MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B. Virgo habuerit fidem?
Post hoc quaeritur, Utrum secundum quod gratia est in virtutibus contenta, in plenitudine beatae Virginis sit comprehensa?
Et quaeritur primo de gratiis fidei, Utram beatissima Virgo habuit fidem?
Et videtur, quod non :
i. Latera enim civitatis sunt aequalia : et unusquisque quantam habet fidem, tantam habet dilectionem, et e contra : et hoc semper est ubique. Sed beatissima
Virgo tantam habuit dilectionem in via, quantam umquam aliqua creatura. Ergo et tantam cognitionem habuit, quantam umquam habuit aliqua creatura : ergo cognitio beatae Virginis fuit excellentior cognitione raptus, quae est creaturae existentis In via : Sed cognitio raptus excedit fidem, et non est secundum modum fidei: ergo non habuit fidem.
2. Item, I ad Corinth. XII, 2 : Scio hominem... raptum usque ad tertium.
caelum. Super hoc elicit Glossa, quod Paulus vidit in raptu sicut qui sunt in tertia hierarchia. Ergo similiter beatissima Virgo vidit et excellentias : sed illi de tertia hierarchia non viderunt per fidem : ergo nec beatissima Virgo habuit fidem.
3. Item, Munditia cordis est ad videndum Deum dispositio, juxta illud : Beati mundo corde , ''etc. Ergo ubi major munditia, ibi major visio : sed nulla umquam creatura habuit tantam munditiam, quantam illa.quae ea puritate nitebat qua sub Deo nulla major nequit intelligi : ergo numquam aliqua creatura habuit tam altam cognitionem : ergo ejus cognitio fuit supra rapfum : ergo supra fidem. Quod enim superius est superiore, superius est inferiore.
4. Item, Entis ad non ens infinita est distantia : ergo peccator et non peccatrix habent distantiam in infinitum : sed tantum diviserunt peccata nostra inter nos et Deum : ergo ubi plus de peccato, ibi major divisio : et ubi minus de peccato, ibi minor divisio et major conjunctio : ergo ubi nihil omnino de peccato, proxima est conjunctio : et ubi aliquid de peccato, ibi non omnimoda conjunctio. Sed nulla pura creatura est vel fuit sine peccato in via, juxta illud Joannis : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus , etc, excepta beata Virgine, de qua dicit Augustinus : " Cum de peccatis agitur, nullam volo de ipsa fieri mentionem. " Ergo numquam aliqua.pura creatura ita conjuncta fuit Deo sicut beatissima Virgo : sed illa conjunctio est per cognitionem et dilectionem : ergo numquam aliqua creatura pura habuit tam altam cognitionem et dilectionem : ergo supra raptum : ergo supra fidem,
5. Item, Tres sunt actus hierarchiae, scilicet purgari, illuminari, perfici secundum Dionysium :et sunt illi tres actus Ad invicem ordinati, ita quod ad majo- rem purgationem sequitur major illuminatio, et ad majorem illuminationem
sequitur major profectio : sed beatissima Virgo inter puras creaturas purgata fuit in. summo : ergo ejus cognitio fuit super omnem cognitionem omnis creaturae in via.
6, Item, Per cognitionem elevatur anima ad. Deum : et in illo motu est natura quae elevatur, Deus est motor qui. elevat, et ubi ad quod natura elevatur : gratia autem est dispositio media per quam fit elevatio : natura autem est in omnibus aequaliter ad hoc quod sit Dei capax per cognitionem et dilectionem : similiter Deus in se. eodem modo se habet respectu omnium : ergo si aliquis magis elevatur ad cognoscendum quam alter, hoc erit per medium elevans quod est gratia : sed gratia beatae Virginis fuit major omni gratia purae creaturae : ergo altius elevatur ad cognoscendum Deum quam aliqua creatura : ergo cognitio ejus fuit supra raptum et supra fidem.
