CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De electione in quo genere sit ponenda ?
Determinatis autem voluntario et involuntario praedicto modo, sequitur ut pertransire debeamus de electione : pertransire quidem, quia subtiles rationes de natura potente eligere hic assignandae non sunt : sed de electione ,quae refertur ad virtutem, hic sufficit figuraliter pertransire propter duas rationes. Quarum una est, quia maxime proprium videtur esse virtuti : differentia enim constitutiva ultima magis propria est rei diffinitae. In diffinitione autem virtutis ultima differentia fuit, quod sit in medietate consistens quoad nos. Ibidem etiam dictum fuit, quod sit electivus habitus. Electivus autem habitus consiliativus habitus est, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum . Consilium autem judicativum est: judicativum autem consilium non est, nisi de his quae possunt sic et aliter se habere : hoc autem medium est non rei, sed quoad nos. Electio ergo judicativa est medii : et si virtus dicatur conjectatrix medii per sui substantiam, secundum quod virtus moralis est, non erit conjectatrix medii nisi per judicium electionis : ergo per judicium electionis virtus est in medio. Electio ergo magis propria est quam etiam medium, quia propter
quod unumquodque tale, et illud magis. Hac igitur ratione qui tractat de virtute, de electione tractabit.
Secunda ratio est, quia electio magis mores videtur judicare quam operationes. In praecedentibus enim dictum est, quod bene morale est in operante, et non in opere, nisi secundum signum : et quando est in operante, sic est in eo. Primum quidem si sciens sit eligens, et propter hoc eligens. Dictum est etiam, quod scire parum vel nihil prodest : electio autem et voluntas non parum. Mores autem judicantur quoad nos. Cum igitur bene morum consistat et in voluntate et judicio consiliativo sicut in causa, in operatione autem non consistat nisi sicut in signo, constat quod in electione magis bene morum judicamus quam in operatione. Qui enim bene eligit, bonus est : nec bene operatur, nisi eligeret : propter quod bene in electione causa est ejus quod est bene esse in operatione. His igitur de causis tractandum est de electione.
Electio autem in uno quinque generum esse ponitur, scilicet voluntarii, vel concupiscentiae, vel irae, vel voluntatis, vel opinionis. Electio quidem enim utique voluntarium quiddam esse videtur : non autem idem est voluntario, sed voluntarium est in plus. Voluntario quidem etiam pueri et animalia bruta communicant, electioni autem non communicant. Per ipsum enim subjectum in quo potentia et actus radicantur, probatur quod non omne voluntarium est electio. Diximus enim in praehabitis, quod voluntarii potentia tripliciter est, scilicet secundum inchoationem, dispositionem, et perfectionem. Inchoatio autem voluntarii est in posse facere et non facere, hoc est, quod in nobis sit facere et non facere : et hoc bene est in brutis. Dispo- sitio autem, quando ex natura quidem rationem habemus faciendi et non faciendi, sed non ex actu in vigore sive confortatione rationis : et sic voluntarium est in pueris. Perfecte autem habemus quando ex perfectione naturae perfecte discernimus quod in nobis sit facere et non facere. Patet igitur quod voluntarium per prius et posterius est in brutis et pueris et adultis : et sic aliquo modo est in pueris et brutis. Electio autem cum dicat appetitum consiliativum, nullo modo est in pueris et in brutis : quia consiliativus habitus judicativus perfecte est perfectissimo rationis judicio : et hic nec pueris nec brutis convenit. Diversum ergo principium ex parte subjecti est electionis et voluntarii. Et sic electio non omnino idem est voluntario, sed voluntarium est in plus.
