Beda. Scribis et Pharisaeis dominum tentantibus, simul et blasphemantibus, incarnationem eius magna fiducia quaedam mulier confitetur; unde sequitur factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti: ubi et praesentium calumniam, et futurorum confundit haereticorum perfidiam; nam sicut tunc Iudaei, sancti spiritus opera blasphemando, verum dei filium negabant; sic haeretici postea negando mariam semper virginem, spiritus sancti cooperante virtute, nascituro unigenito deo carnis suae materiam ministrasse, verum consubstantialemque patri filium hominis fateri non debere dixerunt. Sed si caro verbi dei secundum carnem nascentis, a carne virginis matris pronuntiatur extranea, sine causa venter qui eum portasset, et ubera quae lactassent, beatificantur.
Qua vero consequentia eius lacte credatur nutritus ex cuius semine negatur conceptus, cum ex unius et eiusdem fontis origine, secundum physicos, uterque liquor manare perhibetur? non autem tantummodo eam quae verbum dei corporaliter generare meruerat, sed et omnes qui idem verbum spiritualiter auditu fidei concipere, et boni operis custodia vel in suo, vel in proximorum corde parere et quasi alere studuerint, asserit esse beatos; sequitur enim at ille dixit: quinimmo beati qui audiunt verbum dei, et custodiunt illud.
Chrysostomus in matthaeum.
Non fuit hoc responsum repudiantis matrem, sed ostendentis quod nihil ei partus profuisset, nisi valde bona et fidelis fuisset.
Ceterum si mariae non proderat sine virtutibus animae christum ab ea ortum traxisse: multo magis nobis sive patrem, sive fratrem, sive filium virtuosum habeamus, nos autem absistamus ab illius virtute, nequaquam hoc prodesse valebit.
Beda. Eadem autem dei genitrix et inde quidem beata, quia verbi incarnandi ministra est facta temporalis; sed inde multo beatior, quia eiusdem semper amandi custos manebat aeterna. Hac etiam sententia sapientes Iudaeorum percutit, qui verbum dei non audire et custodire, sed negare et blasphemare quaerebant.