate it by the name of fate, unless, perhaps, we may understand fate to mean that which is spoken, deriving it from fari, to speak; for we cannot deny that it is written in the sacred Scriptures, “God hath spoken once; these two things have I heard, that power belongeth unto God. Also unto Thee, O God, belongeth mercy: for Thou wilt render unto every man according to his works.”170 Ps. lxii. 11, 12. Now the expression, “Once hath He spoken,” is to be understood as meaning “immovably,” that is, unchangeably hath He spoken, inasmuch as He knows unchangeably all things which shall be, and all things which He will do. We might, then, use the word fate in the sense it bears when derived from fari, to speak, had it not already come to be understood in another sense, into which I am unwilling that the hearts of men should unconsciously slide. But it does not follow that, though there is for God a certain order of all causes, there must therefore be nothing depending on the free exercise of our own wills, for our wills themselves are included in that order of causes which is certain to God, and is embraced by His foreknowledge, for human wills are also causes of human actions; and He who foreknew all the causes of things would certainly among those causes not have been ignorant of our wills. For even that very concession which Cicero himself makes is enough to refute him in this argument. For what does it help him to say that nothing takes place without a cause, but that every cause is not fatal, there being a fortuitous cause, a natural cause, and a voluntary cause? It is sufficient that he confesses that whatever happens must be preceded by a cause. For we say that those causes which are called fortuitous are not a mere name for the absence of causes, but are only latent, and we attribute them either to the will of the true God, or to that of spirits of some kind or other. And as to natural causes, we by no means separate them from the will of Him who is the author and framer of all nature. But now as to voluntary causes. They are referable either to God, or to angels, or to men, or to animals of whatever description, if indeed those instinctive movements of animals devoid of reason, by which, in accordance with their own nature, they seek or shun various things, are to be called wills. And when I speak of the wills of angels, I mean either the wills of good angels, whom we call the angels of God, or of the wicked angels, whom we call the angels of the devil, or demons. Also by the wills of men I mean the wills either of the good or of the wicked. And from this we conclude that there are no efficient causes of all things which come to pass unless voluntary causes, that is, such as belong to that nature which is the spirit of life. For the air or wind is called spirit, but, inasmuch as it is a body, it is not the spirit of life. The spirit of life, therefore, which quickens all things, and is the creator of every body, and of every created spirit, is God Himself, the uncreated spirit. In His supreme will resides the power which acts on the wills of all created spirits, helping the good, judging the evil, controlling all, granting power to some, not granting it to others. For, as He is the creator of all natures, so also is He the bestower of all powers, not of all wills; for wicked wills are not from Him, being contrary to nature, which is from Him. As to bodies, they are more subject to wills: some to our wills, by which I mean the wills of all living mortal creatures, but more to the wills of men than of beasts. But all of them are most of all subject to the will of God, to whom all wills also are subject, since they have no power except what He has bestowed upon them. The cause of things, therefore, which makes but is not made, is God; but all other causes both make and are made. Such are all created spirits, and especially the rational. Material causes, therefore, which may rather be said to be made than to make, are not to be reckoned among efficient causes, because they can only do what the wills of spirits do by them. How, then, does an order of causes which is certain to the foreknowledge of God necessitate that there should be nothing which is dependent on our wills, when our wills themselves have a very important place in the order of causes? Cicero, then, contends with those who call this order of causes fatal, or rather designate this order itself by the name of fate; to which we have an abhorrence, especially on account of the word, which men have become accustomed to understand as meaning what is not true. But, whereas he denies that the order of all causes is most certain, and perfectly clear to the prescience of God, we detest his opinion more than the Stoics do. For he either denies that God exists,—which, indeed, in an assumed personage, he has labored to do, in his book De Natura Deorum,—or if he confesses that He exists, but denies that He is prescient of future things, what is that but just “the fool saying in his heart there is no God?” For one who is not prescient of all future things is not God. Wherefore our wills also have just so much power as God willed and foreknew that they should have; and therefore whatever power they have, they have it within most certain limits; and whatever they are to do, they are most assuredly to do, for He whose foreknowledge is infallible foreknew that they would have the power to do it, and would do it. Wherefore, if I should choose to apply the name of fate to anything at all, I should rather say that fate belongs to the weaker of two parties, will to the stronger, who has the other in his power, than that the freedom of our will is excluded by that order of causes, which, by an unusual application of the word peculiar to themselves, the Stoics call Fate.
CAPUT IX. De praescientia Dei et libera hominis voluntate, contra Ciceronis definitionem.
