In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Post haec, " id est, postquam audivi numerum fidelium qui comprehenditur in duodecim tribubus, " vidi turbam magnam, " id est, omnium fidelium congregationem quae in re magna dicitur, sed parva in comparatione ad reprobos: " quam dimuerare nemo poterat, " scilicet purus homo, Deus autem potest eam numerare. Psal. CXXXVIII, 18 : Dinumerabo eos, etc.
" Ex omnibus gentibus. " Hoc dicit, ne aliquis crederet, quod non essent aliqui signati nisi de Judaeis.
" Et tribubus " gentium, " et populis, " in una urbe, " et linguis " populorum. in gentibus sunt diversae tribus, in tribubus diversi populi, in populis diversae linguae, et per haec intelliguntur omnes electi.
" Stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum :
Et clamabant voce magna, dicentes : Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. "
Hic manifestatur gloria bonorum.
Et primo ostenditur beatitudo animarum ex visione Christi in una natura : secundo, glorificatio corporum, ibi, " Amicti stolis albis. " Tertio, remuneratio eorum pro victoria, ibidem, " Et palmae. " Quarto, quod propter hoc homines laudant Deum, ibi, v. 10 : " Et clamabant voce magna. " Quinto, quod Angeli eorum laudem confirmant, ibi, v. 14 : " Et omnes Angeli stabant. "