PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. "
Facies exterior. Praetendebat enim in habitu et gestu peregrinum euntem in Jerusalem ad adorandum. Luc. XXIV, 18 : Tu solus peregrinus es in Jerusalem. Joan. IV, 20 : Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. Est autem factum Samaritanorum adhuc simile operibus hominum saecularium, qui derident et abjiciunt omnes in Jerusalem caelestem euntes. Job, xxx, 1 : Derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres po-nere cum canibus gregis mei. Hi sunt qui abjiciunt eum, et non recipiunt Salvatorem. I ad Corinth. IV, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Genes. xliii, 32 : Illicitum est aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium. Genes. xlvi, 34 : Detestantur aegyptii omnes pastores ovium, hoc est, custodes animarum, vel virtutum, quae per oves significantur. Eccli. XIII, 21 : Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.
" Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos ?"
Hic ponitur instructio discipulorum in exsecutione potestatis.
Tanguntur autem duo : zelus indignationis discipulorum, et instructio zelum cohibens et ordinans.
Tanguntur autem tria, scilicet, zeli excitatio, zelantium nominatio, et zeli sub voluntate Domini ordinatio.
De primo dicit : Cum vidissent autem discipuli ejus. " Visus enim malitiae eorum, et ingratitudinis, et invidiae, excitavit zelum. Zelus enim est virtus, ut dicit Beda, quae quaelibet mala videns, corrigit si potest : si non potest, tolerat et gemit. Acceperunt autem exemplum zelandi a Phinees, Numer. xxv, 11 : Phinees, filius Eleazari, filii Aaron sacerdotis, avertit iram meam a filiis Israel : quia zelo meo commotus est contra eos. I Machab. ii, 54 : Phinees pater noster, dum zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii aeterni. Hac ergo de causa accensus est in zelo furor eorum.
"Jacobus et Joannes, "
Qui filii tonitrui dicuntur : et ideo per ignem coruscare voluerunt et comminationibus intonare. Jacobus autem luctator, perfectionem sonat in activa, Joannes autem, in quo est gratia, perfectionem in contemplativa vita. Ista enim duo debent esse praeparantia Domino Jesu. Luc. x, 38 et 39 : Mulier quaedam, Martha nomine, excepit Jesum in,domum suam. Et huic erat soror nomine Maria.
" Dixerunt. "
Ecce zeli sub voluntate Domini cohibitio.
Tanguntur autem tria : professio auctoritatis in Domino, conformatio voluntatis cum Domino, ultio iniquitatis pro Domino.
De primo dicit:
" Domine. "
Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es.
" Domine " ergo dicunt, cujus legem praeterire illicitum est, et cujus omne dictum legis habet vigorem. Isa. XXXIII, 22 : Dominus legifer noster.
" Vis. "
Ecce conformatio voluntatis cum Domino. Luc. XXII, 42 : Non mea voluntas, sed tua fiat. Matth. XXVI, 39 : Non sicut ego volo, sed sicut tu. Item, idem, VI, 10 : Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.
" Dicimus, etc. "
Ultionis zelus pro Domino assumptus. III Reg. XIX, 14 : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum.
" Ut ignis descendat de caelo, " ad modum Eliae . Dixerunt autem hoc, quia potestatem quam acceperant, jam experti fuerant in operatione signorum. Et putabant maxime pro Domino hanc potestatem esse exercendam : sicut Elias fecit ab igne Dei consumi adversarius, dicens : Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos.
Acceperant autem isti nomen a Domino, quo Boanerges, hoc est, filii tonitrui dicebantur. Et ideo prae aliis sicut tonitrua reputabant se debere coruscare per ignem in Christi ultionem. Psal. XCVI, 3 : Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Ad Hebr. x, 27 : Terribilis autem est quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
Omnia igitur haec induxerunt Apostolos, quod voluerunt ulcisci per ignem. Et praecipue quia dixerat Dominus : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur . Hoc enim forsitan de igne materiali discipuli adhuc carnales intellexerunt.
" Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis. "
Hic tangitur discipulorum instructio, qualiter in spiritu lenitatis et mansuetudinis oporteret exercere potestatem ecclesiasticam et censuram, et non in furore vel livore vindictae.
Dicit autem tria : increpationem vindictae, instructionem ignorantiae, et dissimulationem dispensatoriam culpae.
