LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De gauda, et genliana, et gladiolo, gelonex, gcrgucrs sive milio et pannico,
ei gramine. Cauda herba est qua utuntur tinctores, et est herba crescens ad quantitatem cubiti vel amplius, folio longo, quod est in figura folii salicis, et aliquantulum est longius et strictius. In medio autem dorso folii ubi est vena nutrimenti folii, est vena citrina declinaris ad albedinem, et est folium vehementis viroris plus quam folium salicis, Flos autem est sicut lanugo quaedam tritici, vel siliginis, et habet virgam unam exilem erectam sicut agrimonia et beta, circa quam producit semen suum in siliquis parvis : et est semen nigrum fere sicut semen aquileae. Est autem herba frigida et humida tingens in colorem viridem, in cujus tincturam si Lana vel pannus hyacinthinus infundatur, efficitur viridis : et si pannus vel lana alba immittatur, erit color croceus. Utilitas autem ejus ad medicamina, aut nulla, est, aut inexperta.
Gentiana est herba quae a radicibus suis immediate mittit folia lata similia foliis nucis : inter herbas autem sunt similia foliis arnogiossae : et declinat aliquantulum ejus color ad rubedinem : et quando crus aliquod habet, tunc invenitur illud concavum planum in grossitudine digiti et longitudine duorum cubitorum aliquando : et folia sua elongata ab invicem, et fructum suum in capitibus illius profert, et radix ejus longa similis radici aristologiae. Nascitur autem ut frequentius in montibus et umbrosis locis et humidis. Nominatur autem gentiana, eo quod primus qui invenit virtutum ejus efficaciam, rex fuit gentium.
Maximum autem quod accipitur ex. ea, est succus ejus. Infunditur enim aqua usque ad quinque dies, deinde coquitur, postea desiccatur, et deinde congelatur, et ultimo inspissatur sicut mel. Herba autem haec eo melior est, quo fuerit rubicundior et durior radix ejus, et quae quasi lignescit : est autem secundum naturales suas qualitates calida et sicca, et in effectu ejus aporitiva et subtillativa, et abstersiva. Radicis autem succus abstergit morpheam, et sanat plagas et ulcera corrosiva : bibita etiam multum juvat qui cecidit ex alto loco et collisus est. Succus etiam valet pleureticis, et est aperitiva oppilationum hepatis et splenis frigiditatem causantium : propter quod valet stomacho frigido, provocat urinam et menstrua. Supposita autem extrahit foetum per abortum : et ultima medicina est contra morsum scorpionis, et mor- sum vermium venenatorum, et contra morsum canis rabidi, et omnium luporum, quando bibuntur ex ex cum vino duae unciae.
Gladioiais est herba ad modum gladii
disposita, et habet tantum folia ex radice, et non stipitem, et est duorum generum. Quoddam enim crescit in siccis, et hoc habet florem altum hyacinthinum mollem et aromaticum : et quoddam crescit in locis aquosis, et habet florem similiter altum, sed. croceum paludosi odoris cum aliquantula aromaticitate : radicem autem habet totam nodosam in superficie terrae quasi denudatam jacentem, et est alba radix. Est autem frigida et humina valens duritiei et tumoribus splenis, emplastrata cum melle et oleo super ipsum.
Attendendum etiam est, quod locus in quo crescit multitudo gladioli aquosi, vocatur carectum, et aliquando per metonymiam locus pro locato ponitur, et gladiolus aquosus carectum vocatur.
Gelonex non est herba, sed potius nux qua. est in pomo pini sic nominatur : et est melioris nutrimenti quam nux communis, licet sit tardioris digestionis. Nos autem de pino in ante habitis diximus.
Gerguers est genus milii quod quidem tres species habere dicitur, sed apud nos duae sunt notae, illa videlicet quae vulgariter milium vocatur, et illa quae vocatur pannicum. Est autem herba utraque foliis et calamo major quam frumentum. Et illud quod vocatur vulgariter milium, est cum spica divaricata, et grana ejus sunt in siliquis parvis pendentia. Illa vero quae dicitur pannicum, est habens spicam simul stantem in culmo uno : et in illo est multitudo granorum. Similatur autem risi in virtute sua pannicum melius in omnibus suis dispositionibus quam milium, nisi quod est fortius constrictivum.
Est autem frigidum et siccum, et est in eo stipticitas : exsiccat etiam sine mordlcatione, et evaporatio facta ex ipso sedat dolores: generat autem sanguinem malum, et minus nutrit quam grana reliqua ex quibus fit panis : et est tardae digestionis, et generat lepram. Cum autem ex hoc vaporatur dolor ventris pungitivus, sedatur dolor.
Gramen est herba minuta, et longa habens folia valde viridia, emittens ex se calamum gracilem, in cujus extremitate in circuitu facit semen suum in sedibus calami in siliquis parvis : consolidat autem plagas, et ejus decoctio extrahit lapidem, et est calidum et siccum : et magis est aptum delectationi visus in viridariis, eo quod delectat visum, et sternit terram ut munde sedeatur in ea. Vult autem habere terram solidam, et contritam, et siccam.: quia in illa efficitur subtile gramen et delectabile. In pingui autem terra et molli minus luxuriat, et commiscetur aliis herbis non delectabilibus : et ideo qui viridaria faciunt, terram malleis in gramine percutiunt, et conculcant gramen ante tempus veris fortiter.