Quaestio 3 de simplicitate ipsius
Quaestio 4 de perfectione ipsius
Quaestio 8 utrum hoc deo conveniat, quod ubique et in omnibus sit
Quaestio 12 quomodo cognoscatur a creaturis
Quaestio 13 de divinorum nominum
Quaestio 19 de ipsa dei voluntate
Quaestio 21 de iustitia et misericordia eius
Quaestio 23 de praedestinatione
Quaestio 25 de divina potentia
Quaestio 26 de divina beatitudine
Quaestio 27 de origine sive processione
Quaestio 28 de relationibus divinis
Quaestio 30 de pluralitate personarum
Quaestio 31 de his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis
Quaestio 32 de cognitione divinarum personarum
Quaestio 36 de nomen spiritus sancti
Quaestio 39 de personis in comparatione ad essentiam
Quaestio 40 de personis in comparatione ad relationes sive proprietates
Quaestio 41 de personis in comparatione ad actus notionales
Quaestio 42 de comparatione personarum ad invicem
Quaestio 43 de missione divinarum personarum
Quaestio 44 De Prima Causa Entium
Quaestio 45 de modo emanationis rerum a primo principio, qui dicitur creatio
Quaestio 46 de principio durationis rerum creatarum
Quaestio 47 de distinctione earum
Quaestio 48 de distinctione rerum in speciali
Quaestio 50 De Substantia Angelorum
Quaestio 51 de Angelis per comparationem ad corporalia
Quaestio 53 de motu locali Angelorum
Quaestio 54 de his quae pertinent ad virtutem cognoscitivam Angeli
Quaestio 55 de medio cognitionis angelicae
Quaestio 56 de cognitione Angelorum ex parte rerum quas cognoscunt
Quaestio 57 de his materialibus quae ab Angelis cognoscuntur
Quaestio 58 de modo angelicae cognitionis
Quaestio 59 de his quae pertinent ad voluntatem Angelorum
Quaestio 60 de actu voluntatis, qui est amor sive dilectio
Quaestio 61 quomodo angeli producti sunt in esse naturae
Quaestio 62 quomodo Angeli facti sunt in esse gratiae vel gloriae
Quaestio 63 quomodo Angeli facti sunt mali
Quaestio 65 de opere creationis creaturae corporalis
Quaestio 66 de ordine creationis ad distinctionem
Quaestio 67 de opere primae diei
Quaestio 68 de opere secundae diei
Quaestio 69 de opere tertiae diei
Quaestio 70 de opere ornatus de opere quartae diei
Quaestio 71 de opere quintae die
Quaestio 72 de opere sextae diei
Quaestio 73 de iis quae pertinent ad septimum diem
Quaestio 74 de omnibus septem diebus in communi
Quaestio 75 de ipsa anima secundum se
Quaestio 76 de unione animae ad corpus
Quaestio 77 de his quae pertinent ad potentias animae in generali
Quaestio 78 de his quae sunt praeambula ad intellectum
Quaestio 79 De Potentiis Intellectivus
Quaestio 80 de potentiis appetitivis
Quaestio 83 de libero arbitrio
Quaestio 84 quomodo anima intelligit corporalia
Quaestio 85 de modo et ordine intelligendi
Quaestio 86 quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat
Quaestio 87 quomodo anima intellectiva cognoscat seipsam, et ea quae in se sunt
Quaestio 88 quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt, scilicet immateriales substantias
Quaestio 89 de cognitione animae separatae
Quaestio 90 de productione primi hominis quantum ad animam
Quaestio 91de productione corporis primi hominis
Quaestio 92 de productione mulieris
Quaestio 94 de statu vel conditione primi hominis
Quaestio 95 de his quae pertinent ad voluntatem primi hominis
Quaestio 96 de dominio quod competebat homini in statu innocentiae
Quaestio 98 de his quae pertinent ad conservationem speciei
Quaestio 99 de conditione prolis generandae quantum ad corpus
Quaestio 100 de conditione prolis generandae quantum ad iustitiam
Quaestio 101 de conditione prolis generandae quantum ad scientiam
Quaestio 102 de loco hominis, qui est Paradisus
Quaestio 103 De Rerum Gubernatione in Communi
Quaestio 104de effectibus divinae gubernationis in speciali
Quaestio 105 de secundo effectu gubernationis divinae qui est mutatio creaturarum
Quaestio 106 Quomodo Angeli Moveant
Quaestio 107 de locutionibus Angelorum
Quaestio 108 de ordinatione Angelorum secundum hierarchias et ordines
Quaestio 109 de ordinatione malorum Angelorum
Quaestio 110 de praesidentia Angelorum super creaturam corporalem
Quaestio 111 de actione Angelorum in homines
Quaestio 112 de missione Angelorum
Quaestio 113 de custodia bonorum Angelorum
Quaestio 114 de impugnatione Daemonum
Quaestio 115 De Actione Corporalis Creaturae
Quaestio 117 de actione hominis
Quaestio 118 de traductione hominis ex homine
Quaestio 119 de propagatione hominis quantum ad corpus
Quaestio 1 de Ultimo Fine Humanae Vitae
Quaestio 2 In Quibis Sit Beatitudine
Quaestio 3 Quid Sit Beatitudine
