MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Solvere quod objicitur de ratione plenitudinis, donec omnia hanc plenitudinem intrantia persequamur, differimus.
Ad aliud quod objectum est de gratiis sacramentali bus, respondemus, quod beatissima Virgo tunc Ecclesiae omni a sacramenta suscepit, quae tempore sua omnibus hominibus fuerunt generaliter instituta et promulgata omnibus observanda : et hoc multiplici de causa. Primo. ad suiipsius humiliationem. Secundo, propter scandali evitationem. Tertio, propter praecepti impletionem. Quarto, propter meritorum ejus supererogationem. Quinto, propter haeresum confutationem, illarum scilicet quae ipsam non hominem sed Angelum asserebant. Sexto, ad perfectorum instructionem, ut qui sanctus est, sanctificetur adhuc. Septimo, ad peccatorum redargutio- nem.
Possunt et istae septeni causae reduci ad tres causas, propter quas sacramenta dicuntur in libro IV Sententiarum instituta, videlicet ad humiliationem, ad eruditionem, ad exercitationem.
Quare autem de ista sacramentorum
susceptione a beata Virgine nihil invenitur expressum, hoc sine causa non credimus esse factum.
Prima causa potest esse, ut per hoc fidelium devotio excitetur, juxta illud : Qui edunt me adhuc esurient :... et qui elucidant me vitam aeternam habebunt .
Secunda causa, ut nostra vana operatio reprimatur, nostra bona opera pro magno reputando, eum. excellentissimi meriti opera plura a beata Virgine facta, imo ab ipso Domino usque ad annum tricesimum impleta credimus, qua) Scriptura quasi non aestimans praeterierit subticendo : quasi Iacendo dicat nobis Scriptura : Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus , Et, Noli tuba canere ante ic , quia non poterit ei respondere unum pro mille .
Tertia causa est, quia Dominus noster et Domina suas secretas habitudines per se notas noluerunt manifestare, juxta illud Proverbiorum, xxvii, 2 : Laudet te alienus, et non os tuum : extraneus, et non labia tua. Unde quae in praesentia populorum vel discipulorum fecerunt, scripta sunt ad nostram aedificationem, ut nos similiter faciamus, scilicet ut luceat lux nostra coram hominibus, et videant opera nostra, et glorificemus Patrem nostrum qui. in caelis est . Ea autem, quae Apostolis vel aliis ignorantibus gesta sunt, tacuerunt : et hoc ad nostram doctrinam, ut nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua : quia, ut dicit beatus sig. egorius : " Studium coelestis desiderii a malignis spiritibus, custodire non sufficit, qui hoc ab humanis laudibus non abscondit. Unde depraedari desiderat, qui thesaurum publice in via portat . " Unde Bernardus : " Increpat Christi nativitas se laudantes et se ostentare cupientes " Unde, ibidem : " Nocte voluit Christus nasci :
ubi sunt qui tam impudenter ostentare gestiunt semetipsos? Denique tacet Christus, nuntiat eum Angelus, laudat multitudo caelestis exercitus. Laudet te alienus, et non os tuum. "
Quarta causa potest esse, quod Dominus certa quaedam nos dubitare permisit in via, ut mentes nostras alliciat ad concupiscendam perfectam cognitionem in patria. Unde, Exod. xli, 10 : Nec remanebit quidquam ex eo usque mane : si quid residuum fuerit, igne comburetis. Glossa Gregorii : " Quod es agno remanet, igne conburimus : quia quod de mysterio incarnationis ejus penetrare vel intelligere non non possumus,potestati sancti Spiritus humiliter reservamus : ut non superbe quis audeat vel contemnere vel denuntiare quae non intelligit, sed igni tradat, id est, Spiritui sancto relinquat, videlicet donec omnia in futuro quolibet in quo cognitus sit et cognoscat . " Nec tamen inierim nostra devotio sine exercitatione torpescat, secundum illud quod praecedit, ibidem, v. 9 et 10 : Caput cum pedibus ei intestinis vorabitis. Nec remanebit quidquam eae eo usque mane. Glossa, Gregorii: " Caput agni vorare, est divinitatem illius fide percipere : pedes vorare, est vestigia humanitatis ejus amando et imitando sequi, vel intelligere : intestina, id est, occulta verborum Christi et mystica mandata perquirere : quae voramus cum avide sumimus. In quo vorationis verbo pigritia nostra reprehenditur : quia verba ejus atque mysteria nec per nosipsos requirimus, et dicta ab aliis inviti audimus. Non remanebit quidquam ex eo usque mane : quia ejus dicta magna sunt excutienda sollicitudine, ut antequam veniat dies resurrectionis, in nocte praesentis vitae omnis mandata ejus intelligendo penetremus . "
Quinta causa potest esse, sicut beatus Augustinus de beata Virgine unam ponit regulam : Ubicumque agitur de peccatis, de ea molit fieri quaestionem : et ita pro
regula et pro principio per se noto de ipsa supponatur in bono : quidquid boni aliqua creatura pura fecerit vel receperit, de hoc expers esse non liceat dubitari: cum, sicut Damascenus ait, a nullo illustrium superetur.
Sexta causa est, quod sicut nihil diminutum, ita nihil superfluum in sacra Scriptura ponitur : quia, ut dicit Philosophus, qui unum dicit, quodammodo plura dicit. Unde dico et pro constanti teneo, quod si Apostoli et alii sancti receperunt gratias sacramentales, superfluum erat addere hoc idem de illa quae gratia plena fuit. Unde Bernardus: " Si enim nec folium de arbore sine causa, nec unus de passeribus sine Patre caelesti cadit, putem ego de ore sancti Evangelistae superfluum diffluere verbum, praesertim in sancta historia Verbi? Non puto. Plena quippe sunt omnia supernis mysteriis, et caelesti singula dulcedine redundantia: si tamen diligentem habeant inspectorem, qui. noverit sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo . "
His autem rationibus beatissima Virgo sacramentorum humilem susceptionem et in se habere voluit et tacere, ut dum se magis in omnibus humiliaret, et ipsam sui humilitatem quantum in se erat omnibus modis occultaret, sicut humilitate perfectam, ita omni gratia plenam eam etiam tacendo tota Scriptura proclamaret.