LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
DE PRIMORUM PRINCIPIORUM INCORRUPTIBILITATE.
Substantiae unitae ingenerabiles sunt. In praehabitis enim habitum est jam de causis primariis, et qualiter infinitae sunt virtutes motorum. Adhuc autem qualiter primaria causa se habet in regendo. Quia vero generabilium et corruptibilium causae ingenerabiles et corruptibiles sunt, in hoc ultimo tractatu determinandum est de causa incorruptibilitatis causarum primariarum.