REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia Anselmi consistit in quatuor dictis. Primum : Necesse fuit hominem reparare. Secundum : Hoc non potuit peri sine justa satisfactione. Terlium : Haec satisfactio non potuit fieri a puro homine. Quartum : Oportuit fieri per mortem hominis Dei seu Christi; et afferuntur rationes ejus pro singulis dictis.
Ad quaestionem istam respondendum est, quod ipsa sit mere Theologica, et Anselmus propter istam quaestionem solvendam totum librum Cur Deus homo videtur fecisse, ubi videtur istam quaestionem solvisse ; ideo primo videndum est, quod necessarium fuit redimi. Secundo, quod non potuit redimi sine satisfactione. Tertio, quod satisfactio facienda erat a Deo. Et quarto, quod convenientior modus fuit hoc fieri per passionem Christi.
De primo, ostenditur quod necesse fuit hominem redimi, quia frustra erat rationalis creatura, nisi posset summum bonum propter se amare, et ei inhaerere per cognitionem et amorem diligendo ipsum. Aut ergo Deus deducit hominem ad hunc finem, aut non ? Si non, frustra iacta fuisset. Si sic, cum jam lapsa fuerit per peccatum, necesse est ipsam reparari. Hoc habetur cap. 1. et 2. Cur Deus homo, et in quarto capitulo concludit: Ex his est facile cognoscere, quod aut hoc de humana perficiat Deus natura, quod incepit, aut in vanum fecerit tam sublimem naturam.
Praeterea pro secundo articulo, scilicet quod non potest redimi sine satisfactione, arguit sic, 25. cap. lib. 1. Cur Deus homo : Injustus est omnis, qui non reddit Deo quod debet, quia injustus est Deus, si hoc non reddat homini, quod sibi debet: sed nullus injustus admittitur ad beatitudinem aeternam ; ergo qui non solvit Deo quod debet, non salvabitur ; sed omnis peccator abstulit honorem debitum Deo ; ergo quousque satisfecerit, est debitor, et injustus ; ergo, etc.
Sed dices ad hoc argumentum, quod non oportet esse injustum nisi satisfaciat, quia potest excusari per impotentiam ; potest etiam offensa remitti per summam misericordiam Dei sine satisfactione.
Occurrit Anselmus, excludens utrumque, primo, primam responsionem, quia si impotentia excusaret, et tunc sponte ceciderit in illam impotentiam, ipsa impotentia peccatum est, quia debet eam non habere, quia debet posse reddere honorem quem accepit a Deo, et ideo si per peccatum fecit se impotentem reddere, in hoc uon excusatur, sed vituperatur. Et ponit exemplum, si dominus praecipiat servo facere aliquod opus bonum, et praecipiat sibi ut non se dejiciat in foveam sibi monstratam, unde non poterit surgere, si servus ille sponte se praecipitet in foveam, contemnens domini sui mandatum, et sic non possit perficere opus a Domino imperatum, non excusatur ex impotentia, quia impotentiam fecit sibi homo per peccatum et injustitiam. Nullus autem injustus admittitur ad beatitudinem, quare oportet satisfacere, ut fiat justus.
Secundam etiam responsionem excludit sic, quia aut remittit debitum, ut non teneatur ad honorem reddendum, scilicet quod remittat id, quod debet sponte reddere homo, scilicet honorem Deo, et hoc ideo quia reddere non potest, hoc non est aliud dicere, nisi Deum debitum dimittere, quia haberi non potest ; talem autem misericordiam Deo attribuere, derisio est. Si autem emittat paenam, et faciat hominem beatum, tunc beatificat hominem propter peccatum, quia scilicet habet impotentiam satisfaciendi et reddendi, quam non debet habere, quod est habere peccatum, quia scilicet habet impotentiam, quod fatuum est dicere.
Tertio, ostenditur quod satisfactio ista, quamvis detur, non potest fieri ab homine puro, et hoc arguit: Non satisfacit aliquis pro peccato hominis, nisi reddat aliquid majus, quam sit illud pro quo peccatum facere non debuerat, sed pro omni eo quod est, vel esse possit circa Deum, non debuit peccasse ; ergo non potest satisfacere, nisi reddat aliquid majus omni creatura facta, aut possibili fieri ; sed majus omni creatura non potest reddere purus homo ; ergo oportet Deum satisfacere pro peccato.
Praeterea ad idem : Si homo peccator reddat Deo id tantum, quod debet Deo, si innocens esset, et non peccasset, non est satisfactio pro peccato ; sed omnia quae homo potest facere,scilicet,Deum honorare, cor humiliter Deo offerre, misericordiam dandi et dimittendi, et quidquid breviter potest, debet homo, si non peccasset ; ergo talia exhibendo non satisfacit pro peccato ; ergo oportet quod ad hoc quod satisfactio fiat, majus omnibus his Deo offeratur, quod non potest fieri ab homine puro ; ergo a Deo homine.
Praeterea, lib. 1 cap. 23. et 24. nullus satisfacit pro peccato, nisi reddat Deo totum, quod ab eo abstulit ; sed abstulit Deo quidquid de humana natura facere proposuerat Deus. Proposuerat autem de hominibus justis supplere numerum electorum, ad quem numerum perficiendum homo factus est ; sed homo peccator hoc reddere non potest, quia peccator peccatorem justificare nequit, et omnis homo in Adam corruptus fuit. Nec decuit quod aliquis innocens, non descendens de Adam, per mortem redemisset nos, quia tunc non fuisset homo restitutus ad pristinam dignitatem, ut soli Deo serviret, sed fuisset obligatus illi homini pro redemptione quasi tantum, quantum
Deo pro creatione, et sic posset quis reputare illum Deum pro reparatione ; et praeter hoc ille purus homo non potuit satisfacere, sicut probant argumenta in tertio articulo posita.De hac materia loquitur Anselmus penultimo cap. 2. lib. in simili de Angelo.
Quantum ad quartum articulum, quod oportuit Christum satisfacere per mortem, non tamen quod debitor fuerit mortis, arguit, cap. 2. l. 2. ratio docuit, ut dictum est tertio articulo, quia oportet eum, qui satisfacere debet pro homine, majus quid habere quam quidquid sub Deo est, quod sponte det, et non ex debito Deo, et quod sicut homo peccavit per sensualitatem, se subjicendo diabolo, ita vincat per asperitatem ipsum diabolum. Nihil autem asperius, nihil difficilius aut majus sub Deo potest homo ad honorem Dei sponte, et non ex debito pati, quam mortem ; ergo hominem, qui major erat hominibus sub Deo per mortem, quam non debuit, satisfacere oportuit.
Idem patet, cap. 14. 2. lib. quod scilicet mors sufficit pro omnibus, quia approbat sententiam discipuli, et responsionem, dicendo ipsum recte aestimare in hoc quod deberet velle infinitos mundos, si essent, magis redigi in nihil quam offendere Deum, quod prius deberet omnia peccata, quae unquam sunt vel fuerunt, permittere cadere super se quam hominem Christum occidere. Et dicit Anselmus sic : Videmus ergo, quod violationi vitae corporalis hujus hominis, nulla immensitas, vel multitudo peccatorum extra personam Dei comparari valet. Haec iste. Quia ergo vita ejus fuit tam nobilis, mors ejus fuit multum accepta Deo, ut per illam satisfacere posset. Haec veraciter, ut potui, ex dictis ejus collegi.