REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Posset purus homo (Deo sic ordinante) satisfacere pro genere humano sufficienter, accepta ad id abundanti gratia ; ratio est, quia posset homo accipere tantam gratiam gratificantem, quantam habuit Christus. Vide rationes Doctoris hic, in Oxon. et 4. dist. 15. quaest. I. consentit D. Thom. 3. part. quaest, I. art. 2. Cajet. 1. 2. quaest. 114. art. 3. estque communis sententia. Negat tamen D. Thom. cum suis hanc posse esse secundum aequalitatem. Doctor tenet oppositum, sed loquendo de rigore justitiae, putat neque ipsum Christum satisfacere potuisse.
Contra illud, quod dicit in quarto articulo, quod non nisi homo Deus debuit satisfacere, hoc non requiritur absolute, nec est necessarium, quia unus, qui non est debitor, satisfecisset sic, si placuisset Deo. Unde potuit unus Angelus bonus satisfacere offerendo aliquid placitum Deo pro nobis, quod Deus ipse acceptasset pro omnibus peccatis, cum tantum valeat omne creatum oblatum, pro quanto ipse Deus acceptet, et non plus, ut dictum est.
Praeterea, videtur quod unus purus homo potuit satisfacere pro omnibus, si fuisset conceptus sine peccato, sicut potuit de possibili opere Spiritus sancti, et matris, sicut Christus fuit ; et Deus dedisset sibi gratiam summam quam posset recipere, sicut dedit Christo sine meritis praecedentibus, ex liberalitate Dei, et talis potuisset meruisse deletionem peccati, sicut et beatitudinem. Et quando dicit quod tunc obligaremur ei tantum quantum: Deo, falsum est, quia quod haberet, totum esset a Deo ; obligaremur tamen multum sibi, sicut obligamur beatae Virgini et aliis Sanctis, qui meruerunt nobis, semper tamen et finaliter, et summe Deo tanquam ei, a quo omnia bona aliorum proveniunt.
Praeterea, videtur (de possibili dico,) quod quilibet posset satisfacere pro se, quia data fuit gratia prima sine meritis cuilibet homini, quia licet homo quilibet sit filius irae, dat tamen Deus modo cuilibet suam gratiam sine merito primo, et tunc meretur beatitudinem ; ergo potuit etiam meruisse deletionem culpae.
Respondeo ergo ad quaestionem,
quod omnia haec, quae facta sunt a Christo circa redemptionem nostram, non fuerunt necessaria, nisi praesupposita ordinatione divina, qua sic ordinavit facere, et tunc necessitate consequentiae necessarium fuit Christo pati, sed tamen totum fuit contingens, simpliciter et antecedens, et consequens, unde credendum est quod iste homo passus est propter justitiam. Vidit enim mala Judaeorum, quae fecerunt, et quomodo inordinata affectione afficiebantur ad legem suam, ut non permitterent hominem curari in Sabbatis, et tamen extraxerunt ovem et bovem de puteo in Sabbato, et multa alia ; et Christus voluit omnes ab illo errore revocare per opera et sermonem, et maluit mori quam tacere ; tunc enim veritas fuit eis dicenda, et ideo pro justitia mortuus est. Tamen de facto sua gratia passionem suam ordinavit et obtulit Patri pro nobis, et ideo multum tenemur sibi ; ex quo enim potuit homo aliter fuisse redemptus, et tamen ex libera voluntate sic redemit, multum ei tenemur, et amplius quam si sic necessario, et non aliter potuissemus fuisse redempti. Et ideo ad alliciendum nos ad majorem sui amorem praecipue, ut credo, fecit, et quia voluit hominem, amplius Deo teneri, sicut si aliquis primo generasset hominem et postea instruxisset eum in disciplina et sanctitate, amplius obligatur ei, quam si eum genuisset tantum, et alius sibi fecisset alia, et haec est congruitas, et non necessitas.
