CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quaeramus igitur quid secundum diffinitionem vel quale quid secundum proprietatem sit electio ? quoniam quod dictorum nihil est, jam probatum est : voluntario tamen magis simile esse videbatur. Non omne autem voluntarium eligibile est, sicut probavimus, sed certe hoc voluntarium solum eligibile est, quod est praeconsiliatum, hoc est, e consilio diffinitum. Electio enim cum ratione et intellectu est, sicut et ipsum nomen electionis ex propria compositione subsignare videtur. Electum enim est idem quod prae aliis lectum, hoc est, per appetitum acceptum. Electum enim non est, nisi quod propositis pluribus judicio rationis dispositis et libratis praeoptatum est. Propositio autem plurium et libratio non fit nisi intellectu componente vel dividente quae proponit : nec fit sine judicio rationis quae librat et ponderat. Electio igitur propositorum compositorum vel diversorum dispositorum et ordinatorum et judicio rationis ponderatorem est appetitus : et sic componitur ex eo quod est rationis et voluntatis. Propter quod dicit Eustratius, quod oportet scire quod electionis genus utique est intellectus appetitus, non simpliciter autem intellectus, vel simpliciter appetitus, sed quod per ambo est mixtum : non tamen intendit quod ex aequo veniant in compositionem electionis intellectus et appetitus, sed intellectus praecedenter et
appetitus, consequenter : intellectus ut eligibile determinans, et appetitus ut optans. Propter quod electio mixta dicitur, non sicut ex miscibilibus alterum sit, vel secundum miscibilia quae alterantur adinvicem, sed secundum quod unum miscibilium in forma et actu est alterius : unde tunc electio appetitus est et voluntatis secundum quod appetitus est in forma rationis judicantis et consiliantis.
Si autem quaeritur, utrum haec electio sive eligentia quam Graeci prohaeresim vocant, sive, ut quidam dicunt, AdminBookmark , sit idem cum libero arbitrio, ad propositum quidem non pertinet : tamen quia de hoc quidam dubitant, quaedam de hoc oportet dicere propter doctrinae facilitatem. Dicunt enim quidam, quod quorum est similis compositio, illa eadem sunt : liberum autem . arbitrium et eligentia ex eisdem componuntur, scilicet ex voluntate et ratione : eadem igitur esse videntur. Addunt iterum, quod quorum est unus et idem actus essentialis, eadem esse videntur : eligere autem est unus et idem actus liberi arbitrii et prohaeresis : unum igitur et idem sunt liberum arbitrium et prohaeresis. Si autem hoc concedatur, non sunt vera quae in antecedentibus habita sunt : prohaeresis enim cadit in diffinitione virtutis moralis. Moralis enim virtus, ut dictum est, habitus est electivus in medietate consistens. Liberum autem arbitrium cum sit potentia animae, et in genere potentiae non sit virtus moralis, non potest cadere in diffinitione virtutis.
Propter hoc dicimus, quod eligentia liberum arbitrium non est, nec in libero arbitrio est ratio ut disponens et ordinans et consulens et ex consilio arbitrando determinans, sed est ratio ut arbitrans arbitrio, quo quidem arbitrio constituitur ad faciendum quod vult. Unde patet quod arbitrium aequivoce dicitur secundum quod est eligentiae sive prohaeresis, et secundum quod est liberi arbitrii. Volun-
tas etiam non eadem ratione accipitur hinc et inde : quia voluntas liberi arbitrii in libero arbitrio erit quod facit hominem liberum sive non determinari ad hoc vel illud simpliciter : voluntas autem eligentiae inclinata ad formam rationis determinantis appetibile per consilii diffinitionem. Patet igitur quod prohaeresis habitus est electivus, et non potentia, et eligere hinc et inde aequivocum : quia in libero arbitrio electio dicitur non inclinata qua libere accipit quod vult. In prohaeresi autem electio est inclinata ad formam rationis difunientis. Cujus signum est, quod liberum arbitrium eligit ad votum, prohaeresis autem saepe contra votum, sicut patet in continente.