De increpatione dicit duo. Ex gestu enim corporis ostendit interiorem voluntatem mentis, cum dicitur : " Et conver-sus, " hoc est, conversione corporis dure respexit discipulos sequentes : ut ostenderet se nolle vindictam quam intendebant infligere peccatoribus. Ezechiel. XVIII, 23: Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ? Sapient. I, 13 et 16 : Deus mortem non fecit,.. impii autem manibus et verbis accersierunt illam. Probavit autem Christus per hoc se esse filium Jacob, qui de filiis ultionem quaerentibus dixit, Genes. xlix, 6 et 7 : In consilium eorum non veniat anima mea :... maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura. Probavit etiam se esse filium David, qui filiis Sarviae quaerentibus ultionem facere pro eo, dixit, II Reg. XIX, 22 : Cur efficimini mihi hodie in satan ? Ergone hodie interficietur vir in Israel ?
" Increpavit illos. "
Secundum est, in quo ponitur increpatio verborum. Psal. lxvii, 31 : Increpa feras arundinis, hoc est, feroces et vacuos. Job, v, 17 : Increpationem Domini ne reprobes. Ad Hebr. xii, 7 : Quis filius quem non corripit pater ?
" Dicens, " hoc est, insipientiam eorum arguens : " Nescitis, " hoc est, non attenditis, " cujus spiritus estis, " hoc est, in cujus spiritu signati estis in discipulatum meum ? ille enim est spiritus charitatis, et benignitatis, et sufferrentiae malorum. Charitatis quidem, quae etiam pro inimicis animam ponit. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Benignitatis autem quae bonum pro malo etiam malis impendit, ut ad paenitentiam adducat. Ad Roman. II, 4 : An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis ? Ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te addu-cit ? Sufferentiae autem, quia saepe sufferentia mali plus valet ad correctionem, quam vindicta. Unde etiam Samaritani postea per mulierem et Dominum confusi, paenitentiam egerunt : et qui modo recipere noluerunt ad se mittentem, tunc per se exeuntes de civitate, ad se vocaverunt absentem. Unde Glossa : " Non semper in eos qui peccant, est vindicandum : quia nonnumquam amplius prodest clementia ad patientiam, lapso ad correctionem. Denique sic Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur. "
Vel, " Nescitis cujus spiritus estis, " hoc est, quod non habetis in potestate spiritum? quia spiritus sonat iram, quod in ira, naribus ampliatis, sufflatur spiritus. Isa. II, 22 : Quiescite ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est. Et hunc sensum adjuvat Glossa interlinearis dicens : " Perfecta virtus non habet studium ultionis : nec ulla iracundia, ubi charitatis est plenitudo. " Jacob, 1, 4 : Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.
" Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. "
Tangit causam, simul et exemplum.
Dicit autem : " Filius hominis, " quia in humanitate nostram salutem est operatus, " non venit, " in mundum, " animas hominum, " hoc est, animales vitas nominum, "perdere, " quibus perditis, etiam anima perderetur in gehennam, " sed salvare. " Ideo enim et Jesus, hoc est, Salvator, appellatur. Joan. iii, 17 : Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Joan. xvii, 12 : Quos dedisti mihi custodivi: et ne-mo ex eis periit, nisi filius perditionis. Aliquando tamen in spiritualibus factis, Apostolis talem vindictam exercendi potestatem dedit: sicut Petro in Ananiam et Saphiram, uxorem ejus : quia mors talium obstinatorum, viventibus utilem metum incussit. Et tunc zelo aedificationis et justitiae exercetur in tales : sicut et Dominus ait, Exod. xxii, 18 : Maleficos non patieris vivere.
Isti autem Samaritani magis ex ignorantia, quam ex malitia peccaverunt. Putabant enim eos non recipi debere, qui in Jerusalem adorabant : eo quod Patriarchae spiritu Dei praediti in monte adoraverant, et sua auctoritate locum orationi consecraverant.
" Et abierunt in aliud castellum. "
Ecce dissimulatio culpae ingratitudinis ad tempus.
" Abierunt " ergo, dissimulantes patienter, " in aliad castellum, " ubi sunt recepti juxta doctrinam Domini: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam . Dicitur tamen, Joan. XI, 54, quod exspectabant si quis eos invitaret: et non invenientes, tunc demum ibant ad castellum aliud. De his tamen super Marcum plura dicta sunt.
" Factum est autem, ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris. "
Hic incipit pars illa, in qua agitur de sequela potestatem Christi accipientium.
Introducuntur autem hic tria, quorum primum ostendit sequentium simplicitatem : secundum autem, sequentium et operis finem : tertium autem, sequentium expeditionem. Et secundum haec tria, tres introducuntur hic historiae.
In prima harum historiarum dicit tria : quando, et ubi factum est: dolum accedentis, et duplicitatem : determinatae responsionem eruditionis de simplicitate praecedentis.
