In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Posita definitione praedestinationis eadem, quam posuit primo, dist. 40. resolvit cum communi Christum esse praedestinatum ; ita Alens. D. Thom. et alii supra. Dicit secundo naturam humanam Christi esse vere et proprie praedestinatam ad unionem gloriae, et hypostaticam. Haec quae est de modo loquendi, est contra Thomistas 3. part. quaest. 1. art. 3. tamen est D. Thom. 3. dist. 10. quaest. 3. quaestiuncula 1. D. Bonav. ibi art. 1. quaest. 1. Alens. 3. part. quaest. 3. m. Durand. hic q. 3. et omnium Scotistarum.
Respondeo (a) cum praedestinatio sit praeordinatio alicujus ad gloriam principaliter, et ad alia in ordine ad gloriam, et huic naturae humanae in Christo praeordinata sit gloria, et unio ista in Verto in ordine ad gloriam, quia non tanta gloria fuisset sibi conferenda, si non esset unita, sicut modo collata est ; quemadmodum ergo merita cadunt sub praedestinatione, sine quibus non ordinaretur de congruo quis ad tantam gloriam sine eis, sicut cum eis, ita videtur ista unio ordinari ad tantam gloriam de congruo, licet non cadat sub praedestinatione tanquam meritum, et ita sicut praedestinatum est hanc naturam uniri Verbo, ita praedestinatum est Verbum esse hominem, et hunc hominem esse Verbum. Consequentiae probantur per simile, sicut dictum est de factione passiva.
Et si dicas (b), praedestinatio primo respicit personam, et ita oportet hic primo invenire aliquam personam, cui Deus primo praedestinavit gloriam, et istam unionem in ordine ad gloriam ; nulli autem personae praedestinavit illam unionem ; non personae Verbi, ut Verbi, patet ; nec illi personae, ut subsistenti in natura humana, quia includitur ista unio.
Respondeo, (c) quod potest negari ista propositio, quod praedestinatio respicit solam personam ; sicut enim Deus potest omne bonum aliud a se diligere, non tantum suppositum, sed naturam, ita etiam potest alii a se praeordinare vel praeoptare bonum illi conveniens. Et ita potest naturae huic praeoptare bonum illi conveniens, et ita potest illi praeoptare unionem istam in ordine ad gloriam, et non personae. Verum est tamen, quod in omnibus aliis ab isto, praedestinatio respicit personam, quia in nullo alio praeordinavit Deus bonum naturae, nisi praeordinando bonum personae ; et ratio hujus est, quia nulla natura praedestinabilis est non personata personalitate creata, nisi ista, et ideo nec sic potest praeordinari sibi bonum, nisi isti.