In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Ex tribu Zabulon duodecim millia signati. " Zabulon interpretatur habitaculum fortitudinis, quod fit per victoriam vitiorum, quam sola obtinet perseverantia : et ideo perseverantibus convenit quod dicitur habitaculum fortitudinis, quia tales non succumbunt tentationi, sed magis roborantur. Ad Hebr. XI, 34 : Convaluerunt de infirmitate, etc.
" Ex tribu Joseph duodecim millia signati. "
Joseph interpretatur augmentum, per quod etiam perseverantes intelliguntur, qui pecuniam acceptam cum augmento referunt. Matth.XXV, 22 : Ecce alia duo lucratus sum. Hoc convenit solis perseverantibus.
" Ex tribu Benjamin duodecim millia signati. "
Benjamin interpretatur filius dexterae, quod solis perseverantibus convenit, qui in dextera Dei, id est, in beatitudine collocabuntur.
In his ergo tribus signatur status perseverantium. Sunt enim tales, Zabulon per victoriam vitiorum, Joseph per augmentum meritorum, Benjamin per adeptionem praemiorum.
" Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis. "
Hic ponitur consolatio gloriae quae erit in futuro.
Et notantur hic duo. Primo dicit, quod vidit hic magnam multitudinem electorum. Secundo, manifestat gloriam eorum, ibi, " Stantes ante thronum ".