De primo dicit : " Factum est autem, " secundum Dei dispositionem, " ambulantibus illis in via, " non immediate post praemissa, sed diu ante : sicut patet, Matth. VIII, 1, ubi eadem historia inducitur, post descensum de monte. Quia, sicut jamdudum diximus, historiae ab Evangelistis non introducuntur secundum ordinem temporis, sed potius secundum quod faciunt ad suorum propositorum declarationem.
" Dixit quidam ad illum. " Matth. VIII, 19, dicitur, quod fuit unus de Scribis qui praesumptionem habuit scientiae.
" Sequar te. "
Duo tangit in dicto, et unum innuit in intentione dicendi.
In dicto speciem praetendit pietatis, et fastum promittit praesumptionis.
Speciem pietatis praetendit cum dicit : " Sequar te. " Hoc enim pietatis est, et religionis. Matth. vii, 15 : Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. II ad Corinth. XI, 14 et 15 : Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. Isti sunt hypocritae significati per Gabaonitas , qui vestibus vilibus et utribus scissis atque consutis deceperunt filios Israel.
Addit autem hoc, quod est fastuosae praesumptionis, cum dicit :
" Quocumque ieris. "
Qui nec per unam viam perfectionis ducem sequi posset. Isa. XVI, 6 : Audivimus superbiam Moab : superbus est valde : superbia ejus, et arrogantia ejus,et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. Propter hoc irrisorie de talibus dicitur, Job, XI, 7 : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? Perfectissima cum Deo sponsa trahi ut sequatur desiderat : et iste vento plenus, sequi promittit Deum quocumque ierit. Psal. xviii, 6 et 7 : Exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo caelo egressio ejus. Et quis sequi posset sic praecurrentem ? Eccle. ii, 12 : Quid est homo, ut sequi possit regem Factorem suum ?
Tertium autem quod innuitur in dicto suo, est intentio dolosa. Intentione enim lucrandi sequi voluit, ut potestatem acceptam ad miracula facienda ad lucrum converteret, sicut Simon, Act. viii, 19, qui oblato pretio dixit Apostolis : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Psal. xxxv, 5 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo : adstitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit, etc. Eccli. I, 40 : Accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
" Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. "
Hic ponitur doli confutatio per Domini responsionem. Et quia dolosus fuit et praesumptuosus : propter hoc utrumque per similitudinem in eo arguit, ostendens se in neutro eorum praecedere : et ideo tales se sequi non posse.
Et hoc est quod dicit contra dolum :
" Vulpes foveas habent. "
Vulpes, ut dicit Isidorus, dicitur quasi volvipes, quia pedes facile in quoslibet volvit anfractus. Est etiam animal astutum, callidum, dolosum, insidiativum, venativum, in latebrosis cavernis anfractuosis habitativum. Et talis fuit iste in astutia accedens et calliditate, in callidi tate concupiscentiae et avaritiae Dominum quaerens, in dolo tentans, in insidiis observans, per lucrorum appetitum sequens, in latebrosis anfractibus se abscondere putans.
De primo, Genes. iii, 1 : Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae. Cantic. II, 15 : Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas.
De secundo, Osee, vii, 6 : Applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis.
De dolo, Jerem. IX, 8 : Sayitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Ideo Dominus, Luc. XIII, 32, Herodem vocat vulpem dicens : Dicite vulpi illi: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Callidae autem vulpes sunt Samsonis, quae igneae sunt : comburunt segetes, quia attrahunt quidquid est fructiferum, aut lucrosum.
De insidiis dicit Psalmus x sec. Hebraeos, 8 : Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
De venatione, Psal. x sec. Hebraeos, 9: Insidiatur ut rapiat pauperem : rapere pauperem dum attrahit eum. Thren. v, 18 : Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo.
Habitat autem in cavernis : quia sequens lucrorum appetitum, in absconditis ambulat : nec possunt deprehendi viae ejus. Psal. lxii, 10 et 11 : Introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, paries vulpium erunt. Isa. XXIX, 15 : Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium, quorum sunt in tenebris opera, ei dicunt: Quis videt nos?
Sic ergo vulpes, hoc est, volvipedes in omnem dolum, sunt in hypocrisi loquen- tes mendacium, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes .
Isti " habent foveas, " hoc est, decipulas, in quas alii incidant, et saepe cadunt in eas. Psal. lvi, 7 : Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt ineam. Jerem. xviii, 20 : Foderunt foveam animae meae. Per istam ergo similitudinem percussa est astutia dolosa istius.