Quaestio 4 His Quae Exiguntur ad Beatitudinem
Quaestio 5 De Adeptione Beatitudinis
Quaestio 6 De Volontatario et Involontario
Quaestio 8 De Voluntate, Quorum sit ut Volitorum
Quaestio 9 De Motivo Voluntatis
Quaestio 10 De Modo Quo Voluntas Movetur
Quaestio 17 De Actibus Imperatis
Quaestio 18 De Bonitate et Malitia Humanorum Actuum
Quaestio 19 De Bonitate Actus Interioris Voluntatis
Quaestio 20 De Bonitate et Malitia Exteriorum Actuum
Quaestio 21 His Quae Consequuntur Ratione Bonitatis vel Malitiae
Quaestio 22 De Subiecto Passionum Animae
Quaestio 23 De Passionum Differentia ad Invicem
Quaestio 24 De Bona et Malo Circa Passiones Animae
Quaestio 25 De Ordine Passionem ad Invicem
Quaestio 28 De Effectibus Amoris
Quaestio 32 De causis delectationis
Quaestio 33 de effectibus delectationis
Quaestio 34 de bonitate et malitia delectationum
Quaestio 35 de dolore et tristitia
Quaestio 36 de causis tristitiae
Quaestio 37 de effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio 38 de remediis doloris seu tristitiae
Quaestio 39 de bonitate et malitia doloris vel tristitiae
Quaestio 40 de spe et desperatione
Quaestio 42 de obiecto timoris
Quaestio 44 de effectibus timoris
Quaestio 47 de causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio 48 de effectibus irae
Quaestio 49 De Habitibus in Generali
Quaestio 50 de subiecto habituum
Quaestio 52 de augmento habituum
Quaestio 53 de corruptione et diminutione habituum
Quaestio 54 de distinctione habituum
Quaestio 56 de subiecto virtutis
Quaestio 57 de distinctione virtutum
Quaestio 58 de virtutibus moralibus
Quaestio 59 de comparationem virtutis ad passionem
Quaestio 60 de distinctione virtutum Moralium ad invicem
Quaestio 61 de virtutibus cardinalibus
Quaestio 62 de virtutibus theologicis
Quaestio 64 de proprietatibus virtutum
Quaestio 65 de connexione virtutum
Quaestio 66 de aequalitate virtutum
Quaestio 67 de duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio 71 De Vitiis et Peccatis
Quaestio 72 de distinctione peccatorum vel vitiorum
Quaestio 73 de comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio 74 de subiecto vitiorum, sive peccatorum
Quaestio 75 de causis peccatorum in generali
Quaestio 76 de causis peccati in speciali
Quaestio 77 utrum passio animae sit causa peccati
Quaestio 78 de causa peccati quae est ex parte voluntatis, quae dicitur malitia
Quaestio 79 de causis exterioribus peccati
Quaestio 80 de causa peccati ex parte diaboli
Quaestio 81 de traductione peccato originali
Quaestio 82 de peccato originali quantum ad suam essentiam
Quaestio 83 de subiecto originalis peccati
Quaestio 84 de causa peccati secundum quod unum peccatum est causa alterius
Quaestio 85 de effectibus peccati de corruptione boni naturae
Quaestio 88 de veniali per comparationem ad mortale
Quaestio 89 de peccato veniali secundum se
Quaestio 91 de diversitate legum
Quaestio 92 de effectibus legis
Quaestio 93 de singulis legibus
Quaestio 96 de potestate legis humanae
Quaestio 97 de mutatione legum
Quaestio 99 de distinctione praeceptis veteris legis
Quaestio 100 de singulis generibus praeceptorum veteris legis
Quaestio 101 de praeceptis caeremonialibus
Quaestio 102 de causis caeremonialium praeceptorum
Quaestio 103 de duratione caeremonialium praeceptorum
Quaestio 104 de praeceptis iudicialibus
Quaestio 105 de ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio 106 De Lege Evangelii secundum se
Quaestio 107 de comparatione legis novae ad legem veterem
Quaestio 108 de his quae continentur in lege nova
Quaestio 109 De Necessitate Gratiae
Quaestio 110 de gratia dei quantum ad eius essentiam
Quaestio 111 de divisione gratiae
Quaestio 113 de effectibus gratiae
Quaestio 2 de actu interiori fidei
Quaestio 3 de exteriori fidei actu
Quaestio 4 de ipsa fidei virtute
Quaestio 5 de habentibus fidem
Quaestio 7 de effectibus fidei
Quaestio 8 de dono intellectus
Quaestio 13 de peccato blasphemiae
Quaestio 14 de blasphemia in spiritum sanctum
Quaestio 15 de caecitate mentis et hebetudine sensus, quae opponuntur dono intellectus
Quaestio 16 de praeceptis pertinentibus ad praedicta
Quaestio 22 de praeceptis pertinentibus ad spem et timorem
Quaestio 24 de caritate in comparatione ad subiectum
Quaestio 25 de obiecto caritatis
Quaestio 26 de ordine caritatis
Quaestio 27 de principali actu caritatis, qui est dilectio
Quaestio 33 de correctione fraterna
Quaestio 44 de praeceptis caritatis
Quaestio 45 de dono sapientiae
Quaestio 48 de partibus prudentiae
Quaestio 49 de singulis prudentiae partibus quasi integralibus
