LIBER TERTIUS.
0937
INDEX CAPITUM.
0937A Christiana religio ab eximiis viris jamdudum satis superque adserta; quae tamen nullo prorsus vindice indiget per seipsam plane inconcussa. Cap. 1.
Interceptam defensionem resumens Arnobius, ethnicis respondet, cur christiani deos nec colerent nec adorarent. In Deo rerum omnium creatore quidquid colendum et adorandum est, a christianis coli et adorari. Si qui ergo dii sint, ab illo originem suam ducunt atque in eo coluntur. Cap. 2, 3.
At illos revera esse deos probari numquam potuit ab ethnicis quibus incompertum semper fuit, aut unde nomina sua acceperint, aut quanta sit eorum multitudo. Cap. 4, 5.
Ulterius progreditur auctor atque ex his quae ethnici de 0937B diis suis praedicabant, nullos esse apertissime demonstrat. Primo enim deos mares et feminas venerabantur, at divinam naturam nullius esse sexus capacem comprobatur. Praeterea si dii gentium generare ac generari possent, quum fingantur immortales, jam infinitus esset eorum numerus. Cap. 6, 7, 8, 9.
Ad haec foedis cupiditatibus ac voluptatibus contaminarentur dii. Non est ergo, cur ethnici aegre ferant, deos ejusmodi generantes ac genitos reprobari a christianis. Cap. 10, 11, 12.
Deinde perstringit gentiles Arnobius, quod persuasum habebant, quemadmodum saducaei, deos corporea humanaque forma figurari atque componi. Cap. 12, 13.
Hoc autem semel admisso, dii sibi invicem aut similes aut dissimiles dici deberent. Utrumque vero absonum. 0937C Cap. 14, 15.
Neque eos esse audiendos, qui diis humanam formam accommodari, honoris tantum causa, respondebant, evincit Arnobius. Cap. 16.
Nulla igitur Dei, tametsi audiat, videat, intelligat, species aut figura esse potest. Unum scimus, nihil corporei aut humanorum affectuum esse in Deo, cujus natura nullo potest explicari mortali sermone. Cap. 17, 18, 19.
Irridet Arnobius ethnicos, quod deos inducant humanis officiis, negotiis, rebusque aliis sive bonis sive malis 0937D praesidentes. Cap. 20, 21.
0938A Suam sententiam confirmat auctor, horum officiorum, quibus dii praesunt, enumeratione peracta. Cap. 22, 23, 24, 25.
Idem persequitur argumentum, concluditque placita ejusmodi neminem umquam persuasurum Christianis, quantumlibet impii et athei dicantur. Cap. 26, 27, 28.
Fictitios praeterea omnino esse gentilium Deos luculenter demonstrat Arnobius ex variis illorum opinionibus, quae de iisdem numinibus circumferuntur, et primum de Jano, Saturno, Jove et Junone. Cap. 29, 30.
Deinde de Minerva, Neptuno, Mercurio, Magna Matre, Libero atque Apolline. Ad haec de Diana, Cerere aliisque, nec non de Mundo, quem frustra nonnulli 0938B Deum aeternum esse putarunt. Ex qua quidem opinionum plane ridicularum varietate caeterorum deorum falsitas evidentissime ostenditur. Cap, 31, 36.
Idem non minus efficaciter conficit Arnobius ex eorumdem ethnicorum absurdis dissidiis de origine et numero deorum suorum. Ubi primum de Musis. Cap. 37.
De Novensilibus. Cap. 38,-39.
De Penatibus. Cap. 40.
De Laribus. Cap. 41, 42.
Atque inter tantas dissensiones nulli homini ethnico discernere licuit, quis ex illis verus erat Deus, quis honorandus, invocandus et exorandus. Cap. 43, 44.