7. Item, Gratia et gloria habent se ad invicem proportionabiliter, ita quod habens majorem gratiam, habet majorem gloriam, juxta illud Zachariae : Exaequabit gratiam gloriae : sed inter comprehensores numquam aliqua pura creatura hafouit tam altam cognitionem quantam habuit beata Virgo in patria : ergo inter majores numquam habuit aliqua creatura pura tam altam cognitionem in via : ergo supra raptum et fidem : ergo cognitio ejus fuit supra fidem et raptum.
8. Item, Quidquid continet vacuum, hoc simpliciter non est plenum : quia contentum contenti est contentum continentis : ergo si contentum in se potest plus recipere: ergo et continens. Exemplum in domo plena doliis vacuis. Ergo si beatissima Virgo habuit fidei vacuitatem, habuit in aliquo vacuitatem respectu gratiae : ergo non fuit gratia plena, quod est falsum.
9. Item, Quod beatissima Virgo fuit sapientior omni creatura, signatur per hoc quod liber qui intitulatur de Sapientia de beatissima Virgine specialiter exponitur : et quae de sapientia Domini dicuntur, quasi de ipsa dicantur, Ecclesia interpretatur, ut patet in epistolis quae de ipsa leguntur : in sapientia autem nihil est de stultitia vel ignorantia : ergo beatissima Virgo plena fuit sapientia : sed in fide non est plena sapientia, sed ex parte, iuxta illud : Ex parte cognoscimus, ex parte prophetamus : ergo beatissima Virgo non habuit fidem, sed plenam cognitionem.
10. Item, gregorius : " A. quibusdam in hac carne corruptibili viventibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus, quodam contemplationis acumine potest aeterna Dei claritas videri : si tamen huic vitae funditus fuerunt mortui . " Sed nulla creatura pura huic vitae fuit mortua sicut beata Virgo. Ergo nulla creatura in hac vita tam puram vidit claritatem Dei sicut beata Virgo. Ergo ejus cognitio fuit supra fidem et raptum,
11. Item, Quod cognitio beatissimae Virginis fuit supra fidem et excellentior cognitionibus aliorum, videtur per beatum Bernardum qui dicit : " Quis enim, excepta fortassis illa quae hoc sola in se felicissime meruit experiri, intellectu capere, ratione discernere possit, qualiter splendor ille inaccessibilis virgineis sese visceribus infuderit, et illa inaccessibilem accedere ad se ferre potuisset, de por- tiuncula ejusdem corporis cui se animale contem peravit, reliquae massae umbraculum fuerit? Et propter hoc maxime dictum est : Obumbrabit tibi , quia res nimirum in sacramento erat, et quod sola per se Trinitas in sola et cum sola Virgine voluit operari, soli datum est nosse, cui solum datum est experiri. Dicatur ergo : Spiritus sanctus superveniet, etc, qui utique sua potentia faecundabit te. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi, hoc est, illum modum quo de Spiritu sancto concipies, Dei virtus et sapientia Christus, sic in suo sacratissimo consilio obumbrando conteget et occultabit, quatenus sibi tantum notus habeatur et tibi. Ac si Angelus respondeat ad Virginem : Quid a me requiris quod in te mox experieris ? Sciens scies et feliciter scies, sed illo doctore, quo et auctore. Ego autem missus sum nuntiare virginalem conceptum, non creare. Nec potest doceri nisi a donante, nec potest addisci nisi a suscipiente . " Ex hac auctoritate colligitur, quod beatissima Virgo de incarnatione et de Dei Filio incarnato habuerit cognitionem quae fuerit supra iidem, quod tantum notus esset sibi qui notus erat Patri. Quod. non potest intelligi de cognitione fidei secundum quam notus erat et multis.
Ex his autem concluditur, quod cognitio beatae Virginis fuit supra fidem, et supra omnem cognitionem purae creaturae existentis in via .