Quaestio 50 de speciebus prudentiae quibus multitudo gubernatur
Quaestio 51 de virtutibus adiunctis prudentiae, quae sunt quasi partes potentiales ipsius
Quaestio 55 de vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa
Quaestio 56 de praeceptis ad prudentiam pertinentibus
Quaestio 61 de distinctione iustitiae commutativae et distributivae
Quaestio 63 de acceptione personarum
Quaestio 65 de peccatis aliarum iniuriarum quae in personam committuntur
Quaestio 66 de furto et rapina
Quaestio 67 de verbis in quibus laeditur proximus quae pertinent ad iudicium
Quaestio 68 de his quae pertinent ad iniustam accusationem
Quaestio 69 de peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei
Quaestio 70 de iniustitia pertinente ad personam testis
Quaestio 71 de iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum
Quaestio 77 de fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus
Quaestio 78 de peccato usurae, quod committitur in mutuis
Quaestio 80 de partibus potentialibus iustitiae, idest de virtutibus ei annexis
Quaestio 86 de oblationibus et primitiis
Quaestio 89 de assumptione nominis divini per modum iuramenti
Quaestio 90 de assumptione divini nominis per modum adiurationis
Quaestio 91 de assumptione divini nominis ad invocandum per orationem vel laudem
Quaestio 92 de superstitione, et de partibus eius
Quaestio 93 de speciebus superstitionis
Quaestio 95 de superstitione divinativa
Quaestio 96 de superstitionibus observantiarum
Quaestio 97 de tentatione qua deus tentatur
Quaestio 102 de observantia, et partibus eius
Quaestio 106 de gratia sive gratitudine
Quaestio 111 de simulatione et hypocrisi
Quaestio 112 de iactantia et ironia
Quaestio 114 de amicitia quae affabilitas dicitur
Quaestio 122 de praeceptis iustitiae
Quaestio 126 de vitio intimiditatis
Quaestio 128 de partibus fortitudinis
Quaestio 133 de pusillanimitate
Quaestio 135 de vitiis oppositis magnificentiae
Quaestio 138 de vitiis oppositis perseverantiae
Quaestio 139 de dono fortitudinis
Quaestio 140 de praeceptis fortitudinis
Quaestio 142 de vitiis oppositis temperantiae
Quaestio 143 de partibus temperantiae in generali
Quaestio 146 de his quae sunt circa delectationes ciborum
Quaestio 153 de vitio luxuriae
Quaestio 154 de luxuriae partibus
Quaestio 157 de clementia et mansuetudine
Quaestio 161 de speciebus modestiae
Quaestio 162 de superbia in communi
Quaestio 163 de peccato primi hominis, quod fuit per superbiam
Quaestio 164 de poena primi peccati
Quaestio 165 de tentatione primorum parentum
Quaestio 168 de modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis
Quaestio 169 de modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu
Quaestio 170 de praeceptis temperantiae
Quaestio 172 de causa prophetiae
Quaestio 173 de modo cognitionis propheticae
Quaestio 174 de divisione prophetiae
Quaestio 176 de gratia linguarum
Quaestio 177 de gratia gratis data quae consistit in sermone
Quaestio 178 de gratia miraculorum
Quaestio 179 de divisione vitae per activam et contemplativam
Quaestio 180 De Vita Contemplativa
Quaestio 182 de comparatione vitae activae ad contemplativam
Quaestio 183 de officiis et statibus hominum in generali
Quaestio 184 de his quae pertinent ad statum perfectionis
Quaestio 185 de his quae pertinent ad statum episcoporum
Quaestio 186 de his in quibus principaliter consistit religionis status
Quaestio 187 de his quae competunt religiosis
Quaestio 188 de differentia religionum
Quaestio 189 de ingressu religionis
Quaestio 1 De convenientia Incarnationis
Quaestio 3 de unione ex parte personae assumentis
Quaestio 4 de unione ex parte assumpti
Quaestio 5 de assumptione partium humanae naturae
Quaestio 6 de ordine assumptionis praedictae
Quaestio 8 de gratia christi secundum quod est caput ecclesiae
Quaestio 9 de scientia christi
Quaestio 10 de qualibet praedictarum scientiarum
Quaestio 11 de scientia indita vel infusa animae christi
Quaestio 12 de scientia animae christi acquisita vel experimentali
Quaestio 13 de potentia animae christi
Quaestio 14 de defectibus corporis
Quaestio 15 de defectibus pertinentibus ad animam
Quaestio 16 de his quae conveniunt christo secundum esse et fieri
Quaestio 17 his quae pertinent ad unitatem in christo in communi
Quaestio 18 de unitate quantum ad voluntatem
Quaestio 19 de unitate operationis christi
Quaestio 20 His Quae Conveniunt Christo Per Comparatione ad Patrem: De Subiectione Christi
Quaestio 21 de oratione christi
Quaestio 22 de sacerdotio christi
Quaestio 23 an adoptio christo conveniat