Hoc autem et alia ratione probatur : quia etiam repentina quaedam dicimus bene esse voluntaria, quae tamen facta non dicemus esse secundum electionem. Si enim subito superveniat amicus ex impraemeditato, voluntarius quidem nobis et gratus supervenit, sed tamen non ex electione supervenit : eo quod electio est appetitus consiliativus de se : super adventu autem amici nec praeconsiliati sumus. Omne igitur electum voluntarium est, sed non omne voluntarium consequenter electum est : non ergo electio omnino est eadem voluntario, sicut et ex subjecto et objecto jam probatum est. In omnibus autem his probationibus supponimus quod electio nihil sit nisi appetitus consiliativus, et nihil electum nisi quod ex consilio diffinitum est ad appetendum.
IIi autem qui electionem non dicunt voluntarium quoddam esse, sed vel concupiscentiam., vel iram, vel voluntatem, vel quamdam opinionem, non videntur recte dicere. In haec quinque genera vel aliquod illorum omnes Antiqui posuerunt electionem. Sic enim dicit Dama-
scenus : " Electio est duobus vel pluribus propositis, unum alteri praeoptare. " Unum autem vel plura praeponere disponendo vel proponendo, opinionis est : et quoad hoc ponebatur in genere opinionis. Praeoptare autem voluntatis est, quae vel delectabili trahitur, vel nocivo impeditur : et ideo quantum ad optationem ponebatur in genere voluntatis, quantum ad trahens ponebatur in genere concupiscentiae, quantum autem ad impediens et nocens in genere irae : quantum autem ad medium facultatis quo haec omnia in nobis sunt, in genere ponebatur voluntarii : et haec est ralio quod electio in quinque generibus dictis ponebatur ab Antiquis.
Quod autem electio non sit in genere concupiscentiae vel irae semper, per subjectum probatur : quia scilicet subjectum irae et concupiscentiae invenitur, quodnullo modo potest esse subjectum et causa electionis : non enim electio commune quiddam est irrationabilium : concupiscentia autem et ira irrationalium anim alium est : quia jam probatum est quod bruta nihil nisi per iram et concupiscentiam operantur.
Adhuc autem probatur idem per propinquum subjectum : quia incontinens concupiscens quidem operatur, non operatur autem eligens secundum rationem. Continens autem e converso eligens operatur, concupiscens autem non operatur. Incontinens enim est qui virtute passionis et violentia tentationis abducitur in malum, et secundum rationem judicat e converso : et ideo quod facit, facit contra judicium rationis. Continens autem passionem quidem concupiscentiae tentantem ad illicitum tenet in fraeno rationis, et quod operatur, secundum rationem operatur : sed non operatur concupiscens, quia concupiscentia nititur in contrarium.
Adhuc autem electioni concupiscentia contrariatur : concupiscentia autem concupiscentiae non contrariatur. Contraria autem dicimus,non quae posita sub eodem genere maxime distant : sed quod sunt contrariae, quia electio tendit in unum, et concupiscentia nititur ad aliud tendendo in contrarium. Talia autem sibi contrariantur sicut inimici contrariantur: quamvis non sint contraria per suas formas sub eodem genere positas.
Adhuc concupiscentia quidem per propriam divisionem penes abjecta accepta, delectabilis quidem est, et tristis : quia est ejus quod per praesentiam infert delectationem, et per absentiam infert tristitiam. Electio autem per propriam diffinitionem eligibilis est, nec est delectabilis, neque tristis, sed potius de his quae ad votum expediunt vel non expediunt : sic ergo electio in genere concupiscentiae non est : quia nec in subjecto, nec in proprio, nec in objecto concupiscentiae communicat.
Quod autem non sit in genere irae, patet : quia minus convenit irae quam concupiscentiae : ea enim quae per iram fiunt, nequaquam per electionem videntur esse facta. Ira enim, sicut in praemissis dixisse nos meminimus, oppilativa est per fellis evaporationem, et cordis et sanguinis accensionem : propter quod commiscet operationes. Et impetuosa est, et quantum ad hoc impedit rationem electionis plus quam concupiscentia, quae non nisi ligando impedit. Minus ergo per electionem fiunt quae fiunt per iram, quam quae fiunt per concupiscentiam.