IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Respondeo dicendum, quod post Baptismum promulgatum, etc. Conclusio est communis omnium in hac distinctione, et 3. part. quaest. 68. art. 1. estque de fide; patet Joannis 3. Nisi quis renatus fuerit, etc. et ex aliis locis supra citatis de necessitate et efficacia Baptismi. Definitur in Tridentino sess. 1. de Baptismo can. 5. Si quis dixerit Baptismum liberum esse, hoc est, non necessarium ad salutem, anathema sit; qui canon etiam referri potest de lege ordinaria. Item sess. 6 cap. 4. In Florentino decreto unionis cap. Majores, de Baptismo, et locis aliis jam citatis, speciatim ubi declaratur tempus, quo haec obligatio iucepit, et de cessatione legalium.
Eamdem probat Doctor argumento morali, primo, quia lex universaliter promulgata omnes obligat, etc. intelligit universaliter distributive, seu collective, in materia, quae omnes et singulos capaces doli comprehendit ; et prout ipse declarat, ut excludit legem, in cujus promulgatione est acceptio personae, sicut in legibus Imperatoris intelligitur non comprehendi Augusta: neque lege Assueri comprehendebatur Esther regina, ob acceptationem personae, quae eximitur a lege onerosa et indicente poenam, quamvis verbis legis non excipiatur expresse, sic etiam leges continentes censuram Ecclesiasticam, non includunt Reges, quantumlibet exprimuntur clausula universali, nisi fiat eorum expressa mentio, nempe ob acceptationem illarum personarum, quia aequitas fundata in qualitate et dignitate personae, non permittit legem aut voluntatem legislatoris ad eam extendi ; vel etiam exceptio personae, id est, vel per ipsam legem, vel per particulare privilegium, cui lex non derogat: vel circumscriptio circumstantioe, scilicet temporis, loci vel aliorum, quae limitant legem et materiam ejus, ut non sit pro omni tempore, personis, loco, etc. obligans: praeceptum autem de Baptismo fuit universale hoc modo, ut patet Joannis 3. Nisi quis renatus, etc. et Matthaei ultimo: Docete omnes gentes, baptizantes, etc. neque ad locum, aut tempus limitatur, neque ad personas ; ergo.
Probat etiam ex congruitate desumpta a Baptismo, qua est signum distinctivum legis et professionis, et ingressus in Evangelicam legem, a qua nemo excipitur post ejus promulgationem: ergo usus ejus debet esse communis, sicut et lex et fides,
cujus est Sacramentum. Secundo probat, quia viator debet esse membrum Ecclesiae visibilis et militantis, et esse capax communionis visibilis cum aliis, quoad actus qui ad hanc communionem spectant, idque judicio Ecclesiae, quae non judicat de occultis, sed visibilibus et externis, cui reservatur judicium discernendi membrum a non membro, et cui reservatur ministerium illorum actuum, in quibus communicant membra, ut Sacramenta et sacrificium, ad quae non admittitur non baptizatus, quia non est capax; et patet de Catechumenis, qui non tantum a Sacramentis, sed etiam a multis aliis actibus excludebantur: patet etiam ratione scandali activi in eo, qui non communicaret in his actibus cum aliis, ergo congruum fuit legem Baptismi omnes comprehendere. Tertia ratio est, quia alioquin praesumeretur contemptus, non solum Baptismi, sed etiam gratiae baptismalis.