Quaestio 24 de praedestinatione christi
Quaestio 25 His Quae Pertinent ad Christum in Comparatione ad Nos: De Adoratione Christi
Quaestio 26 Christus Mediator Dei et Hominum
Quaestio 27 De Sanctificatione Beatae Virginis
Quaestio 28 de virginitate matris dei
Quaestio 29 de desponsatione matris dei
Quaestio 30 de Annuntiatione beatae virginis
Quaestio 31 de ipsa conceptione salvatoris
Quaestio 32 de principio activo in conceptione christi
Quaestio 33 de modo et ordine conceptionis christi
Quaestio 34 de perfectione prolis conceptae
Quaestio 35 De Nativitate Christi
Quaestio 36 de manifestatione christi nati
Quaestio 37 de circumcisione christi
Quaestio 38 de baptismo quo christus baptizatus est
Quaestio 39 de baptizatione christi
Quaestio 40 de modo conversationis ipsius
Quaestio 41 de tentatione christi
Quaestio 42 de doctrina christi
Quaestio 43 de miraculis a christo factis
Quaestio 44 de singulis miraculorum speciebus
Quaestio 45 de transfiguratione christi
Quaestio 46 De Passione Christi
Quaestio 47 de causa efficiente passionis christi
Quaestio 48 de effectu passionis christi
Quaestio 49 de ipsis effectibus passionis christi
Quaestio 51 de sepultura christi
Quaestio 52 de descensu christi ad inferos
Quaestio 53 De Resurrectione Christi
Quaestio 54 de qualitate christi resurgentis
Quaestio 55 de manifestatione resurrectionis
Quaestio 56 de causalitate resurrectionis christi
Quaestio 57 de ascensione christi
Quaestio 58 de sessione christi ad dexteram patris
Quaestio 59 de iudiciaria potestate christi
Quaestio 60 Quid Sit Sacramentum
Quaestio 61 de necessitate sacramentorum
Quaestio 62 de effectu sacramentorum principali, qui est gratia
Quaestio 63 de alio effectu sacramentorum, qui est character
Quaestio 64 de causis sacramentorum
Quaestio 65 de numero sacramentorum
Quaestio 67 de ministris per quos traditur sacramentum baptismi
Quaestio 68 de suscipientibus baptismum
Quaestio 69 de effectibus baptismi
Quaestio 71 de praeparatoriis quae simul currunt cum baptismo
Quaestio 72 De Sacramento Confirmationis
Quaestio 73 De Sacramento Eucharistiae
Quaestio 74 de materia huius sacramenti
Quaestio 75 de conversione panis et vini in corpus et sanguinem christi
Quaestio 76 de modo quo christus existit in hoc sacramento
Quaestio 77 de accidentibus remanentibus in hoc sacramento
Quaestio 78 de forma huius sacramenti
Quaestio 79 de effectibus huius sacramenti
Quaestio 80 de usu sive sumptione huius sacramenti
Quaestio 81 de usu huius sacramenti quo christus usus est in prima sui institutione
Quaestio 82 de ministro huius sacramenti
Quaestio 83 de ritu huius sacramenti
Quaestio 84 De Sacramento Poenetentiae
Quaestio 85 de poenitentia secundum quod est virtus
Quaestio 86 de effectu poenitentiae
Quaestio 87 de remissione venialium peccatorum
Quaestio 88 de reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum
Quaestio 89 de recuperatione virtutum per poenitentiam
Objection 1: It would seem that the universe of creatures, called the world, had no beginning, but existed from eternity. For everything which begins to exist, is a possible being before it exists: otherwise it would be impossible for it to exist. If therefore the world began to exist, it was a possible being before it began to exist. But possible being is matter, which is in potentiality to existence, which results from a form, and to non-existence, which results from privation of form. If therefore the world began to exist, matter must have existed before the world. But matter cannot exist without form: while the matter of the world with its form is the world. Therefore the world existed before it began to exist: which is impossible.
Objection 2: Further, nothing which has power to be always, sometimes is and sometimes is not; because so far as the power of a thing extends so long is exists. But every incorruptible thing has power to be always; for its power does not extend to any determinate time. Therefore no incorruptible thing sometimes is, and sometimes is not: but everything which has a beginning at some time is, and at some time is not; therefore no incorruptible thing begins to exist. But there are many incorruptible things in the world, as the celestial bodies and all intellectual substances. Therefore the world did not begin to exist.
Objection 3: Further, what is unbegotten has no beginning. But the Philosopher (Phys. i, text 82) proves that matter is unbegotten, and also (De Coelo et Mundo i, text 20) that the heaven is unbegotten. Therefore the universe did not begin to exist.
