IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Haec est simpliciter vera et propria : homo factus est Deus, quia ad hoc non requiritur mutatio illius, quod dicitur fieri, nec praecessio respectu termini factionis. Primum patet ex dictis, et secundum ostendit exemplis. Conclusio est August. 1. de Trinit. cap. 13. et 13. Trinit. 19. Damasc. lib. 3. cap. ii. Gregor. Nazian. Orat. 35. Adverte tamen hanc esse falsam : hic homo factus est Deus, quia appellatur in subjecto suppositum existens. Sed ly homo non supponit simpliciter, sed personaliter, id est, pro natura singulari indeterminate confuse ; contra hoc Thomistae 3. p. q. 16. art. 7. et ibi Suar. multa objiciunt, quae solvit Pitig. hic art. 2. Philip. Fab. disput. 7. cap. 2. et 3. Ovando art. 2. tandem vult. hanc: Deus est homo, esse immediatiorem, quam e converso, et hujus rationem assignat.
Ex his patet, quod ista propositio est simpliciter vera: Homo factus est Deus, quia homo per actionem facientis est Deus, et non fuit prius Deus.
Et quod aliqui dicunt (h), quod fieri denotat mutationem illius, de quo dicitur, et praecessionem respectu termini factionis ; patet ex dictis, quod primum non est necessarium, nec secundum, quia hoc non esset nisi inquantum fieri implicat quodammodo inceptionem ; sed ipsa inceptio, quando praedicat tertium adjacens non notat praecessionem subjecti ad praedicatum. Nam verum est dicere de anima nunc creata, quod nunc incipit animare corpus, nec tamen prius fuit, quam animaret corpus ; ita etiam quando praedicat secundum adjacens, verum est dicere, quod incipit esse, et similiter incipit esse dies, hoc est, tempus incipit esse dies, nec tamen illud tempus prius fuit, et postea incepit esse dies ; ita etiam nec oportet hominem praecessisse ad hoc, quod ista propositio sit vera : homo est factus Deus, sicut nec ad veritatem istius propositionis : natura humana unita est Verbo, quae implicat istam : Natura humana facta est subsistens in persona Verbi, necesse est naturam humanam praefuisse in Verbo, vel in se antequam subsisteret in Verbo.
Sed si quaeras, quae istarum sit magis propria : homo factus est Deus, vel Deus factus est homo ? et arguas quod ista: homo factus est Deus, quia veritas omnium istarum fundatur in hoc quod natura humana unita est Verbo, quia passio realis, quae fuit ibi, fuit in natura humana, et terminus fuit Verbum ; huic autem propinquior videtur esse ista: homo factus est Deus, quia immediatius exprimens factionem passivam.
Respondeo et dico, quod haec est prima in ista materia : natura humana unita est personaliter Verbo, et ex hac immediate sequitur, quod Verbum sit homo. Ratio hujus est, quia virtute unionis est subsistens in natura humana, et ex hac sequitur, quod homo sit Deus per conversionem, et eodem modo est in fieri; ergo ista : Deus factus est homo, non est mediator ista : homo factus est Deus, imo immediatior illi propter quam ambae sunt verae, utraque tamen propria.
Ad argumenta. Ad primum dico, quod nec sequitur de Socrate, factus est homo, ergo factus est gratia formae, sicut nec in proposito ; tamen gratia materiae sequitur de Socrate, quia Socratem esse hominem dicit primum esse Socratis, non sic in proposito. .
Ad secundum patet ex solutione quaestionis, quod non oportet omne quod fit, mutari, ut sit tale, sed tantum accidit hoc in illis, quae prius fuerunt in potentia ad illud, secundum quod fiunt in actu per informationem, quomodo non fit Verbum homo, sed tantum per unionem personalem.
Si tamen quaereretur aliqua mutatio, illa posset poni in natura humana, excepto quod illa non praeexistebat ante quam uniretur ; mutatio autem non est nisi inter terminos oppositos, quorum unus duratione praecedit alterum.
Ad tertium dico, quod ab illa regula de communicatione idiomatum excipiuntur illa, quae exprimunt unionem naturae ad personam. Et , ratio hujus est, quia illa communicatio in praedicationibus fit propter unionem, et ita praesupponit unionem ; non ergo fit secundum illa quae exprimunt unionem, et ideo non est factus Deus, licet sit factus homo ; sicut hic, natura divina assumpsit naturam humanam, igitur natura divina assumpsit naturam divinam, non sequitur.