LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De jusquiamo.
Jusquiamus Graeco nomine vocatur herba, quae longa et lata valde, et aliquantulum villosa habet folia, et circumposita triangulis, et sunt folia mollia in tactu, et in medio profert stipitem ramosum. Est autem trium colorum. Est autem albus, et hic habet colorem sanguineum. Et est rubeus, et hic habet colorem croceum. Est autem in eo humiditas unctuosa in semine, et haec disponitur in stipite ejus et ramis stipitis per longitudinem in theca dura aspera angulosa multum in superiori suo : et est in illa semen opertum cum scyphulo quodam, qui est etiam duritie minori quam sit testa vel lignum. Niger autem venenosus est, et similiter rubeus, sed non tantum. Albus etiam veneno non caret, sed tamen aliquando ministratur.
Est autem frigidus et siccus secundum omnes species suas : in operatione autem est stupefactivus et sua stipticitate abscidit fluxum sanguinis : et sedat dolores percussivos : temperatus autem cum impinguantibus impinguat: eo quod coagulat sanguinem, resolvit duritiem testiculorum, et confert crysipelae. Folia dor- mire faciunt comesta, et permutant rationem ejus : etiam succus linitus super apostemata mamillarum, confert dolori matricis, et abscindit fluxum sanguinis ex ea. Est autem venenum quo et ratio permiscetur et memoria destruitur, et in insaniam, convertitur homo. Sed est optimus cibus passeris semen ejus.
Qui autem in necromanticis student, trahunt characterem jusquiarni pictum debere esse in homine, quando faciunt daemonum invocationes.