Objection 4: Further, a vacuum is where there is not a body, but there might be. But if the world began to exist, there was first no body where the body of the world now is; and yet it could be there, otherwise it would not be there now. Therefore before the world there was a vacuum; which is impossible.
Objection 5: Further, nothing begins anew to be moved except through either the mover or the thing moved being otherwise than it was before. But what is otherwise now than it was before, is moved. Therefore before every new movement there was a previous movement. Therefore movement always was; and therefore also the thing moved always was, because movement is only in a movable thing.
Objection 6: Further, every mover is either natural or voluntary. But neither begins to move except by some pre-existing movement. For nature always moves in the same manner: hence unless some change precede either in the nature of the mover, or in the movable thing, there cannot arise from the natural mover a movement which was not there before. And the will, without itself being changed, puts off doing what it proposes to do; but this can be only by some imagined change, at least on the part of time. Thus he who wills to make a house tomorrow, and not today, awaits something which will be tomorrow, but is not today; and at least awaits for today to pass, and for tomorrow to come; and this cannot be without change, because time is the measure of movement. Therefore it remains that before every new movement, there was a previous movement; and so the same conclusion follows as before.
Objection 7: Further, whatever is always in its beginning, and always in its end, cannot cease and cannot begin; because what begins is not in its end, and what ceases is not in its beginning. But time always is in its beginning and end, because there is no time except "now" which is the end of the past and the beginning of the future. Therefore time cannot begin or end, and consequently neither can movement, the measure of what is time.
Objection 8: Further, God is before the world either in the order of nature only, or also by duration. If in the order of nature only, therefore, since God is eternal, the world also is eternal. But if God is prior by duration; since what is prior and posterior in duration constitutes time, it follows that time existed before the world, which is impossible.
Objection 9: Further, if there is a sufficient cause, there is an effect; for a cause to which there is no effect is an imperfect cause, requiring something else to make the effect follow. But God is the sufficient cause of the world; being the final cause, by reason of His goodness, the exemplar cause by reason of His wisdom, and the efficient cause, by reason of His power as appears from the above (Question 44, Articles 2,3,4). Since therefore God is eternal, the world is also eternal.
Objection 1:: Further, eternal action postulates an eternal effect. But the action of God is His substance, which is eternal. Therefore the world is eternal.
On the contrary, It is said (Jn. 17:5), "Glorify Me, O Father, with Thyself with the glory which I had before the world was"; and (Prov. 8:22), "The Lord possessed Me in the beginning of His ways, before He made anything from the beginning."
I answer that, Nothing except God can be eternal. And this statement is far from impossible to uphold: for it has been shown above (Question 19, Article 4) that the will of God is the cause of things. Therefore things are necessary, according as it is necessary for God to will them, since the necessity of the effect depends on the necessity of the cause (Metaph. v, text 6). Now it was shown above (Question 19, Article 3), that, absolutely speaking, it is not necessary that God should will anything except Himself. It is not therefore necessary for God to will that the world should always exist; but the world exists forasmuch as God wills it to exist, since the being of the world depends on the will of God, as on its cause. It is not therefore necessary for the world to be always; and hence it cannot be proved by demonstration.
Nor are Aristotle's reasons (Phys. viii) simply, but relatively, demonstrative---viz. in order to contradict the reasons of some of the ancients who asserted that the world began to exist in some quite impossible manner. This appears in three ways. Firstly, because, both in Phys. viii and in De Coelo i, text 101, he premises some opinions, as those of Anaxagoras, Empedocles and Plato, and brings forward reasons to refute them. Secondly, because wherever he speaks of this subject, he quotes the testimony of the ancients, which is not the way of a demonstrator, but of one persuading of what is probable. Thirdly, because he expressly says (Topic. i, 9), that there are dialectical problems, about which we have nothing to say from reason, as, "whether the world is eternal."
Reply to Objection 1: Before the world existed it was possible for the world to be, not, indeed, according to a passive power which is matter, but according to the active power of God; and also, according as a thing is called absolutely possible, not in relation to any power, but from the sole habitude of the terms which are not repugnant to each other; in which sense possible is opposed to impossible, as appears from the Philosopher (Metaph. v, text 17).
Reply to Objection 2: Whatever has power always to be, from the fact of having that power, cannot sometimes be and sometimes not be; but before it received that power, it did not exist.
Hence this reason which is given by Aristotle (De Coelo i, text 120) does not prove simply that incorruptible things never began to exist; but that they did not begin by the natural mode whereby things generated and corruptible begin.
Reply to Objection 3: Aristotle (Phys. i, text 82) proves that matter is unbegotten from the fact that it has not a subject from which to derive its existence; and (De Coelo et Mundo i, text 20) he proves that heaven is ungenerated, forasmuch as it has no contrary from which to be generated. Hence it appears that no conclusion follows either way, except that matter and heaven did not begin by generation, as some said, especially about heaven. But we say that matter and heaven were produced into being by creation, as appears above (Question 44, Article 1, ad 2).
Reply to Objection 4: The notion of a vacuum is not only "in which is nothing," but also implies a space capable of holding a body and in which there is not a body, as appears from Aristotle (Phys. iv, text 60). Whereas we hold that there was no place or space before the world was.
