PRAEFATIO. De suscepti operis consilio et argumento.
CAPUT V. De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium, quid Caesar senserit.
CAPUT VI. Quod nec Romani quidem ita ullas ceperint civitates, ut in templis earum parcerent victis.
CAPUT VIII. De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.
CAPUT IX. De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.
CAPUT X. Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.
CAPUT XI. De fine temporalis vitae, sive longioris, sive brevioris.
CAPUT XII. De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata, nil adimit.
CAPUT XIII. Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.
CAPUT XIV. De captivitate sanctorum, quibus nunquam divina solatia defuerunt.
CAPUT XVII. De morte voluntaria ob metum poenae sive dedecoris.
CAPUT XVIII. De aliena violentiarum libidine, quam in oppresso corpore meus invita perpetitur.
CAPUT XIX. De Lucretia, quae se ob illatum sibi stuprum peremit.
CAPUT XXI. De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.
CAPUT XXII. Quod nunquam possit mors voluntaria ad magnitudinem animi pertinere.
CAPUT XXIII. Quale exemplum sit Catonis, qui se, victoriam Caesaris non ferens, interemit.
CAPUT XXV. Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.
CAPUT XXVII. An propter declinationem peccati mors spontanea appetenda sit.
CAPUT XXVIII. Quo judicio Dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
CAPUT XXX. Quam pudendis prosperitatibus affluere velint qui de christianis temporibus conqueruntur.
CAPUT XXXI. Quibus vitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.
CAPUT XXXII. De scenicorum institutione ludorum.
CAPUT XXXIII. De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.
CAPUT XXXIV. De clementia Dei, quae Urbis excidium temperavit.
CAPUT XXXV. De latentibus inter impios Ecclesiae filiis, et de falsis intra Ecclesiam christianis.
CAPUT XXXVI. De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.
CAPUT PRIMUM. De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.
CAPUT II. De his quae primo volumine expedita sunt.
CAPUT V. De obscenitalibus, quibus Mater deûm a cultoribus suis honorabatur.
CAPUT VI. Deos Paganorum nunquam bene vivendi sanxisse doctrinam.
CAPUT X. Qua nocendi arte daemones velint vel falsa de se crimina, vel vera narrari.
CAPUT XV. Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.
CAPUT XIX. De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.
CAPUT XXI. Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.
CAPUT XXII. Quod diis Romanorum nulla unquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.
CAPUT XXIV. De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentaverunt adjutores.
CAPUT XXVIII. De Christianae religionis salubritate.
CAPUT XXIX. De abjiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.
CAPUT III. Non potuisse offendi deos Paridis adulteterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
CAPUT IV. De sententia Varronis, qua utile esse dixit ut se homines diis genitos mentiantur.
CAPUT V. Non probari quod dii adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
CAPUT VI. De parricidio Romuli, quod dii non vindicarunt.
CAPUT VII. De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
CAPUT VIII. An debuerit diis Iliacis Roma committi.
CAPUT IX. An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
CAPUT XIII. Quo Jure, quo foedere Romani obtinuerint prima conjugia.
CAPUT XV. Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.
CAPUT XIX. De afflictione belli Punici secundi, qua vires partis utriusque consumptae sunt.
CAPUT XXIV. De discordia civili, quam Gracchiae seditiones excitaverunt.
CAPUT XXV. De aede Concordiae ex senatusconsulto in loco seditionum et caedium condita.
CAPUT XXVI. De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
CAPUT XXVII. De bello civili Mariano atque Syllano.
CAPUT XXVIII. Qualis fuerit Syllana victoria vindex Marianae crudelitatis.
CAPUT XXX. De connexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.
CAPUT PRIMUM. De his quae primo volumine disputata sunt.
CAPUT II. De his quae libro secundo et tertio continentur.
CAPUT IV. Quam similia sint latrociniis regna absque justitia.
CAPUT V. De fugitivis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitatis.
CAPUT VI. De cupiditate Nini regis, qui, ut latius dominaretur, primus intulit bella finitimis.
CAPUT X. Quas opiniones secuti sint, qui diversos deos diversis mundi partibus praefecerunt.
CAPUT XI. De multis diis, quos doctores Paganorum unum eumdemque Jovem esse defendunt.
CAPUT XII. De opinione eorum qui Deum animam mundi, et mundum corpus Dei esse putaverunt.
CAPUT XIII. De his qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei asserunt.
CAPUT XV. An congruat bonis latius velle regnare.
CAPUT XVII. An, si Jovis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.
CAPUT XVIII. Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt .
CAPUT XIX. De Fortuna muliebri.
CAPUT XXI. Quod dona non intelligentes Dei, Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.
CAPUT XXII. De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur collatam esse Romanis.
CAPUT XXIV. Qua ratione defendant Pagani, quod inter deos colant ipsa dona divina.
CAPUT XXVI. De ludis scenicis, quos sibi dii celebrari a suis cultoribus exegerunt.
CAPUT XXVII. De tribus generibus deorum, de quibus Scaevola pontifex disputavit.
CAPUT XXVIII. An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.
CAPUT XXIX. De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas visa est indicari.
CAPUT XXX. Qualia de diis Gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur.
CAPUT XXXIII. Quod judicio et potestate Dei veri omnium regum atque regnorum ordinata sint tempora.
CAPUT II. De geminorum simili dissimilique valetudine.
CAPUT III. De argumento quod ex rota figuli Nigidius mathematicus assumpsit in quaestione geminorum.
CAPUT IV. De Esau et Jacob geminis, multum inter se morum et actionum qualitate disparibus.
CAPUT V. Quibus modis convincantur mathematici vanam scientiam profiteri.
CAPUT VI. De geminis disparis sexus.
