Sine quibus cognitio compleri non potest, sicut visus cognoscere non potest colores in tenebris. Primo ergo modo visio divinae substantiae non excedit virtutem cognoscitivam intellectus creati,/ hoc enim modo / non enim est divina substantia aliquid extraneum ab intellectus obiecto, sicut sonus est aliquid extraneum a genere coloris. Cum enim bonum intellectus sit verum, ut arist. Dicit in VI eth., verum autem et ens convertuntur, oportet quod quicquid quocumque modo habet esse et veritatem non sit extraneum ab obiecto intellectus. Quod in aliis cognoscitivis virtutibus non potest accidere, extenditur enim eorum facultas ad aliquod genus determinatum. Secundo autem modo aliqua excedere dicuntur intellectus / creati / virtutem / etiam in materialibus rebus, ex eo quod non sunt facta intellecta in actu. Est enim intellectus nostri virtus activa quantum ad intellectum agentem et receptiva quantum ad intellectum possibilem. Res autem materiales non excedunt facultatem intellectus nostri propter hoc quod desit aliquid necessarium ad cognitionem ex parte virtutis receptivae, quia intellectus possibilis de se est in potentia ad species omnium rerum sensibilium. Excedere tamen possunt virtutem intellectus eo quod deest aliquid ex parte virtutis activae, aut quia desunt / omnino / phantasmata, quae, facta intellecta in actu per intellectum agentem, movent intellectum possibilem, sicut intellectus eius qui caecus nascitur deficit in comprehensione colorum: aut quia desunt ea per quae phantasmata fiant intellecta in actu. Unde / in his / quae statim possunt fieri intellecta in actu per solum lumen intellectus agentis, nullus intellectus defectum patitur, sicut patet in primis principiis; in his vero quae fiunt intellecta in actu mediantibus quibusdam aliis principiis, patiuntur defectum intellectus illorum quibus deest illorum principiorum cognitio, et tanto magis quanto longius distant a primis principiis, et quanto aliquis minus efficax ingenium habet. Respectu vero / comprehensionis / rerum immaterialium intellectus non patitur defectum ex parte virtutis activae, quia huiusmodi sunt de se intellecta in actu, sed ex parte virtutis receptivae:/ cum enim / nobilior enim forma subiectum nobilius requirit, unde cum intellectus possibilis secundum se consideratus sit receptivus specierum intelligibilium quae a phantasmatibus abstrahuntur, indiget disponi altiori lumine ad cognoscenda ea quae a phantasmatibus haberi non possunt. Et per hunc modum omnis intellectus creatus indiget lumine altiori ad divinam substantiam videndam, cum facultas cuiuslibet intellectus creati secundum se considerata extendatur secundum modum suae substantiae.
Quod est # intellectum # credend- # haec enim # inquantum est talis virtutis # quaedam dei similitudo est.
Creatura # subst- # unde nulla # et quartae # non enim sic infinitus dicitur sicut invenitur infinitum in genere quantitatis, quod oportet esse ignotum, cum species quantitatis, ex / terminatione partium / terminis et partibus consurgat, unde quantitatem infinitam, cuius partes numerari non possunt nec termini comprehendi, oportet esse ignotum. Deus autem infinitus dicitur non quasi partes infinitas habens actu vel potentia, sed ex eo quod omnino nullam partem habet, nec alicuius pars esse potest:/ sic enim / est enim actus ex nullo recipiente terminatus. Quod quidem non facit ipsum esse ignotum, sed maxime cognoscibilem: quanto enim aliquae formae sunt magis simplices et magis a materialibus separatae, tanto magis sunt secundum seipsas cognoscibiles, quamvis forte non nobis.
Quia vero modus cognitionis consequitur vigorem cognoscitivae virtutis sicut et # a divino intellectu #