In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Jam justificatos post Baptismi promulgationem teneri ad ejus susceptionem. Primo quia praeceptum est universale. Secundo, tenetur quilibet esse membrum Ecclesiae. Tertio, aliter contemneretur Baptismus, cum aliorum scandalo. Ita communis Doctorum.
Respondeo (b), dicendum quod post Baptismum promulgatum per modum praecepti, quilibet qualitercumque justificatus, qui non implevit illud praeceptum, cum quo Deus non dispensavit specialiter, ut non teneretur ad illud, tenetur ad Baptismum affectu, et pro loco et tempore effectu, si manet viator nobiscum, quousque potest commode recipere in effectu. Hujus ratio fundamentalis est, quia lex universaliter promulgata L omnes obligat (universaliter dico illam promulgari, in cujus promulgatione non est aliqua acceptio personae, sive cujuscumque exceptio personae, vel circumscriptio circumstantiae); tale fuit praeceptum de Baptismo suscipiendo, et hoc rationabiliter, quia congruum fuit omnes de lege Christiana habere unum signum, in quo convenirent inter se, et distinguerentur ab aliis, ut dictum est in quaestione de institutione Sacramenti in communi, et maxime illud signum, per quod ingrederentur observantiam hujus legis; per ejus enim susceptionem adscribuntur illi legi, et dicuntur de familia Christi.
Posset etiam alia ratio assignari, quia quilibet viator tenetur esse membrum Ecclesiae militantis, non tantum in scientia divina, sed etiam quantum ad notitiam aliorum membrorum, quantum in se est, quia tenetur cum aliis membris communicare in his, quae pertinent ad observantiam legis, et eos non scandalizare. Si autem non acciperet Sacramentum, per quod fit membrum Ecclesiae secundum judicium Ecclesiae, non esset aptus ad communionem cum aliis membris in multis actibus pertinentibus ad Ecclesiam ; scandalizaret etiam active alia membra, quae haberent occasionem judicandi ipsum contemnere communitatem.
Ex hoc pot est formari tertia ratio, quia qui potest ex actu facili magnam gratiam acquirere, si negligat illum actum, videtur gratiam contemnere, vel saltem non eam ita appretiari quantum est appretiabilis ; sed ille, qui non est baptizatus, quantumcumque aliter sit justificatus, per actum facilem, scilicet per susceptionem Baptismi, potest magnam gratiam acquirere, quia quantumcumque perfecto de lege communi accedenti ad Baptismum, augetur gratia ; ergo si negligat, videtur contemnere gratiam, et dat aliis occasionem sic judicandi.