CAPUT VII. De electione diei quo uxor ducitur, quove in agro aliquid plantatur aut seritur.
CAPUT IX. De praescientia Dei et libera hominis voluntate, contra Ciceronis definitionem.
CAPUT X. An voluntatibus hominum aliqua dominetur necessitas.
CAPUT XI. De universali providentia Dei, cujus legibus omnia continentur.
CAPUT XIV. De resecando amore laudis humanae, quoniam justorum gloria omnis in Deo sit.
CAPUT XV. De mercede temporali, quam Deus reddidit bonis moribus Romanorum.
CAPUT XVII. Quo fructu Romani bella gesserint, et quantum his quos vicere, contulerint.
CAPUT XIX. Quo inter se differant cupiditas gloriae, et cupiditas dominationis.
CAPUT XX. Tam turpiter servire virtutes humanae gloriae, quam corporis voluptati.
CAPUT XXII. Tempora exitusque bellorum ex Dei pendere judicio.
CAPUT XXIV. Quae sit christianorum imperatorum, et quam vera felicitas.
CAPUT XXV. De prosperitatibus, quas Constantino imperatori christiano Deus contulit.
CAPUT XXVI. De fide et pietate Theodosii Augusti.
CAPUT PRIMUM. De his qui dicunt deos a se non propter praesentem vitam coli, sed propter aeternam.
CAPUT VI. De theologia mythica, id est fabulosa, et de civili, contra Varronem.
CAPUT VII. De fabulosae et civilis theologiae similitudine atque concordia.
CAPUT IX. De officiis singulorum deorum.
CAPUT X. De libertate Senecae, qui vehementius civilem theologiam reprehendit, quam Varro fabulosam.
CAPUT XI. Quid de Judaeis Seneca senserit.
CAPUT II. Qui sint dii selecti, et an ab officiis viliorum deorum habeantur excepti.
CAPUT V. De Paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.
CAPUT VII. An rationabile fuerit, Janum et Terminum in duo numina separari.
CAPUT IX. De Jovis potestate, atque ejusdem cum Jano comparatione.
CAPUT X. An Jani et Jovis recta discretio sit.
CAPUT XI. De cognominibus Jovis, quae non ad multos deos, sed ad unum eumdemque referuntur.
CAPUT XII. Quod Jupiter etiam Pecunia nuncupetur.
CAPUT XIII. Quod dum exponitur quid Saturnus, quidve sit Genius, uterque unus Jupiter esse doceatur.
CAPUT XIV. De Mercurii et Martis officiis.
CAPUT XV. De stellis quibusdam, quas Pagani deorum suorum nominibus nuncuparunt.
CAPUT XVI. De Apolline et Diana caeterisque selectis diis, quos partes mundi esse voluerunt.
CAPUT XVII. Quod etiam ipse Varro opiniones suas de diis pronuntiarit ambiguas.
CAPUT XVIII. Quae credibilior causa sit, qua error Paganitatis inoleverit.
CAPUT XIX. De interpretationibus, quibus colendi Saturni ratio concinnatur .
CAPUT XX. De sacris Cereris Eleusinae.
CAPUT XXI. De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.
CAPUT XXII. De Neptuno, et Salacia, ac Venilia.
CAPUT XXV. Quam interpretationem de abscisione Atidis Graecorum sapientium doctrina repererit.
CAPUT XXVI. De turpitudine sacrorum Matris magnae.
CAPUT XXVIII. Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.
CAPUT XXXI. Quibus proprie beneficiis Dei, excepta generali largitate, sectatores veritatis utantur.
CAPUT XXXV. De hydromantia, per quam Numa, visis quibusdam daemonum imaginibus, ludificabatur.
CAPUT II. De duobus philosophorum generibus, id est, Italico et Ionico, eorumque auctoribus.
CAPUT III. De Socratica disciplina.
CAPUT VI. De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.
CAPUT VIII. Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.
CAPUT IX. De ea philosophia quae ad veritatem fidei christianae propius accessit.
CAPUT X. Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia christiani.
CAPUT XI. Unde Plato eam intelligentiam potuerit acquirere, qua christianae scientiae propinquavit.
CAPUT XIII. De sententia Platonis, qua definivit deos non esse nisi bonos amicosque virtutum.
CAPUT XVI. Quid de moribus atque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.
CAPUT XVII. An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum vitiis eum oporteat liberari.
CAPUT XIX. De impietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.
CAPUT XX. An credendum sit quod dii boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.
CAPUT XXII. De abjiciendo cultu daemonum, contra Apuleium.
CAPUT XXV. De his quae sanctis Angelis et hominibus possunt esse communia.
CAPUT XXVI. Quod omnis religio Paganorum circa homines mortuos fuerit impleta.
CAPUT XXVII. De modo honoris, quem Christiani martyribus impendunt.
CAPUT IV. De perturbationibus quae animo accidunt, quae sit Peripateticorum Stoicorumque sententia.
CAPUT IX. An amicitia coelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini provideri.
CAPUT XI. De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.
CAPUT XII. De ternis contrariis, quibus secundum Platonicos daemonum et hominum natura distinguitur.
CAPUT XIV. An homines, cum sint mortales, possint vera beatitudine esse felices.
CAPUT XV. De Mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu.
CAPUT XX. De qualitate scientiae, quae daemones superbos facit.
CAPUT XXI. Ad quem modum Dominus voluerit daemonibus innotescere.
CAPUT XXII. Quid intersit inter scientiam sanctorum Angelorum, et scientiam daemonum.
CAPUT II. De superna illuminatione quid Plotinus Platonicus senserit.
CAPUT IV. Quod uni vero Deo sacrificium debeatur.
CAPUT VI. De vero perfectoque sacrificio.