1. Hos Cicero ita redarguere nititur, ut non existimet aliquid se adversus eos valere, nisi auferat divinationem . Quam sic conatur auferre, ut neget esse 0149 scientiam futurorum, eamque omnibus viribus nullam esse omnino contendat, vel in Deo, vel in homine , nullamque rerum praedictionem. Ita et Dei praescientiam negat, et omnem prophetiam luce clariorem conatur evertere vanis argumentationibus, et opponendo sibi quaedam oracula, quae facile possunt refelli: quae tamen nec ipsa convincit. In his autem mathematicorum conjecturis refutandis ejus regnat oratio; quia vere tales sunt, ut se ipsae destruant et refellant. Multo sunt autem tolerabiliores qui vel siderea fata constituunt, quam iste, qui tollit praescientiam futurorum. Nam et confiteri esse Deum et negare praescium futurorum, apertissima insania est. Quod et ipse cum videret, etiam illud tentavit asserere, quod scriptum est, Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1): sed non ex sua persona. Vidit enim quam esset invidiosum et molestum: ideoque Cottam fecit disputantem de hac re adversum Stoicos in libris de deorum Natura (Libro 3), et pro Lucilio Balbo, cui Stoicorum partes defendendas dedit, maluit ferre sententiam, quam pro Cotta, qui nullam naturam divinam esse contendit. In libris vero de Divinatione ex se ipso apertissime oppugnat praescientiam futurorum. Hoc autem totum facere videtur, ne fatum esse consentiat, et perdat liberam voluntatem. Putat enim, concessa scientia futurorum, ita esse consequens fatum, ut negari omnino non possit. Sed quoquo modo se habeant tortuosissimae concertationes et disputationes philosophorum, nos ut confitemur summum et verum Deum, ita voluntatem summamque potestatem ac praescientiam ejus confitemur. Nec timemus ne ideo non voluntate faciamus, quod voluntate facimus, quia id nos facturos ille praescivit, cujus praescientia falli non potest. Quod Cicero timuit, ut oppugnaret praescientiam; et Stoici, ut non omnia necessitate fieri dicerent, quamvis omnia fato fieri contenderent.
2. Quid est ergo quod Cicero timuit in praescientia futurorum, ut eam labefactare disputatione detestabili niteretur? Videlicet quia si praescita sunt omnia futura, hoc ordine venient, quo ventura esse praescita sunt: et si hoc ordine venient, certus est ordo rerum praescienti Deo: et si certus est ordo rerum, certus est ordo causarum; non enim aliquid fieri potest, quod non aliqua efficiens causa praecesserit: si autem certus est ordo causarum, quo fit omne quod fit; fato, inquit, fiunt omnia quae fiunt. Quod si ita est, nihil est in nostra potestate, nullumque est arbitrium voluntatis: quod si concedimus, inquit, omnis humana vita subvertitur; frustra leges dantur; frustra objurgationes, laudes, vituperationes, exhortationes adhibentur; neque ulla justitia bonis praemia, et malis supplicia constituta sunt. Haec ergo ne consequantur indigna et absurda et perniciosa rebus humanis, non vult esse praescientiam futurorum: atque in has angustias coarctat animum religiosum, ut unum eligat e duobus, aut esse aliquid in nostra voluntate, aut esse 0150 praescientiam futurorum: quoniam utrumque arbitratur esse non posse, sed si alterum confirmabitur, alterum tolli; si elegerimus praescientiam futurorum, tolli voluntatis arbitrium; si elegerimus voluntatis arbitrium, tolli praescientiam futurorum. Ipse itaque ut vir magnus et doctus, et vitae humanae plurimum ac peritissime consulens, ex his duobus elegit liberum voluntatis arbitrium: quod ut confirmaretur, negavit praescientiam futurorum: atque ita, dum vult facere liberos, fecit sacrilegos. Religiosus autem animus utrumque eligit, utrumque confitetur, et fide pietatis utrumque confirmat. Quomodo, inquit? Nam si est praescientia futurorum, sequentur illa omnia, quae connexa sunt, donec eo perveniatur, ut nihil sit in nostra voluntate. Porro si est aliquid in nostra voluntate, eisdem recursis gradibus eo pervenitur, ut non sit praescientia futurorum. Nam per illa omnia sic recurritur: Si est voluntatis arbitrium, non omnia fato fiunt: si non omnia fato fiunt, non est omnium certus ordo causarum: si certus causarum ordo non est, nec rerum certus est ordo praescienti Deo, quae fieri non possunt, nisi praecedentibus et efficientibus causis: si rerum ordo praescienti Deo certus non est, non omnia sic veniunt, ut ea ventura praescivit: porro si non omnia sic veniunt, ut ab illo ventura praescita sunt, non est, inquit, in Deo praescientia omnium futurorum.
3. Nos adversus istos sacrilegos ausus atque impios, et Deum dicimus omnia scire antequam fiant, et voluntate nos facere, quidquid a nobis nonnisi volentibus fieri sentimus et novimus. Omnia vero fato fieri non dicimus, imo nulla fieri fato dicimus: quoniam fati nomen ubi solet a loquentibus poni, id est in constitutione siderum cum quisque conceptus aut natus est (quoniam res ipsa inaniter asseritur), nihil valere monstramus. Ordinem autem causarum, ubi voluntas Dei plurimum potest, neque negamus, neque fati vocabulo nuncupamus, nisi forte ut fatum a fando dictum intelligamus, id est a loquendo : non enim abnuere possumus esse scriptum in Litteris sanctis, Semel locutus est Deus, duo haec audivi; quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique secundum opera ejus (Psal. LXI, 12, 13). Quod enim dictum est, Semel locutus est, intelligitur, Immobiliter, hoc est incommutabiliter, est locutus, sicut novit incommutabiliter omnia quae futura sunt, et quae ipse facturus est. Hac itaque ratione possemus a fando fatum appellare, nisi hoc nomen jam in alia re soleret intelligi, quo corda hominum nolumus inclinari. Non est autem consequens, ut, si Deo certus est omnium ordo causarum, ideo nihil sit in nostrae voluntatis arbitrio. Et ipsae quippe nostrae voluntates in causarum ordine sunt, qui certus est Deo ejusque praescientia continetur; quoniam et humanae voluntates humanorum operum causae sunt. Atque ita qui omnes rerum causas praescivit, profecto 0151 in eis causis etiam nostras voluntates ignorare non potuit, quas nostrorum operum causas esse praescivit.