Reply to Objection 5: The first mover was always in the same state: but the first movable thing was not always so, because it began to be whereas hitherto it was not. This, however, was not through change, but by creation, which is not change, as said above (Question 45, Article 2, as 2). Hence it is evident that this reason, which Aristotle gives (Phys. viii), is valid against those who admitted the existence of eternal movable things, but not eternal movement, as appears from the opinions of Anaxagoras and Empedocles. But we hold that from the moment that movable things began to exist movement also existed.
Reply to Objection 6: The first agent is a voluntary agent. And although He had the eternal will to produce some effect, yet He did not produce an eternal effect. Nor is it necessary for some change to be presupposed, not even on account of imaginary time. For we must take into consideration the difference between a particular agent, that presupposes something and produces something else, and the universal agent, who produces the whole. The particular agent produces the form, and presupposes the matter; and hence it is necessary that it introduce the form in due proportion into a suitable matter. Hence it is correct to say that it introduces the form into such matter, and not into another, on account of the different kinds of matter. But it is not correct to say so of God Who produces form and matter together: whereas it is correct to say of Him that He produces matter fitting to the form and to the end. Now, a particular agent presupposes time just as it presupposes matter. Hence it is correctly described as acting in time "after" and not in time "before," according to an imaginary succession of time after time. But the universal agent who produces the thing and time also, is not correctly described as acting now, and not before, according to an imaginary succession of time succeeding time, as if time were presupposed to His action; but He must be considered as giving time to His effect as much as and when He willed, and according to what was fitting to demonstrate His power. For the world leads more evidently to the knowledge of the divine creating power, if it was not always, than if it had always been; since everything which was not always manifestly has a cause; whereas this is not so manifest of what always was.
Reply to Objection 7: As is stated (Phys. iv, text 99), "before" and "after" belong to time, according as they are in movement. Hence beginning and end in time must be taken in the same way as in movement. Now, granted the eternity of movement, it is necessary that any given moment in movement be a beginning and an end of movement; which need not be if movement be a beginning. The same applies to the "now" of time. Thus it appears that the idea of the instant "now," as being always the beginning and end of time, presupposes the eternity of time and movement. Hence Aristotle brings forward this reason (Phys. viii, text 10) against those who asserted the eternity of time, but denied the eternity of movement.
Reply to Objection 8: God is prior to the world by priority of duration. But the word "prior" signifies priority not of time, but of eternity. Or we may say that it signifies the eternity of imaginary time, and not of time really existing; thus, when we say that above heaven there is nothing, the word "above" signifies only an imaginary place, according as it is possible to imagine other dimensions beyond those of the heavenly body.
Reply to Objection 9: As the effect follows from the cause that acts by nature, according to the mode of its form, so likewise it follows from the voluntary agent, according to the form preconceived and determined by the agent, as appears from what was said above (Question 19, Article 4; Question 41, Article 2). Therefore, although God was from eternity the sufficient cause of the world, we should not say that the world was produced by Him, except as preordained by His will---that is, that it should have being after not being, in order more manifestly to declare its author.
Reply to Objection 1:: Given the action, the effect follows according to the requirement of the form, which is the principle of action. But in agents acting by will, what is conceived and preordained is to be taken as the form, which is the principle of action. Therefore from the eternal action of God an eternal effect did not follow; but such an effect as God willed, an effect, to wit, which has being after not being.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod universitas creaturarum, quae mundi nomine nuncupatur, non incoeperit, sed fuerit ab aeterno. Omne enim quod incoepit esse, antequam fuerit, possibile fuit ipsum esse, alioquin impossibile fuisset ipsum fieri. Si ergo mundus incoepit esse, antequam inciperet, possibile fuit ipsum esse. Sed quod possibile est esse, est materia, quae est in potentia ad esse, quod est per formam, et ad non esse, quod est per privationem. Si ergo mundus incoepit esse, ante mundum fuit materia. Sed non potest esse materia sine forma, materia autem mundi cum forma, est mundus. Fuit ergo mundus antequam esse inciperet, quod est impossibile.
Praeterea, nihil quod habet virtutem ut sit semper, quandoque est et quandoque non est, quia ad quantum se extendit virtus alicuius rei, tandiu est. Sed omne incorruptibile habet virtutem ut sit semper, non enim virtutem habet ad determinatum durationis tempus.
Nullum ergo incorruptibile quandoque est et quandoque non est.
Sed omne quod incipit esse, quandoque est et quandoque non est.
Nullum ergo incorruptibile incipit esse. Sed multa sunt in mundo incorruptibilia, ut corpora caelestia, et omnes substantiae intellectuales. Ergo mundus non incoepit esse.
Praeterea, nullum ingenitum incoepit esse.
Sed philosophus probat in I physic., quod materia est ingenita; et in I de caelo et mundo, quod caelum est ingenitum.
Non ergo universitas rerum incoepit esse.
Praeterea, vacuum est ubi non est corpus, sed possibile est esse.