CAPUT X. De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum invocatione promittit.
CAPUT XIII. De miraculis quae per sanctorum Angelorum ministerium Deus verus operatur.
CAPUT XV. De ministerio sanctorum Angelorum, quo providentiae Dei serviunt.
CAPUT XX. De summo veroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum Mediator effectus est.
CAPUT XXII. Unde sit sanctis adversum daemones potestas, et unde cordis vera purgatio.
CAPUT XXIII. De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.
CAPUT XXIV. De uno veroque principio, quod solum naturam humanam purgat et renovat.
CAPUT XXVI. De inconstantia Porphyrii inter confessionem veri Dei et cultum daemonum fluctuantis.
CAPUT XXVII. De impietate Porphyrii, qua etiam Apuleii transcendit errorem.
CAPUT XXX. Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutaverit, et dissentiendo correxerit.
CAPUT XXXI. Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam Deo asserunt esse coaeternam.
CAPUT III. De auctoritate canonicae Scripturae, divino Spiritu conditae.
CAPUT VI. Creationis mundi et temporum unum esse principium, nec aliud alio praeveniri.
CAPUT IX. De Angelorum conditione quid secundum divina testimonia sentiendum sit.
CAPUT XV. Quid sentiendum sit de eo quod scriptum est, Ab initio diabolus peccat.
CAPUT XIX. Quid sentiendum videatur de eo quod scriptum est, Divisit Deus inter lucem et tenebras.
CAPUT XXIII. De errore, in quo Origenis doctrina inculpatur.
CAPUT XXIV. De Trinitate divina, quae per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia.
CAPUT XXV. De tripartita totius philosophiae disciplina.
CAPUT XXVII. De essentia et scientia, et utriusque amore.
CAPUT XXX. De senarii numeri perfectione, qui primus partium suarum quantitate completur.
CAPUT XXXI. De die septimo, in quo plenitudo et requies commendatur.
CAPUT XXXII. De opinione eorum qui Angelorum creationem anteriorem volunt esse, quam mundi.
CAPUT PRIMUM. De una bonorum malorumque angelorum natura.
CAPUT V. Quod in omni naturae specie ac modo laudabilis sit Creator.
CAPUT. VII. Causam efficientem malae voluntatis non esse quaerendam.
CAPUT VIII. De amore perverso, quo voluntas ab incommutabili bono ad commutabile bonum deficit.
CAPUT X. De falsitate ejus historiae, quae multa millia annorum praeteritis temporibus adscribat.
CAPUT XII. Quid respondendum sit his, qui primam conditionem hominis tardam esse causantur.
CAPUT XVI. Quomodo intelligenda sit promissa homini a Deo vita aeterna ante tempora aeterna.
CAPUT XVIII. Contra eos qui dicunt, ea quae infinita sunt nec Dei posse scientia comprehendi.
CAPUT XIX. De saeculis saeculorum.
CAPUT XXI. De conditione unius primi hominis, atque in eo generis humani.
CAPUT XXIII. De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei.
CAPUT XXIV. An ullius vel minimae creaturae possint dici Angeli creatores.
CAPUT XXV. Omnem naturam et omnem speciem universae creaturae nonnisi opere Dei formari.
LIBER DECIMUS TERTIUS. In quo docetur, mortem in hominibus esse poenalem, ortamque ex Adami peccato.
CAPUT PRIMUM. De lapsu primi hominis, per quem est contracta mortalitas.
CAPUT VI. De generalis mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.
CAPUT VII. De morte, quam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.
CAPUT VIII. Quod in sanctis primae mortis pro veritate susceptio, secundae sit mortis absolutio.
CAPUT IX. Tempus mortis, quo vitae sensus aufertur, in morientibus, an in mortuis esse dicendum sit.
CAPUT X. De vita mortalium, quae mors potius quam vita dicenda est.
CAPUT XI. An quisquam simul et vivens esse possit, et mortuus.
CAPUT XII. Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum ejus transgrederentur, fuerit comminatus.
CAPUT XIII. Praevaricatio primorum hominum, quam primam senserit poenam.
CAPUT XIV. Qualis homo sit factus a Deo, et in quam sortem deciderit suae voluntatis arbitrio.
CAPUT XVII. Contra eos qui asserunt, terrena corpora incorruptibilia fieri et aeterna non posse.
CAPUT II. De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi sit intelligenda vitiis.
CAPUT IV. Quid sit secundum hominem, quidve secundum Deum vivere.
CAPUT VII. Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras Litteras inveniri.
CAPUT IX. De perturbationibus animi, quarum affectus rectos habet vita justorum.
CAPUT XII. De qualitate primi peccati per hominem admissi.
CAPUT XIII. Quod in praevaricatione Adae ad opus malum voluntas praecessit mala.
CAPUT XIV. De superbia transgressionis, quae ipsa fuit transgressione deterior.
CAPUT XV. De justitia retributionis, quam primi homines pro sua inobedientia receperunt.
CAPUT XVII. De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque viderunt.
CAPUT XVIII. De pudore concubitus, non solum vulgari, sed etiam conjugali.
CAPUT XX. De vanissima turpitudine Cynicorum.
CAPUT XXII. De copula conjugali a Deo primitus instituta, atque benedicta.
CAPUT XXV. De vera beatitudire, quam temporalis vita non obtinet.
CAPUT XXVIII. De qualitate duarum civitatum, terrenae atque coelestis.
CAPUT PRIMUM. De duobus ordinibus generationis humanae in diversos fines ab initio procurrentis.
CAPUT II. De filiis carnis, et filiis promissionis.
CAPUT III. De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundavit.
CAPUT IV. De terrenae civitatis vel concertatione, vel pace.
