Glossa. Quia dixerat superius: qui minor est in regno caelorum, est maior ioanne, ne videretur ioannes a regno caelorum esse alienus, hoc removet subdens a die autem ioannis baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Gregorius in evang..
Per regnum caelorum supernum solium signatur, quo cum peccatores quolibet facinore polluti ad poenitentiam redeunt, et semetipsos corrigunt, quasi praedatores in locum alienum intrant et violenter regnum caelorum rapiunt. Hieronymus.
Si autem primus ioannes baptista poenitentiam populis nuntiavit dicens: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum, convenienter a diebus illius regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud. Grandis est enim violentia, in terra nos esse generatos, et caelorum sedem quaerere, et possidere per virtutem quae non tenuimus per naturam.
Hilarius in Matth..
Vel aliter. Dominus apostolos ire ad oves perditas Israel iusserat; sed omnis haec praedicatio profectum publicanis et peccatoribus afferebat. Itaque vim regnum patitur, et violenti diripiunt: quia gloria Israel patribus debita. Prophetis nuntiata, a christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur.
Chrysostomus in Matth..
Vel rapiunt regnum dei per fidem christi omnes qui cum festinatione veniunt: unde dicit a diebus autem ioannis usque nunc; et ita impellit et festinare facit ad fidem suam, simul autem et his quae antea dicta sunt a ioanne opitulatur. Si enim usque ad ioannem omnia completa sunt, ipse est qui venturus est: unde subdit omnes enim prophetae et lex usque ad ioannem prophetaverunt. Hieronymus. Non quod post ioannem excludat prophetas; legimus enim in actibus apostolorum et agabum prophetizasse et quatuor virgines filias Philippi; sed quod lex et prophetae quos scriptos legimus, quicquid prophetizaverunt, de domino vaticinati sunt. Quando ergo dicitur usque ad ioannem prophetaverunt, christi tempus ostenditur; et quem illi dixerunt esse venturum, ioannes venisse ostendit.
Chrysostomus. Deinde aliam coniecturam sui adventus ponit, dicens et si vultis recipere, ipse est elias, qui venturus est. Dicit dominus in Malachia: mittam vobis eliam thesbitem; et de isto dicit ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam. Hieronymus.
Elias ergo ioannes dicitur, non secundum stultos philosophos, et quosdam haereticos, qui metempsychosin, idest animae ex uno in aliud corpus migrationem introducunt; sed quod, iuxta aliud testimonium evangelii, venerit in spiritu et virtute eliae, et eamdem spiritus sancti vel gratiam habuerit vel mensuram. Sed et vitae austeritas rigorque mentis eliae et ioannis pares sunt: uterque in eremo, uterque zona pellicea cingebatur: ille, quoniam regem Achab et iezabel impietatis arguit, fugere compulsus est; iste, quia Herodis et Herodiadis illicitas arguit nuptias, capite truncatur. Chrysostomus in Matth..
Et bene dixit si vultis recipere, libertatem ostendens, et voluntariam expetens mentem. Est enim ille hic, et hic ille: quia praecursores facti sunt utrique.
Hieronymus. Hoc autem quod dictum est, ipse est elias, mysticum esse, et egere intelligentia, sequens domini sermo demonstrat, dicens qui habet aures audiendi audiat. Remigius. Ac si diceret: qui habet aures cordis audiendi, idest intelligendi, intelligat: quia non dixit ioannem eliam esse in persona, sed in spiritu.