Si autem volumus salvare Anselmum, possumus dicere quod rationes suae procedunt supposita divina ordinatione, qua sic ordinaverit hominem redimi, et ita videtur procedere, quod noluerit ex ordinatione sua minus acceptare pro redemptione hominum, quam mortem filii ; tamen nulla necessitas absoluta fuit, unde in Psalm. 129. dicitur : Apud eum copiosa est redemptio.
Ad primum principale dico secundum Apostolum ad Hebr. 2. Nunquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae; et ad argumentum, quod bene concludit contra eos, qui dicunt singulos Angelos esse alterius speciei ab alio, et hoc credo esse falsum, et ideo non cecidit aliqua species tota Angelorum, quamvis forte de qualibet specie ceciderit aliquis, tunc teneo illam responsionem quod quia species hominis tota cecidit, ideo magis debuit reparari.
Similiter alia responsio ibi data accipitur ab Anselmo, ideo potest etiam illa valere, scilicet quod homo peccavit suggestione Diaboli, quae fuit alterius rationis, et suggestione uxoris; et forte non ita efficaciter fecit Angelus malus, quia licet aliqua tentatio fuerit aliis ruina Luciferi, non tamen ita efficax, sicut hominis a Diabolo.
Ad secundum principale, dicendum quod per bonum velle potuit satisfacere, sed tamen aliter voluit Deus. Et quando dicit quod actus sunt laudabiliores passionibus, dicendum quod verum est loquendo de actu virtutum, ut distinguitur contra passiones, quae non accidunt ex virtute, sicut loquitur Philosophus. Tamen passiones paenales, et praecipue mors, quando est ex actu virtutum accepta et imperata, est laudabilior, quam actus virtutum circa delectabile separatim. Unde actus circa tristabile est magis meritorius, quam actus circa delectabile, et passiones voluntariae concomitantes actum virtutis acceptatae sunt magis meritoriae quam actus tantum. Unde dixit Salvator de Paulo Act. 9. Ostendam ei quanta oportet eum pati pro nomine meo: non dixit quanta oportet eum agere. Quod ergo Christus voluit sic pati, processit ex amore intenso finis et nostri, quo dilexit nos propter Deum.
Ad aliud quando arguitur, quod minima laesio istius personae fuit majus malum quam omnia peccata, dicendum quod hoc probat propositum, quod aliter potuit redemisse quam per mortem. Dico tamen quod laesio alia valuisset tantum pro quanto fuit acceptata.
Ad aliud, dicendum quod peccatum occidentium potuit redimi ; tamen Anselmus dicit, ut supra patet, quod scienter non potuerunt occidisse eum, tamen non credo illud, quamvis eum Deum per unionem scivissent, potuissent tamen ipsum occidisse, et saltem si fecissent, adhuc eorum peccatum esset remediabile per passionem, quia plus dilexit Deus passionem acceptando quam malum eorum odisset. Unde non potuerunt habuisse actum ita deformem in malitia, sicut fuit actus, quo Christus voluit pati, bonus in bonitate morali, quia actus habuit bonitatem, non solum ex volitiva potentia, sed ex summa charitate, qua voluit mori, et aliquo modo habuit bonitatem ex persona illa, sed actus aliorum malus non habuisset tantam malitiam ex habitu praecedente deordinato. Et quod Apostolus dicit 1. Corinth. 2. quod si cognovissent, nunquam Dominum crucifixissent, dico quod loquitur non de Judaeis, sed de principibus mundi, scilicet daemonibus, quia si primo scivissent ipsum fuisse verum Deum, non instigassent homines ad ejus mortem, quia bonum nolebant ipsi evenisse, quod fuit redemptio humani generis. Primo respectu quando hoc ignoraverunt, instigaverunt Judaeos ad ejus mortem ; quando autem sciverunt ipsum esse verum Deum, persuaserunt oppositum. Unde uxor Pilati misit ad eum dicens, Matth. 27. Nihil tibi et justo illi ; multa enim passa sum nocte ista in visu de eo. Bene tamen voluissent ipsum esse mortuum sine redemptione humani generis, si fieri potuisset.