CAPUT VII. De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo revocavit.
CAPUT VIII. Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet civitatem.
CAPUT IX. De longa vita hominum, quae fuit ante diluvium, et de ampliore humanorum corporum forma.
CAPUT X. De differentia qua inter hebraeos et nostros codices videntur annorum numeri dissonare.
CAPUT XI. De annis Mathusalem, cujus aetas quatuordecim annis diluvium videtur excedere.
CAPUT XVII. De duobus ex uno genitore procreatis patribus atque principibus.
CAPUT XIX. De significatione quae in Enoch translatione monstratur.
CAPUT XXV. De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.
CAPUT XXVI. Quod arca quam Noe jussus est facere, in omnibus Christum Ecclesiamque significet
CAPUT II. Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.
CAPUT III. De generationibus trium filiorum Noe.
CAPUT IV. De diversitate linguarum, principioque Babylonis.
CAPUT V. De descensione Domini ad confundendam linguam aedificantium turrem.
CAPUT VI. Qualis intelligenda sit esse locutio, qua Deus Angelis loquitur.
CAPUT VIII. An ex propagine Adam vel filiorum Noe quaedam genera hominum monstrosa prodierint.
CAPUT X. De generatione Sem, in cujus progenie tendens ad Abraham civitatis Dei ordo dirigitur.
CAPUT XII. De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis novus ordo contexitur.
CAPUT XIV. De annis Tharae, qui in Charra vitae suae tempus implevit.
CAPUT XV. De tempore profectionis Abrahae, qua secundum praeceptum Dei exiit de Charra.
CAPUT XVI. De ordine et qualitate promissionum Dei, quae ad Abraham factae sunt.
CAPUT XVIII. De iterato alloquio Dei ad Abraham, quo ei et semini ejus Chanaan terra promittitur.
CAPUT XX. De secessione Lot et Abrahae, quae illis salva charitate complacuit.
CAPUT XXV. De Agar ancilla Sarrae. quam eadem Sarra Abrahae voluit esse concubinam.
CAPUT XXXI. De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen ex risu utriusque parentis est inditum.
CAPUT XXXIII. De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit uxorem.
CAPUT XXXIV. Quid intelligendum sit in eo quod Abraham post mortem Sarrae accepit uxorem Cethuram.
CAPUT XXXV. De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis quid indicaverit divina responsio.
CAPUT XXXVII. De his quae in Esau et Jacob mystice praefigurabantur.
CAPUT XXXIX. Quae ratio fuerit ut Jacob etiam Israel cognominaretur.
CAPUT XLI. De benedictione, quam Jacob in Judam filium suum promisit.
CAPUT XLII. De filiis Joseph, quos Jacob prophetica manuum suarum transmutatione benedixit.
CAPUT PRIMUM. De temporibus Prophetarum.
CAPUT XIV. De studio David in dispositione mysterioque Psalmorum.
CAPUT XIX. De Psalmo sexagesimo octavo, in quo Judaeorum pertinax infidelitas declaratur.
CAPUT XXI. De regibus post Salomonem, sive in Juda, sive in Israel.
CAPUT PRIMUM. De his quae usque ad tempora Salvatoris decem et septem voluminibus disputata sunt.
CAPUT IV. De temporibus Jacob et filii ejus Joseph.
CAPUT V. De Api rege Argivorum, quem Aegyptii Serapim nominatum divino honore coluerunt.
CAPUT VI. Quo regnante apud Argivos, quove apud Assyrios, Jacob in Aegypto sit mortuus.
CAPUT VII. Quorum regum tempore Joseph in Aegypto defunctus sit.
CAPUT IX. Quando Atheniensium civitas sit condita, et quam causam nominis ejus Varro perhibeat.
CAPUT X. Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi, et de diluvio Deucalionis.
CAPUT XIV. De theologicis poetis.
CAPUT XVII. De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.
CAPUT XIX. Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon Judex praesidebat Hebraeis.
CAPUT XX. De successione ordinis regii apud Israelitas post Juidcium tempora.
CAPUT XXI. De regibus Latii, quorum primus Aeneas, et duodecimus Aventinus dii facti sunt.
CAPUT XXVIII. De his quae ad Evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.
CAPUT XXIX. Quae ab Isaia de Christo et Ecclesia sint praedicta.
CAPUT XXX. Quae Michaeas, et Jonas et Joel novo Testamento congruentia prophetaverint.
CAPUT XXXI. Quae in Abdia, in Naum, et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.
CAPUT XXXII. De prophetia quae in Oratione Ambacu et Cantico continetur.
CAPUT XXXIV. De prophetia Danielis et Ezechielis, quae in Christum Ecclesiamque concordat.
CAPUT XXXV. De trium prophetarum vaticinio, id est, Aggaei, Zachariae et Malachiae.
CAPUT XXXVI. De Esdra et libris Machabaeorum.
CAPUT XXXVII. Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inveniatur antiquior.
CAPUT XXXIX. De hebraicis litteris, quae nunquam in suae linguae proprietate non fuerint.
CAPUT LI. Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur.
CAPUT LIII. De tempore novissimae persecutionis occulto.
CAPUT V. De sociali vita, quae cum maxime expetenda sit, multis offensionibus saepe subvertitur.
CAPUT VI. De errore humanorum judiciorum, cum veritas latet.
CAPUT X. Quis fructus sanctis de superata hujus vitae tentatione paratus sit .
CAPUT IX. De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis est, id est vera perfectio.
CAPUT XVI. De aequo jure dominandi
CAPUT XVII. Unde coelestis societas cum terrena civitate pacem habeat, et unde discordiam.
CAPUT XVIII. Quam diversa sit Academiae novae ambiguitas a constantia fidei christianae.