4. Nam et illud quod idem Cicero concedit nihil fieri si causa efficiens non praecedat (Libro de Fato, cap. 10, et seqq.), satis est ad eum in hac quaestione redarguendum. Quid enim eum adjuvat, quod dicit, nihil quidem fieri sine causa, sed non omnem causam esse fatalem; quia est causa fortuita, est naturalis, est voluntaria? Sufficit quia omne quod fit, nonnisi causa praecedente fieri confitetur. Nos enim eas causas, quae dicuntur fortuitae, unde etiam fortuna nomen accepit, non esse dicimus nullas, sed latentes; easque tribuimus vel Dei veri, vel quorumlibet spirituum voluntati: ipsasque naturales nequaquam ab illius voluntate sejungimus, qui est auctor omnis conditorque naturae. Jam vero causae voluntariae aut Dei sunt, aut Angelorum, aut hominum, aut quorumque animalium: si tamen appellandae sunt voluntates animalium rationis expertium motus illi, quibus aliqua faciunt secundum naturam suam, cum quid vel appetunt , vel evitant. Angelorum autem voluntates dico, sive bonorum, quos Angelos Dei dicimus; sive malorum, quos angelos diaboli vel etiam daemones appellamus: sic et hominum bonorum scilicet et malorum. Ac per hoc colligitur, non esse causas efficientes omnium quae fiunt, nisi voluntarias, illius naturae scilicet quae spiritus vitae est. Nam et aer iste seu ventus, dicitur spiritus: sed quoniam corpus est, non est spiritus vitae. Spiritus ergo vitae, qui vivificat omnia, creatorque est omnis corporis et omnis creati spiritus, ipse est Deus, spiritus utique non creatus. In ejus voluntate summa potestas est, quae creatorum spirituum voluntates bonas adjuvat, malas judicat, omnes ordinat; et quibusdam tribuit potestates , quibusdam non tribuit. Sicut enim omnium naturarum creator est, ita omnium potestatum dator, non voluntatum. Malae quippe voluntates ab illo non sunt; quoniam contra naturam sunt, quae ab illo est. Corpora igitur magis subjacent voluntatibus; quaedam nostris, id est omnium animantium mortalium, et magis hominum quam bestiarum; quaedam vero angelorum: sed omnia maxime Dei voluntati subdita sunt; cui etiam voluntates omnes subjiciuntur, quia non habent potestatem nisi quam ille concedit. Causa itaque rerum quae facit, nec fit, Deus est. Aliae vero causae et faciunt, et fiunt; sicut sunt omnes creati spiritus, maxime rationales. Corporales autem causae, quae magis fiunt, quam faciunt, non sunt inter causas efficientes annumerandae; quoniam hoc possunt, quod ex ipsis faciunt spirituum voluntates. Quomodo igitur ordo causarum, qui praescienti certus est Deo, id efficit, ut nihil sit in nostra voluntate, cum in ipso causarum ordine magnum habeant locum nostrae voluntates? Contendat ergo Cicero cum eis, qui hunc causarum 0152 ordinem dicunt esse fatalem, vel potius ipsum fati nomine appellant (Libro de Fato, capp. 11, 12); quod nos abhorremus, praecipue propter vocabulum, quod non in re vera consuevit intelligi. Quod vero negat ordinem omnium causarum esse certissimum et Dei praescientiae notissimum, plus eum quam Stoici detestamur. Aut enim Deum esse negat, quod quidem inducta alterius persona in libris de Deorum Natura facere molitus est: aut si esse confitetur Deum, quem negat praescium futurorum, etiam sic dicit nihil aliud, quam quod ille dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Qui enim non est praescius omnium futurorum, non est utique Deus. Quapropter et voluntates nostrae tantum valent, quantum Deus eas valere voluit atque praescivit: et ideo quidquid valent, certissime valent; et quod facturae sunt, ipsae omnino facturae sunt: quia valituras atque facturas ille praescivit, cujus praescientia falli non potest. Quapropter si mihi fati nomen alicui rei adhibendum placeret, magis dicerem fatum esse infirmioris, potentioris voluntatem, qui eum habet in potestate, quam illo causarum ordine, quem non usitato, sed suo more Stoici fatum appellant, arbitrium nostrae voluntatis auferri.