LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod substantia intellectualis ingenerabilis est.
Similiter dicimus, quod substantia intellectualis per essentiam est ingenerabilis : substantia enim intellectualis est, quae secundum id quod est et esse suum in forma intellectus agentis in esse et natura constituitur. Talis ergo substantia, ut dicit Anaxagoras, nulli nihil habet commune : omne autem generabile cum eo quod ex eo generatur, communem habet materiam et genus : intellectuale ergo quod secundum esse et substantiam est intellectuale, non est generabile.
Adhuc intellectuale quod per substantiam est intellectuale et non per intellectum adeptum, in nulla parte in potentia est, ut patet ex praehabitis: generabile autem secundum quod tale, est in potentia ad fieri: intellectuale ergo ingenerabile est.
Adhuc intellectuale per substantiam est separatum a materia et motu : generabile autem omne cum materia et motu conjunctum est : generatio enim cum motu est et mutatione : et hujus subjectum materia est : dicit enim Aristoteles in primo de Generatione et Corruptione, quod universale subjectum est generationis et corruptionis : intellectuale ergo quod per essentiam intellectuale est, generabile non est.
Adhuc cujus esse cum aeternitate est et ante tempus, generabile esse non potest : intelligentiae autem esse est tale, sicut habitum est : ergo, etc. In hoc tamen gradus sunt. Est enim intellectuale quod secundum substantiam intellectuale est : et hoc quia unum est et in una forma intellectualitatis se habens, nec generabile, nec mobile est, nec per diversa disponibile, et hoc est intelligentia. Est iterum intellectuale, quod licet in diversas potestates disponatur et expandatur, tamen secundum seipsum stat in uno ad intelligentiam reductum, qua movetur sicut desiderium desiderato, et hoc est de anima. Est item intellectuale, quod licet mobile sit, tamen non movetur nisi motu qui est ab intelligentia, uniformi scilicet et regulari, et hoc est caeleste corpus. Et nihil horum generabile est. Generabile enim separatum non est, et difforme est, et motum non habet regularem nec uniformem. Intellectuale ergo quocumque modo dicatur, generabile esse non potest secundum propriam generabilem rationem. De generatione enim quae improprie dicitur generatio, non curamus. Nos enim de illa non loquimur. Secundum hanc enim Plato dicit caelum generatum et tempus, quae generatio creatio potius est quam generatio. Et primum dubium est in verbis Platonis. Generatum enim et generans habet per se et materiam et generationem, quae est via de potentia ad actum, sive incessus de non esse ad esse in tempore continuo et non subito, ut Avicenna dicit: quae in caelo et tempore assignari non possunt. Relinquitur ergo, quod substantia intellectualis generabilis non sit.
Adhuc omne generabile est motu recto : recte enim procedit ad formam generantis. Nullum autem intellectuale motu recto mobile est: est enim mobile
motu qui est ubique et semper: rectus autem motus ad unum tantum est, quod hic et nunc est. Nullum ergo intellectuale recto motu mobile est: ergo nec generabile.
Adhuc omne generabile multiplicabile est per materiam. Nullum autem intellectuale est tale : est enim separatum a materia et appendiciis materiae : quamvis in intellectuali sit id quod est et suppositum, tamen hoc materia non est : sed est id quod sub umbra esse intellectbilis a primo procedentis producitur a primo ente, in quo sistit et diffunditur lumen, et esse a primo intellectu universaliter agente procedens, quod nullo modo cadit in materiae determinationem : sicut nec intellectus possibilis qui in umbra intellectus animae nobilis producitur : unum enim, ut dicit isaac, in umbra alterius causatur. Intellectus ergo possibilis ante materiam est. Cum ergo generatio materialium tantum sit, sequitur quod intellectualium generatio nulla est.