CAPUT XIX. De habitu et moribus populi christiani.
CAPUT XX. Quod cives sanctorum in vitae hujus tempore spe beati sint.
CAPUT XXII. An verus sit Deus, cui Christiani serviunt, cui soli debeat sacrificari.
CAPUT XXIII. Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.
CAPUT XXV. Quod non possint ibi verae esse virtutes, ubi non est vera religio.
CAPUT XXVIII. In quem finem venturus sit exitus impiorum.
CAPUT V. Quibus sententiis Domini Salvatoris divinum judicium futurum in fine saeculi declaretur.
CAPUT VI. Quae sit prima resurrectio, quae secunda.
CAPUT VIII. De alligatione et solutione diaboli.
CAPUT XIII. An tempus persecutionis Antichristi mille annis annumerandum sit .
CAPUT XV. Qui sint mortui, quos ad judicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt.
CAPUT XVI. De coelo novo, et terra nova.
CAPUT XVII. De Ecclesiae glorificatione sine fine post finem .
CAPUT XVIII. Quid apostolus Petrus de novissimo Dei judicio praedicarit.
CAPUT XX. Quid idem apostolus in prima ad eosdem Epistola de resurrectione mortuorum docuerit.
CAPUT XXI. Quid Isaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione judicii sit locutus.
CAPUT XXII. Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.
CAPUT XIV. In Psalmis Davidicis quae de fine saeculi hujus et novissimo Dei judicio prophetentur.
CAPUT XXVII. De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi judicii discretio declaratur.
CAPUT II. An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.
CAPUT III. An consequens sit ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.
CAPUT V. Quanta sint quorum ratio nequeat agnosci , et tamen eadem vera esse non sit ambiguum.
CAPUT VII. Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia Creatoris.
CAPUT IX. De gehenna, et aeternarum qualitate poenarum.
CAPUT XIV. De poenis temporalibus istius vitae, quibus subjecta est humana conditio.
CAPUT XVI. Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.
CAPUT XVII. De his qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.
CAPUT PRIMUM. De conditione Angelorum et hominum.
CAPUT II. De aeterna Dei et incommutabili voluntate.
CAPUT III. De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis impiorum.
CAPUT V. De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.
CAPUT VII. Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae.
CAPUT XII. Contra calumnias infidelium, quibus Christianos de credita carnis resurrectione irrident.
CAPUT XIII. An abortivi non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.
CAPUT XV. An ad Dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.
CAPUT XVI. Qualis intelligenda sit sanctorum conformatio ad imaginem Filii Dei.
CAPUT XVII. An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.
CAPUT XXI. De novitate corporis spiritualis, in quam sanctorum caro mutabitur.
CAPUT XXIV. De bonis quibus etiam hanc vitam damnationi obnoxiam Creator implevit.
CAPUT XXIX. De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti Deum videbunt.
CAPUT XXX. De aeterna felicitate civitatis Dei, sabbatoque perpetuo.
Chapter 12.—By What Virtues the Ancient Romans Merited that the True God, Although They Did Not Worship Him, Should Enlarge Their Empire.
Wherefore let us go on to consider what virtues of the Romans they were which the true God, in whose power are also the kingdoms of the earth, condescended to help in order to raise the empire, and also for what reason He did so. And, in order to discuss this question on clearer ground, we have written the former books, to show that the power of those gods, who, they thought, were to be worshipped with such trifling and silly rites, had nothing to do in this matter; and also what we have already accomplished of the present volume, to refute the doctrine of fate, lest any one who might have been already persuaded that the Roman empire was not extended and preserved by the worship of these gods, might still be attributing its extension and preservation to some kind of fate, rather than to the most powerful will of God most high. The ancient and primitive Ro mans, therefore, though their history shows us that, like all the other nations, with the sole exception of the Hebrews, they worshipped false gods, and sacrificed victims, not to God, but to demons, have nevertheless this commendation bestowed on them by their historian, that they were “greedy of praise, prodigal of wealth, desirous of great glory, and content with a moderate fortune.”171 Sallust, Cat. vii. Glory they most ardently loved: for it they wished to live, for it they did not hesitate to die. Every other desire was repressed by the strength of their passion for that one thing. At length their country itself, because it seemed inglorious to serve, but glorious to rule and to command, they first earnestly desired to be free, and then to be mistress. Hence it was that, not enduring the domination of kings, they put the government into the hands of two chiefs, holding office for a year, who were called consuls, not kings or lords.172 Augustin notes that the name consul is derived from consulere, and thus signifies a more benign rule than that of a rex (from regere), or dominus (from dominari). But royal pomp seemed inconsistent with the administration of a ruler (regentis), or the benevolence of one who consults (that is, for the public good) (consulentis), but rather with the haughtiness of a lord (dominantis). King Tarquin, therefore, having been banished, and the consular government having been instituted, it followed, as the same author already alluded to says in his praises of the Romans, that “the state grew with amazing rapidity after it had obtained liberty, so great a desire of glory had taken possession of it.” That eagerness for praise and desire of glory, then, was that which accomplished those many wonderful things, laudable, doubtless, and glorious according to human judgment. The same Sallust praises the great men of his own time, Marcus Cato, and Caius Cæsar, saying that for a long time the republic had no one great in virtue, but that within his memory there had been these two men of eminent virtue, and very different pursuits. Now, among the praises which he pronounces on Cæsar he put this, that he wished for a great empire, an army, and a new war, that he might have a sphere where his genius and virtue might shine forth. Thus it was ever the prayer of men of heroic character that Bellona would excite miserable nations to war, and lash them into agitation with her bloody scourge, so that there might be occasion for the display of their valor. This, forsooth, is what that desire of praise and thirst for glory did. Wherefore, by the love of liberty in the first place, afterwards also by that of domination and through the desire of praise and glory, they achieved many great things; and their most eminent poet testifies to their having been prompted by all these motives:
“Porsenna there, with pride elate,
Bids Rome to Tarquin ope her gate;
With arms he hems the city in,
Æneas’ sons stand firm to win.”173 Æneid, viii. 646.