Sed si mundus incoepit esse, ubi nunc est corpus mundi, prius non fuit aliquod corpus, et tamen poterat ibi esse, alioquin nunc ibi non esset. Ergo ante mundum fuit vacuum, quod est impossibile.
Praeterea, nihil de novo incipit moveri, nisi per hoc quod movens vel mobile aliter se habet nunc quam prius. Sed quod aliter se habet nunc quam prius, movetur. Ergo ante omnem motum de novo incipientem, fuit aliquis motus. Motus ergo semper fuit.
Ergo et mobile, quia motus non est nisi in mobili.
Praeterea, omne movens aut est naturale, aut est voluntarium.
Sed neutrum incipit movere, nisi aliquo motu praeexistente. Natura enim semper eodem modo operatur. Unde, nisi praecedat aliqua immutatio vel in natura moventis vel in mobili, non incipiet a movente naturali esse motus, qui non fuit prius. Voluntas autem absque sui immutatione retardat facere quod proponit, sed hoc non est nisi per aliquam immutationem quam imaginatur, ad minus ex parte ipsius temporis. Sicut qui vult facere domum cras, et non hodie, expectat aliquid futurum cras, quod hodie non est; et ad minus expectat quod dies hodiernus transeat, et crastinus adveniat; quod sine mutatione non est, quia tempus est numerus motus.
Relinquitur ergo quod ante omnem motum de novo incipientem, fuit alius motus. Et sic idem quod prius.
Praeterea, quidquid est semper in principio et semper in fine, nec incipere nec desinere potest, quia quod incipit, non est in suo fine; quod autem desinit, non est in suo principio. Sed tempus semper est in suo principio et fine, quia nihil est temporis nisi nunc, quod est finis praeteriti, et principium futuri. Ergo tempus nec incipere nec desinere potest.
Et per consequens nec motus, cuius numerus tempus est.
Praeterea, deus aut est prior mundo natura tantum, aut duratione.
Si natura tantum, ergo, cum deus sit ab aeterno, et mundus est ab aeterno. Si autem est prior duratione; prius autem et posterius in duratione constituunt tempus, ergo ante mundum fuit tempus; quod est impossibile.
Praeterea, posita causa sufficienti, ponitur effectus, causa enim ad quam non sequitur effectus, est causa imperfecta, indigens alio ad hoc quod effectus sequatur.
Sed deus est sufficiens causa mundi; et finalis, ratione suae bonitatis; et exemplaris, ratione suae sapientiae; et effectiva, ratione suae potentiae; ut ex superioribus patet.
Cum ergo deus sit ab aeterno, et mundus fuit ab aeterno.
Praeterea, cuius actio est aeterna, et effectus aeternus.
Sed actio dei est eius substantia, quae est aeterna.
Ergo et mundus est aeternus.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XVII, clarifica me, pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus fieret; et Proverb. VIII, dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio.
Respondeo dicendum nihil praeter deum ab aeterno fuisse. Et hoc quidem ponere non est impossibile.
Ostensum est enim supra quod voluntas dei est causa rerum. Sic ergo aliqua necesse est esse, sicut necesse est deum velle illa, cum necessitas effectus ex necessitate causae dependeat, ut dicitur in V metaphys..
Ostensum est autem supra quod, absolute loquendo, non est necesse deum velle aliquid nisi seipsum. Non est ergo necessarium deum velle quod mundus fuerit semper. Sed eatenus mundus est, quatenus deus vult illum esse, cum esse mundi ex voluntate dei dependeat sicut ex sua causa. Non est igitur necessarium mundum semper esse.
Unde nec demonstrative probari potest.
Nec rationes quas ad hoc Aristoteles inducit, sunt demonstrativae simpliciter, sed secundum quid, scilicet ad contradicendum rationibus antiquorum, ponentium mundum incipere secundum quosdam modos in veritate impossibiles.
Et hoc apparet ex tribus. Primo quidem, quia tam in VIII physic. Quam in I de caelo, praemittit quasdam opiniones, ut Anaxagorae et empedoclis et Platonis, contra quos rationes contradictorias inducit. Secundo, quia, ubicumque de hac materia loquitur, inducit testimonia antiquorum, quod non est demonstratoris, sed probabiliter persuadentis.
Tertio, quia expresse dicit in I Lib. Topic., quod quaedam sunt problemata dialectica, de quibus rationes non habemus, ut utrum mundus sit aeternus.
Ad primum ergo dicendum quod, antequam mundus esset, possibile fuit mundum esse, non quidem secundum potentiam passivam, quae est materia; sed secundum potentiam activam dei. Et etiam secundum quod dicitur aliquid absolute possibile, non secundum aliquam potentiam sed ex sola habitudine terminorum, qui sibi non repugnant; secundum quod possibile opponitur impossibili, ut patet per philosophum, in V metaphys..
Ad secundum dicendum quod illud quod habet virtutem ut sit semper ex quo habet illam virtutem, non quandoque est et quandoque non est, sed antequam haberet illam virtutem, non fuit. Unde haec ratio, quae ponitur ab Aristotele in I de caelo, non concludit simpliciter quod incorruptibilia non incoeperunt esse, sed quod non incoeperunt esse per modum naturalem, quo generabilia et corruptibilia incipiunt esse.
