Utrum igitur quam plurimos amicos etc..
Postquam philosophus prosecutus est quasdam dubitationes circa amicitiam ex parte amantium, hic prosequitur dubitationes ex parte eorum qui amantur. Ponit autem circa hoc tres dubitationes.
Quarum prima est de numero amicorum.
Secunda de necessitate ipsorum ibi, utrum autem in bonis fortunis etc.; tertia de convictu eorum, ibi, utrum igitur quemadmodum etc..
Circa primum duo facit. Primo proponit dubitationem, utrum scilicet aliquis debeat sibi facere quam plurimos amicos vel non: sed sicut prudenter videtur esse dictum de peregrinatione in proverbio cuiusdam dicentis: non vocer multum peregrinus, neque non peregrinus, idest non dicatur de me quod nimis discurram per diversas terras inutiliter, neque etiam quod nunquam extra domum exeam causa peregrinationis, ita etiam congruit et circa amicitiam esse; ut scilicet neque aliquis nulli sit amicus, neque etiam sit amicus multis secundum superabundantiam.
Secundo ibi: his quidem igitur etc., solvit praedictam quaestionem. Et primo quantum ad amicitiam utilis. Et dicit quod id quod dictum est de vitanda superflua multitudine amicorum, totaliter videtur congruere in amicis qui sunt ad opportunitatem, idest ad utilitatem: quia si homo habeat multos tales amicos a quibus recipiat obsequia, oportet etiam quod e converso multis obsequatur. Et hoc est valde laboriosum, ita quod non sufficit tempus vitae his qui hoc volunt agere.
Si igitur sint plures amici utiles, quam sint necessarii ad propriam vitam, nimis distrahunt hominem et impediunt ipsum a bona vita, quae consistit in operatione virtutis, quia dum homo superflue intendit negotiis aliorum, consequens est quod non possit debitam curam gerere de seipso. Et ita patet quod non est opus homini habere plurimos amicos utiles.
Secundo ostendit idem in amicitia delectabilis.
Et dicit quod etiam ad delectationem sufficiunt pauci amici. Delectatio enim exterior quae per tales amicos exhibetur, quaeritur in vita humana sicut condimentum in cibo quod, etiam si parum sit, sufficit. Unde et pauci amici sufficiunt homini ad delectationem, ut cum eis per aliquod tempus recreetur.
Tertio ibi: studiosos autem etc., solvit quaestionem quantum ad amicos secundum virtutem.
Et primo ostendit propositum per rationem.
Secundo per experimentum, ibi, sic autem videtur habere etc..
Circa primum tria, facit. Primo resumit quaestionem. Et dicit quod remanet considerandum, utrum aliquis debeat sibi facere amicos virtuosos plures numero, ita quod quanto plures habet melius sit, vel oporteat quamdam mensuram adhibere circa multitudinem amicorum, sicut patet de multitudine civitatis quae neque constat ex decem hominibus tantum et, si constat ex decem miriadibus, idest centum millibus (nam myrias, idem est quod decem milia, iam prae multitudine non erit civitas, sed quaedam regio.
Sed quanta multitudo sit necessaria ad civitatem, non est determinatum secundum aliquid unum; quia potest esse civitas maior et minor. Sed possunt accipi duo extrema, inter quae quicquid est medium potest determinari ut congruens multitudini civitatis.
Secundo ibi: et amicorum etc., solvit quaestionem dicens quod etiam non oportet esse immensa multitudo amicorum, sed debet esse quaedam determinata multitudo eorum.
Et hoc probat tribus rationibus. Quarum prima est, quod plures possunt esse amici cum quibus tamen possit homo convivere; hoc enim inter cetera magis videtur esse amicabile, idest congruens amicitiae quae est secundum virtutem.
Manifestum est autem quod non est possibile quod homo convivat immoderate multitudini hominum, et quod quodammodo distribuat se inter multos. Et sic patet quod non possunt esse multi amici secundum virtutem.
Secundam rationem ponit ibi, adhuc autem etc..
Manifestum est enim, quod amicos oportet adinvicem convivere. Et ita, si aliquis habeat multos amicos, oportet quod omnes etiam illi sint amici sibiinvicem. Aliter enim non possunt adinvicem commorari, et per consequens neque convivere amico. Hoc autem est difficile quod in multis servetur, scilicet ut sint amici adinvicem. Et ita, non videtur possibile quod unus homo habeat plures amicos.
Tertiam rationem ponit ibi, difficile autem etc..
Dictum est enim supra, quod amicus congaudet amico. Difficile est autem quod aliquis familiariter congaudeat et condoleat multis.
Verisimiliter enim simul concidet quod oporteat cum uno delectari et cum alio tristari, quod est impossibile. Et ita non est possibile habere plures amicos.
Tertio ibi: forte igitur bene habet etc., concludit propositum ex dictis: scilicet quod non bene se habet quod homo inquirat fieri amicissimus multis, sed tot quot potest sufficere ad convictum: quia etiam hoc non videtur esse contingens quod homo sit valde amicus multis (unde etiam nec secundum amorem libidinosum unus homo amat plures mulieres intenso amore)p quare perfecta amicitia in quadam superabundantia amoris consistit, quae non potest observari nisi ad unum, vel ad valde paucos. Semper enim id quod est abundans, paucis competit; quia non potest in multis contingere quod ad summam perfectionem perveniatur propter multiplices defectus et impedimenta.
Deinde cum dicit: sic autem videtur etc., ostendit propositum per experientiam. Ita enim videmus in rebus contingere, quod unus ad paucos habet amicitiam. Non enim inveniuntur esse multi amici unius secundum amicitiam etayricam, id est sodalium vel connutritorum.
Quod probat quodam proverbio quo dicuntur aliqui hymnizare in duobus.
Consuetum est enim ut plurimum, quod iuvenes socialiter bini incedunt cantantes. Sed polyphili, idest amatores multorum, qui scilicet omnibus familiariter potiuntur, non videntur esse vere amici alicui, quia nulli diu convivunt sed pertranseunter se habent familiariter ad unumquemque. Sed tamen tales vocantur amici politice, idest secundum quod est consuetum in civitatibus, in quibus amicitia ex talibus applausibus et familiaritatibus iudicatur. Hos autem qui sic sunt amici multorum vocant homines placidos, quod sonat in vitium superabundantiae in condelectando, ut supra in quarto dictum est.
Deinde cum dicit: politice quidem igitur etc., ostendit secundum quam amicitiam dicuntur aliqui esse amici multorum. Et dicit, quod hoc contingit esse secundum amicitiam politicam, non solum eo modo quo aliquis placidus est amicus multorum, sed etiam hoc potest competere alicui vere virtuoso. Dictum est enim supra, quod politica amicitia videtur idem esse quod concordia. Virtuosus autem cum multis concordat in his quae pertinent ad vitam politicam. Non tamen contingit quod virtuosus habeat amicitiam ad multos propter virtutem, ita quod diligat eos propter seipsos, et non solum propter utile vel delectabile. Quinimo multum debet esse homini amabile et carum, si paucos tales amicos possit invenire, scilicet propter virtutem et secundum seipsos.