At that time it was their greatest ambition either to die bravely or to live free; but when liberty was obtained, so great a desire of glory took possession of them, that liberty alone was not enough unless domination also should be sought, their great ambition being that which the same poet puts into the mouth of Jupiter:
“Nay, Juno’s self, whose wild alarms
Set ocean, earth, and heaven in arms,
Shall change for smiles her moody frown,
And vie with me in zeal to crown
Rome’s sons, the nation of the gown.
So stands my will. There comes a day,
While Rome’s great ages hold their way,
When old Assaracus’s sons
Shall quit them on the myrmidons,
O’er Phthia and Mycenæ reign,
And humble Argos to their chain.”174 Ibid. i. 279.
Which things, indeed, Virgil makes Jupiter predict as future, whilst, in reality, he was only himself passing in review in his own mind, things which were already done, and which were beheld by him as present realities. But I have mentioned them with the intention of showing that, next to liberty, the Romans so highly esteemed domination, that it received a place among those things on which they bestowed the greatest praise. Hence also it is that that poet, preferring to the arts of other nations those arts which peculiarly belong to the Romans, namely, the arts of ruling and commanding, and of subjugating and vanquishing nations, says,
“Others, belike, with happier grace,
From bronze or stone shall call the face,
Plead doubtful causes, map the skies,
And tell when planets set or rise;
But Roman thou, do thou control
The nations far and wide;
Be this thy genius, to impose
The rule of peace on vanquished foes,
Show pity to the humble soul,
And crush the sons of pride.”175 Ibid. vi. 847.
These arts they exercised with the more skill the less they gave themselves up to pleasures, and to enervation of body and mind in coveting and amassing riches, and through these corrupting morals, by extorting them from the miserable citizens and lavishing them on base stage-players. Hence these men of base character, who abounded when Sallust wrote and Virgil sang these things, did not seek after honors and glory by these arts, but by treachery and deceit. Wherefore the same says, “But at first it was rather ambition than avarice that stirred the minds of men, which vice, however, is nearer to virtue. For glory, honor, and power are desired alike by the good man and by the ignoble; but the former,” he says, “strives onward to them by the true way, whilst the other, knowing nothing of the good arts, seeks them by fraud and deceit.”176 Sallust, in Cat. c. xi. And what is meant by seeking the attainment of glory, honor, and power by good arts, is to seek them by virtue, and not by deceitful intrigue; for the good and the ignoble man alike desire these things, but the good man strives to overtake them by the true way. The way is virtue, along which he presses as to the goal of possession—namely, to glory, honor, and power. Now that this was a sentiment engrained in the Roman mind, is indicated even by the temples of their gods; for they built in very close proximity the temples of Virtue and Honor, worshipping as gods the gifts of God. Hence we can understand what they who were good thought to be the end of virtue, and to what they ultimately referred it, namely, to honor; for, as to the bad, they had no virtue though they desired honor, and strove to possess it by fraud and deceit. Praise of a higher kind is bestowed upon Cato, for he says of him “The less he sought glory, the more it followed him.”177 Sallust, in Cat. c. 54. We say praise of a higher kind; for the glory with the desire of which the Romans burned is the judgment of men thinking well of men. And therefore virtue is better, which is content with no human judgment save that of one’s own conscience. Whence the apostle says, “For this is our glory, the testimony of our conscience.”178 2 Cor. i. 12. And in another place he says, “But let every one prove his own work, and then he shall have glory in himself, and not in another.”179 Gal. vi. 4. That glory, honor, and power, therefore, which they desired for themselves, and to which the good sought to attain by good arts, should not be sought after by virtue, but virtue by them. For there is no true virtue except that which is directed towards that end in which is the highest and ultimate good of man. Wherefore even the honors which Cato sought he ought not to have sought, but the state ought to have conferred them on him unsolicited, on account of his virtues.
But, of the two great Romans of that time, Cato was he whose virtue was by far the nearest to the true idea of virtue. Wherefore, let us refer to the opinion of Cato himself, to discover what was the judgment he had formed concerning the condition of the state both then and in former times. “I do not think,” he says, “that it was by arms that our ancestors made the republic great from being small. Had that been the case, the republic of our day would have been by far more flourishing than that of their times, for the number of our allies and citizens is far greater; and, besides, we possess a far greater abundance of armor and of horses than they did. But it was other things than these that made them great, and we have none of them: industry at home, just government without, a mind free in deliberation, addicted neither to crime nor to lust. Instead of these, we have luxury and avarice, poverty in the state, opulence among citizens; we laud riches, we follow laziness; there is no difference made between the good and the bad; all the rewards of virtue are got possession of by intrigue. And no wonder, when every individual consults only for his own good, when ye are the slaves of pleasure at home, and, in public affairs, of money and favor, no wonder that an onslaught is made upon the unprotected republic.”180 Sallust, in Cat. c. 52.
