LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod substantiae unitae ingenerabiles sunt.
De hoc ergo determinantes dicimus, quod omnis substantia unita Ingenerabilis est. Substantia enim unita est, quae ad unitatem causae primae proxime reducta est. Et haec est, quae tota sub actu primae causae est secundum esse et secundum id quod est, cujus nihil penitus in potentia est: hoc enim secundum suum esse constat quod unum est. Id enim quod in causa prima proxime est, non nisi unum est secundum esse. Quia sic in primo hujus scientiae libro probatum est, ab uno non est nisi unum : tum quia secundum, eo quod secundum est, diversas habet habitudines et potentias. Quia tamen illae habitudines et potentiae non se habent nisi ad illud quod ante est, formaliter nihil adjiciunt. Ex nihilo enim esse et secundum id quod est, nihil apponit ad substantiam, nisi rationem relationis. Potentia autem generabilitatis regimen posterioris est. Non enim generabile est, nisi quando corruptio unius est generatio alterius : et hoc tantum in his quorum est materia una. Item tantum in his quorum forma non totam terminat possi-
bilitatem materiae. Item tantum in his est quae sunt generis unius vel propinqui vel remoti, ita quod in genere illo est inchoatio esse multorum. Quorum nihil convenit unitis : unitum enim est, quod ad unitatem totum reductum est. Et hujus nulla potentia est extra ipsum, quae terminata non sit ad formae unitatem. Generabile autem est omne illud et solum id quod potentia est alterum. Ergo unitum ingenerabile.
Adhuc autem si habet materiam, ex materia sua tota est. Detur enim quod non sit ex materia sua tota, sequitur quod aliquid potentiae suae extra ipsum sit. Et sic sequitur, quod non sit unitum. Positum autem fuerat quod unitum esset. Unitum ergo ingenerabile est.
Similiter autem quae sic unita sunt, non sunt divisibilia in genus,aut speciem, aut individuum: si enim divisibilia essent, pro certo dividerentur differentia vel accidente proprio. Non autem dividuntur differentia vel proprio accidente, nisi ea quorum potentia non uno terminabilis est, sed multis. Et haec non penitus unita sunt. Si ergo petiit us unita, non sunt divisibilia per differentiam et accidens proprium, non sunt generabilia neque secundum speciem, neque secundum numerum : substantiae ergo unitae non sunt generabiles.
Adhuc generatio horum est secundum divisionem ejus quod est: in unitis autem ad primam causam, divisio non est: ergo generatio non est.
Adhuc generatio non est nisi In his quae divisibilia sunt secundum quantitatem : in unitis autem proxime ad primam causam, nulla quantitas est: generabilia ergo non sunt.
Adhuc habitum est in praecedentibus, quod substantia quo plus participat de bonitate primae causae, eo magis est unita : quod autem nec actu nec potentia dividitur, magis participat quam id. quod potentia divisibile est: id autem quod vere unitum est, indivisibile est omnino : ergo et ingenerabile. Hoc tamen secun- dum gradus magis et magis indivisibile est, licet diversum sit esse et quod est, sicut in Ipsis intelligentiis. Est item in his, quorum licet id quod sunt, indivisibile sit, tamen expansum est in diversum posse, sicut in animabus nobilibus et aliis. Est tertio in his, quorum Id quod sunt, indivisibile est, propter hoc quod materia eorum quantitate determinata tota intra est, et ideo potentia materiae non est ad aliquid extra : propter quod dividi non potest actu alicujus dividentis : sic corpora caelestia indivisibilia sunt, et per consequens ingenerabilia.
Omnibus ergo his modis unitum et indivisibile et ingenerabile est. Aut quia simpliciter determinatum est ad unum : aut quia secundum esse quidem stat in uno, licet expansione potentiae potentialitate sit ad plura : aut quia actu est unum et potentia divisibile in plura, quamvis actu alicujus dividentis in plura non dividatur. Id autem quod actu quidem unum est et potentia divisibile in multa, et actu alicujus dividentis secundum naturam in multa dividitur, generabile est. Patet ergo, quod omnis substantia vere unita generabilis non est.