Fulgura. Hic describit motum fulgurum, et comparat ea sagittae propter vehementiam venti a quo moventur. Et dissipavit eos, scilicet peccatores, qui aliquando ex eis moventur: secundum diversitatem enim ventorum est diversitas motus fulguris: nam sicut superius cum de modo ventorum agebatur dixit, volavit volavit etc. Ut ostenderet diversum modum ventorum, ita hic dicit, fulgura etc. Ut ostendat diversum motum fulgurum.
Dicit, conturbavit eos, quia dicit Plinius (Lib. 2, c. 12), quod secundum fulgura sunt augurationes; quia quandoque est bonum signum, scilicet quando fiunt ab oriente: aliquando non est bonum; et ideo homines augurantes conturbantur propter praesagia futurorum.