He who hears these words of Cato or of Sallust probably thinks that such praise bestowed on the ancient Romans was applicable to all of them, or, at least, to very many of them. It is not so; otherwise the things which Cato himself writes, and which I have quoted in the second book of this work, would not be true. In that passage he says, that even from the very beginning of the state wrongs were committed by the more powerful, which led to the separation of the people from the fathers, besides which there were other internal dissensions; and the only time at which there existed a just and moderate administration was after the banishment of the kings, and that no longer than whilst they had cause to be afraid of Tarquin, and were carrying on the grievous war which had been undertaken on his account against Etruria; but afterwards the fathers oppressed the people as slaves, flogged them as the kings had done, drove them from their land, and, to the exclusion of all others, held the government in their own hands alone. And to these discords, whilst the fathers were wishing to rule, and the people were unwilling to serve, the second Punic war put an end; for again great fear began to press upon their disquieted minds, holding them back from those distractions by another and greater anxiety, and bringing them back to civil concord. But the great things which were then achieved were accomplished through the administration of a few men, who were good in their own way. And by the wisdom and forethought of these few good men, which first enabled the republic to endure these evils and mitigated them, it waxed greater and greater. And this the same historian affirms, when he says that, reading and hearing of the many illustrious achievements of the Roman people in peace and in war, by land and by sea, he wished to understand what it was by which these great things were specially sustained. For he knew that very often the Romans had with a small company contended with great legions of the enemy; and he knew also that with small resources they had carried on wars with opulent kings. And he says that, after having given the matter much consideration, it seemed evident to him that the pre-eminent virtue of a few citizens had achieved the whole, and that that explained how poverty overcame wealth, and small numbers great multitudes. But, he adds, after that the state had been corrupted by luxury and indolence, again the republic, by its own greatness, was able to bear the vices of its magistrates and generals. Wherefore even the praises of Cato are only applicable to a few; for only a few were possessed of that virtue which leads men to pursue after glory, honor, and power by the true way,—that is, by virtue itself. This industry at home, of which Cato speaks, was the consequence of a desire to enrich the public treasury, even though the result should be poverty at home; and therefore, when he speaks of the evil arising out of the corruption of morals, he reverses the expression, and says, “Poverty in the state, riches at home.”
CAPUT XII. Quibus moribus antiqui Romani meruerint ut Deus verus, quamvis non eum colerent, eorum augeret imperium.
1. Proinde videamus quos Romanorum mores, et quam ob causam Deus verus ad augendum imperium adjuvare dignatus est, in cujus potestate sunt etiam regna terrena. Quod ut absolutius disserere possemus, ad hoc pertinentem et superiorem librum conscripsimus, quod in hac re potestas nulla sit eorum deorum, quos etiam rebus nugatoriis colendos putarunt; et praesentis voluminis partes superiores, quas huc usque perduximus, de fati quaestione tollenda: ne quisquam, cui jam persuasum esset non illorum deorum cultu Romanum imperium propagatum atque servatum, nescio cui fato potius id tribueret, quam Dei summi potentissimae voluntati. Veteres igitur primique Romani, quantum eorum docet et commendat historia, quamvis ut aliae gentes, excepta una populi Hebraeorum, deos falsos colerent, et non Deo victimas, sed daemoniis immolarent. tamen laudis avidi, pecuniae liberales erant, gloriam ingentem, divitias honestas volebant (Sallust. in Catil., cap. 7): hanc ardentissime dilexerunt, propter hanc vivere voluerunt, pro hac emori non dubitaverunt . Caeteras cupiditates hujus unius ingenti cupiditate presserunt. Ipsam denique patriam suam, quoniam servire videbatur inglorium, dominari vero atque imperare gloriosum, prius omni studio liberam, deinde dominam esse concupierunt. Hinc est quod regalem dominationem non ferentes, annua imperia binosque imperatores sibi fecerunt, qui consules appellati sunt a consulendo, non reges aut domini a regnando atque dominando: cum et reges utique a regendo dicti melius videantur, ut regnum a regibus, reges autem, ut dictum est, a regendo; sed fastus regius non disciplina putata est regentis, vel benevolentia consulentis, sed superbia dominantis. Expulso itaque rege Tarquinio, et consulibus institutis, secutum est quod idem auctor in Romanorum laudibus posuit, quod civitas, incredibile memoratu est, adepta libertate quantum brevi creverit, tanta cupido gloriae incesserat 0155 (Sallust. in Catil. cap. 7). Ista ergo laudis aviditas et cupido gloriae multa illa miranda fecit, laudabilia scilicet atque gloriosa secundum hominum existimationem.
2. Laudat idem Sallustius temporibus suis magnos et praeclaros viros, Marcum Catonem et Caium Caesarem, dicens quod diu illa respublica non habuit quemquam virtute magnum, sed sua memoria fuisse illos duos ingenti virtute, diversis moribus. In laudibus autem Caesaris posuit, quod sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset (Ibid., capp. 53, 54). Ita fiebat in votis virorum virtute magnorum, ut excitaret in bellum miseras gentes, et flagello agitaret Bellona sanguineo, ut esset ubi virtus eorum enitesceret. Hoc illa profecto laudis aviditas et gloriae cupido faciebat. Amore itaque primitus libertatis, post etiam dominationis, et cupiditate laudis et gloriae, multa magna fecerunt. Reddit eis utriusque rei testimonium etiam poeta insignis illorum: inde quippe ait, Necnon Tarquinium ejectum Porsenna jubebat, Accipere, ingentique urbem obsidione premebat: Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. (Virgil. Aeneid. lib. 8, vers. 646-648.)Tunc itaque magnum illis fuit aut fortiter emori, aut liberos vivere. Sed cum esset adepta libertas, tanta cupido gloriae incesserat, ut parum esset sola libertas, nisi et dominatio quaereretur, dum pro magno haberetur quod, velut loquente Jove, idem poeta dicit, Quin aspera Juno, Quae mare nunc terrasque metu coelumque fatigat, Consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos rerum dominos gentemque togatam. Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas Servitio premet, ac victis dominabitur Argis. (Aeneid. lib. 1, vers. 279-285.)Quae quidem Virgilius, Jovem inducens tanquam futura praedicentem, ipse jam facta recolebat, cernebatque praesentia: verum propterea commemorare illa volui, ut ostenderem dominationem post libertatem sic habuisse Romanos, ut in eorum magnis laudibus poneretur. Hinc est et illud ejusdem poetae, quod, cum aliarum gentium artibus eas ipsas proprias Romanorum artes regnandi atque imperandi et subigendi ac debellandi populos anteponeret, ait, Excudent alii spirantia mollius aera: Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus: Orabunt causas melius; coelique meatus Describent radio, et surgentia sidera dicent. Tu regere imperio populos, Romane, memento. Hae tibi erunt artes, pacique imponere morem, Parcere subjectis, et debellare superbos. (Aeneid. lib. 6, vers. 847-853.)
