REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia D. Thom. (convenisse hominem redimere, non Angelos, quia non cecidit tota natura Angelorum, sicut hominum) rejicitur, quia secundum ipsum, tot sunt species Angelorum, quot individua ; et si conveniens sit tot nobilissimas species relinquere sine remedio, videtur idem de una specie humana. Alia ratio ejusdem (scilicet, quod homo ex tentatione cecidit, non Angelus) rejicitur, quia praelium magnum tentationum factum fuit in caelo ad trahendos Angelos ad peccatum.
Sed dupliciter respondetur ad aliud : Uno modo, quod non tota natura Angelorum cecidit sicut hominum, et ideo ne tota species hominis periret, necesse fuit hominem reparari, non Angelum.
Contra, si quaelibet Angelus sit alterius speciei ab alio, sicut quidam dicunt , et qui dant responsionem dictam, tot sunt species Angelorum, quot individua, et quaelibet illorum species est nobilior specie humana secundum se ; ergo cum multi Angeli ceciderunt, inconveniens est majus tot species non reparari, sed perire in aeternum, quam unam speciem inferiorem, cujusmodi est species hominis.
Et confirmatur, quia si essent duo caeli, et alterum annihilaretur, et essent multae muscae, et postea annihilarentur, dicere quod necesse est species muscarum reparari, et non caelum, inconveniens est, cum caelum sit nobilius ; sic in proposito de reparatione hominum et Angelorum.
Aliter respondetur ad rationem, quod homo cecidit alterius tentatione ut tentatione diaboli ; Angeli autem non, sed propria voluntate solum ; ideo homo debuit reparari, non Angelus. Ideo Anselmus 1. Cur Deus homo, cap. 21 : dicit. Sicut Angeli ceciderunt nullo alio nocente, ita lnulo alio adjuvante surgere debent.
Contra : Factum est praelium magnum in caelo ; ergo videtur ex hoc, quod sicut draco pugnavit cum Michaele, sic tentavit peccando. Similiter videtur quod draco, id est, Lucifer peccando tentavit alios consentientes sibi.
Praeterea, actus quicumque Christi sufficiens fuit ad redimendum genus humanum ; non ergo necesse fuit redimi per passionem Christi. Consequentia probatur, quia actus laudabilior est passione, quia laus consistit in actu ; sed passio Christi non habet quod sit sufficiens meritorie, nisi relatione ad personam Verbi. Eodem modo et actus quicumque, si esset elicitus, in relatione ad Verbum, sufficienter fuisset meritorius.
Idem, in 2. Ethic. dicit Philosophus cap. 5. quod passionibus non laudamur, neque vituperamur ; ergo videtur quod passio non sit meritoria, sed agere.
Praeterea, Anselmus 2. Cur Deus homo, cap. 14. approbat dictum discipuli sui, quod minima laesio illius personae pejor fuit quam peccatum omnium hominum sit malum ; sed quanto paena satisfactoria posset esse minor personae satisfacientis, dummodo esset sufficiens, tanto convenientior est ; ergo non fuit necesse, nec decens, nos redimi morte Christi, cum minor paena suffecisset.
Praeterea, per passionem non potuerunt redimi ipsi occidentes Christum ; ergo non totum genus humanum per illam redimi potest. Antecedens probatur, quia tantum malum erat actio istorum privans vitam, et inducens mortem, quantum bonum erat vita Christi, et tunc tanta erat inimicitia occidentium, quanta erat amicitia Christi reconciliantis ; vita ergo, quam posuit moriendo, non sufficit, quia meri tum debet excedere culpam et reatum, si satisfactio dicenda sit.
Sed contra est quod dicit Anselmus 2. Cur Deus homo, cap. 5. in fine : Ecce vides, quomodo rationalis necessitas ostendat, ex hominibus per fidem esse supernam civitatem, nec hoc fieri posse nisi per remissionem peccatorum, quam homo nullus habere potest nisi per hominem, qui ipse sit Deus, atque morte sua homines peccatores Deo reconciliet. Videtur enim expresse dicere quod necesse erat hominem redimi per passionem Christi ; illud idem potest haberi, cap. 16. ejusdem libri.