Ad tertium dicendum quod Aristoteles, in I physic., probat materiam esse ingenitam, per hoc quod non habet subiectum de quo sit.
In I autem de caelo et mundo, probat caelum ingenitum, quia non habet contrarium ex quo generetur.
Unde patet quod per utrumque non concluditur nisi quod materia et caelum non incoeperunt per generationem, ut quidam ponebant, praecipue de caelo.
Nos autem dicimus quod materia et coelum producta sunt in esse per creationem, ut ex dictis patet.
Ad quartum dicendum quod ad rationem vacui non sufficit in quo nihil est, sed requiritur quod sit spatium capax corporis, in quo non sit corpus, ut patet per Aristotelem, in IV physic..
Nos autem dicimus non fuisse locum aut spatium ante mundum.
Ad quintum dicendum quod primus motor semper eodem modo se habuit primum autem mobile non semper eodem modo se habuit, quia incoepit esse, cum prius non fuisset. Sed hoc non fuit per mutationem, sed per creationem, quae non est mutatio, ut supra dictum est.
Unde patet quod haec ratio, quam ponit Aristoteles in VIII physic., procedit contra eos qui ponebant mobilia aeterna, sed motum non aeternum; ut patet ex opinionibus Anaxagorae et empedoclis.
Nos autem ponimus, ex quo mobilia incoeperunt, semper fuisse motum.
Ad sextum dicendum quod primum agens est agens voluntarium.
Et quamvis habuit voluntatem aeternam producendi aliquem effectum, non tamen produxit aeternum effectum. Nec est necesse quod praesupponatur aliqua mutatio, nec etiam propter imaginationem temporis. Aliter enim est intelligendum de agente particulari, quod praesupponit aliquid, et causat alterum, et aliter de agente universali, quod producit totum. Sicut agens particulare producit formam, et praesupponit materiam, unde oportet quod formam inducat secundum proportionem ad debitam materiam.
Unde rationabiliter in ipso consideratur quod inducit formam in talem materiam et non in aliam, ex differentia materiae ad materiam. Sed hoc non rationabiliter consideratur in deo, qui simul producit formam et materiam, sed consideratur rationabiliter in eo, quod ipse producit materiam congruam formae et fini. Agens autem particulare praesupponit tempus, sicut et materiam. Unde rationabiliter consideratur in eo, quod agit in tempore posteriori et non in priori, secundum imaginationem successionis temporis post tempus. Sed in agente universali, quod producit rem et tempus, non est considerare quod agat nunc et non prius, secundum imaginationem temporis post tempus, quasi tempus praesupponatur eius actioni, sed considerandum est in eo, quod dedit effectui suo tempus quantum voluit, et secundum quod conveniens fuit ad suam potentiam demonstrandam. Manifestius enim mundus ducit in cognitionem divinae potentiae creantis, si mundus non semper fuit, quam si semper fuisset, omne enim quod non semper fuit, manifestum est habere causam; sed non ita manifestum est de eo quod semper fuit.
Ad septimum dicendum quod, sicut dicitur in IV physic., prius et posterius est in tempore, secundum quod prius et posterius est in motu.
Unde principium et finis accipienda sunt in tempore, sicut et in motu. Supposita autem aeternitate motus, necesse est quod quodlibet momentum in motu acceptum sit principium et terminus motus, quod non oportet, si motus incipiat.
Et eadem ratio est de nunc temporis. Et sic patet quod ratio illa instantis nunc, quod semper sit principium et finis temporis, praesupponit aeternitatem temporis et motus. Unde Aristoteles hanc rationem inducit, in VIII physic., contra eos qui ponebant aeternitatem temporis, sed negabant aeternitatem motus.
Ad octavum dicendum quod deus est prior mundo duratione. Sed ly prius non designat prioritatem temporis, sed aeternitatis.
Vel dicendum quod designat aeternitatem temporis imaginati, et non realiter existentis. Sicut, cum dicitur, supra caelum nihil est, ly supra designat locum imaginatum tantum, secundum quod possibile est imaginari dimensionibus caelestis corporis dimensiones alias superaddi.
Ad nonum dicendum quod, sicut effectus sequitur a causa agente naturaliter secundum modum suae formae, ita sequitur ab agente per voluntatem secundum formam ab eo praeconceptam et definitam, ut ex superioribus patet.
Licet igitur deus ab aeterno fuerit sufficiens causa mundi, non tamen oportet quod ponatur mundus ab eo productus, nisi secundum quod est in praedefinitione suae voluntatis; ut scilicet habeat esse post non esse, ut manifestius declaret suum auctorem.
Ad decimum dicendum quod, posita actione, sequitur effectus secundum exigentiam formae quae est principium actionis.
In agentibus autem per voluntatem, quod conceptum est et praedefinitum, accipitur ut forma quae est principium actionis.
Ex actione igitur dei aeterna non sequitur effectus aeternus, sed qualem deus voluit, ut scilicet haberet esse post non esse.