CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad tertium articulum. In ista littera plura notantur a Doctore. Primum , quod ostensa essentia divina et personis non est in potestate voluntatis creatae ordinate frui sic vel non frui sic, puta frui essentia non fruendo personis, vel una persona et non alia: et hoc stante ordinatione divinae voluntatis quae ordinavit, ut comprehensor fruatur essentia ut in tribus personis, et littera clara est. Secundum est ibi: Sed de potestate absoluta voluntatis. Et vult Doctor quod voluntas de potestate sua absoluta non potest frui persona non fruendo alia, sive ordinate sive inordinate, et assignat rationem. Quia posito quod voluntas comprehensoris absolute possit velle frui, quod tamen ille actus fruitionis praecise terminetur ad essentiam in se et non ut in tribus; vel quod praecise terminetur ad essentiam in una persona et non ad essentiam ut in alia persona, hoc tantum est in potestate Dei, et exemplum positum est satis ad propositum, et assignat rationem Doctor ibi: Actus autem fruitionis quantum est ex natura sui primi objecti, natus est ut sit trium personarum in essentia, quia ex quo essentia est ratio formalis objecti fruibilis, et ipsa essentia perfectissime est in tribus personis, sequitur quod quantum est ex natura essentiae, quod actus fruitionis sit ipsius essentiae ut in tribus personis. Et addit, quod nisi ponatur miraculum ex parte objecti, actus fruitionis erit ex se trium personarum. Sed Deus de potestate sua absoluta potest facere , quod talis actus praecise terminetur ad essentiam et non ad personas, vel ad essentiam ut in una persona et non ut in alia, et haec est intentio Doctoris.
(b) Si dicas quod ista ratio. Propter hoc Doctor arguit contra hoc quod dixit, quia si actus fruitionis sit de se essentiae ut in tribus, videtur quod non sit in potestate Dei, quod actus fruitionis sit tantum essentiae ut in se, et non ut in tribus, vel quod sit tantum essentiae ut in una persona et non in alia. licet responsum sit parum supra, dicit tamen quod actus alicujus creaturae est in potestate Dei quantum ad aliquam conditionem, puta quod sic referatur vel non sic referatur, et exemplum est satis ad propositum, licet aliquibus sit dubium ; quia posito quod aliquis eliciat actum homicidii, posito tali actu, non est in potestate sua ut utatur illo actu ad Deum, puta referendo ipsum ad Deum; patet, quia eliciens actum homicidii, fruitur ipso actu, quia omnis peccans ut sic, semper fruitur actu peccati, et hoc declarabitur infra, quaest, ultima hujus dist. et clarius in secundo. Et tamen est in potestate Dei absoluta referre actum homicidii ad se, imo posset illum actum acceptare ut dignum vita aeterna, ut posset probari ex dictis Doctoris in dist. 17. primi, et ex dictis Francisci Mayr. in eadem d. et Occham in eadem, et in quolib.
(c) Dimittatur exemplum illud et teneatur ratio, etc. Non omittit hoc exemplum ex hoc quod non sit ad propositum, sed ex hoc quod aliquibus videatur dubium, quod actus peccati referatur ad Deum ab una potentia, puta Dei, et non ab alia, puta a creatura. Assignat ergo rationem, quare sit in potestate Dei absoluta ut actus fruitionis sic terminetur vel non sic terminetur , quia accidens necessario consequens actum positum potest non inesse, manente actu. Nam accidit actui fruitionis quod sic terminetur ad essentiam ut in tribus personis, et tale accidens dicitur inesse actui necessario, non tamen necessitate absoluta, quia tunc non posset separari, sed de necessitate conditionata, quia impossibile est ex parte creaturae quin talis actus sit essentiae ut in tribus, et per consequens ex parte creaturae necesse est, ut sit ipsius essentiae ut in tribus ; tamen ex parte Dei non est necesse ut talis accidens sive talis conditio, puta, quod actus terminetur ad essentiam ut in tribus.