3. Has artes illi tanto peritius exercebant, quanto minus se voluptatibus dabant, et enervationi animi et corporis in concupiscendis et augendis divitiis, et 0156 per illas moribus corrumpendis, rapiendo miseris civibus, largiendo scenicis turpibus. Unde qui tales jam morum labes superabant atque abundabant, quando scribebat ista Sallustius, canebatque Virgilius, non illis artibus ad honores et gloriam, sed dolis atque fallaciis ambiebant. Unde idem dicit: Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptant: sed ille, inquit, vera via nititur; huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit (Sallust. in Catil., c. 11). Hae sunt illae bonae artes, per virtutem scilicet, non per fallacem ambitionem ad honorem et gloriam et imperium pervenire; quae tamen bonus et ignavus aeque sibi exoptant: sed ille, id est bonus, vera via nititur. Via virtus est, qua nititur tanquam ad possessionis finem, id est ad gloriam, honorem, imperium. Hoc insitum habuisse Romanos, etiam deorum apud illos aedes indicant, quas conjunctissimas constituerunt, Virtutis et Honoris , pro diis habentes quae dantur a Deo. Unde intelligi potest quem finem volebant esse virtutis, et quo eam referebant, qui boni erant, ad honorem scilicet: nam mali nec habebant eam, quamvis honorem habere cuperent, quem malis artibus conabantur adipisci, id est dolis atque fallaciis.
4. Melius laudatus est Cato. De illo quippe ait, Quo minus petebat gloriam, eo illum magis sequebatur (Ibid., cap. 54). Quandoquidem gloria est, cujus illi cupiditate flagrabant, judicium hominum bene de hominibus opinantium. Et ideo melior est virtus, quae humano testimonio contenta non est, nisi conscientiae suae. Unde dicit Apostolus, Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Et alio loco, Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 4). Gloriam ergo et honorem et imperium, quae sibi exoptabant, et quo bonis artibus pervenire nitebantur boni, non debet sequi virtus, sed ipsa virtutem. Neque enim est vera virtus, nisi quae ad eum finem tendit, ubi est bonum hominis, quo melius non est. Unde et honores quos petivit Cato, petere non debuit, sed eos civitas ob ejus virtutem non petenti dare .
5. Sed cum illa memoria duo Romani essent virtute magni, Caesar et Cato, longe virtus Catonis veritati videtur propinquior fuisse, quam Caesaris. Proinde 0157 qualis esset illo tempore civitas, et antea qualis fuisset, videamus in ipsa sententia Catonis: Nolite, inquit, existimare, majores nostros armis rempublicam ex parva magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus. Quippe sociorum atque civium, praeterea armorum et equorum major copia nobis quam illis est. Sed alia fuere quae illos magnos fecerunt, quae nobis nulla sunt; domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam: laudamus divitias, sequimur inertiam: inter bonos et malos discrimen nullum; omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit ut impetus fiat in vacuam rempublicam (Sallust. in Catilin., c. 52).
6. Qui audit haec Catonis verba sive Sallustii, putat quales laudantur Romani veteres, omnes eos tales tunc fuisse, vel plures. Non ita est: alioquin vera non essent quae ipse item scribit, ea quae commemoravi in secundo libro hujus operis (Cap. 18), ubi dicit, injurias validiorum, et ob eas discessionem plebis a patribus, aliasque dissensiones domi fuisse jam inde a principio, neque amplius aequo et modesto jure actum, quam expulsis regibus, quam diu metus a Tarquinio fuit, donec bellum grave, quod propter ipsum cum Etruria susceptum fuerat, finiretur: postea vero servili imperio patres exercuisse plebem, regio more verberasse, agro pepulisse, et, caeteris expertibus, solos egisse in imperio; quarum discordiarum, dum illi dominari vellent, illi servire nollent, finem fuisse bellum Punicum secundum : quia rursus gravis metus coepit urgere, atque ab illis perturbationibus, alia majore cura cohibere animos inquietos, et ad concordiam revocare civilem. Sed per quosdam paucos, qui pro suo modo boni erant, magna administrabantur, atque, illis toleratis ac temperatis malis, paucorum bonorum providentia res illa crescebat, sicut idem historicus dicit, multa sibi legenti et audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecerit, libuisse se attendere quae res maxime tanta negotia sustinuisset; quoniam sciebat saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse Romanos, cognoverat parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus; sibique multa agitanti constare dixit, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse, eoque factum ut divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sea postquam luxu atque desidia, inquit, civitas corrupta est, rursus respublica magnitudine sui imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat. Paucorum igitur virtus ad gloriam, honorem, imperium, vera via, id est virtute ipsa, nitentium, etiam a Catone laudata est. Hinc erit domi industria, quam commemoravit Cato, ut aerarium esset opulentum, tenues 0158 res privatae. Unde corruptis moribus vitium e contrario posuit, publice egestatem, privatim opulentiam.