Cyrillus. Pharisaeus quamvis tenax esset sui propositi, dominum tamen in propriam domum vocat; unde dicitur et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se. Beda. Consulte Lucas non ait: et cum haec loqueretur; sed cum loqueretur, ut ostendat eum non statim finitis quae proposuerat verbis, sed aliquot interpositis, apud Pharisaeum prandere rogatum. Augustinus de cons. Evang.. Ut enim hoc Lucas narraret, digressus est a matthaeo circa illum locum ubi ambo commemoraverant quod dictum est a domino de signo ionae, et de regina Austri, et de Ninivitis, et de spiritu immundo: post quem sermonem dicit matthaeus: adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris, quaerentes ei loqui. Lucas autem in eo sermone domini, commemoratis etiam quibusdam quae matthaeus dixisse dominum praetermisit, ab ordine quem cum matthaeo tenuerat, digreditur. Beda. Itaque postquam nuntiatis sibi foris matre et fratribus ait: qui enim fecerit voluntatem domini, hic frater meus, et soror mea, et mater est, datur intelligi, rogatu Pharisaei intrasse convivium.
Cyrillus. Sed ipse christus, qui eorum Pharisaeorum nequitiam noverat, dispensative condescendit, satagens commonere eos, ad similitudinem optimorum medicorum, qui gravius infirmantibus afferunt remedia suae industriae; unde sequitur et ingressus recubuit. Dedit autem occasionem verbis christi indocilis Pharisaeus scandalizatus, quia cum opinaretur eum iustum et prophetam, non conformabatur irrationabili eorum consuetudini; unde subditur Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Augustinus de verb.
Dom.. Omni enim die Pharisaei antequam pranderent, abluebant se aqua; quasi quotidiana lavatio possit cordis esse mundatio. Apud seipsum autem Pharisaeus cogitavit, voce non sonuit: ille tamen audivit qui interiora cernebat; unde sequitur et ait dominus ad illum: nunc vos, Pharisaei, quod de foris est calicis et catini mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
Cyrillus. Poterat autem dominus et aliis uti verbis, commonens Pharisaeum insanum; captat tamen tempus, et ex his quae erant prae manibus contexit documentum.
Hora namque mensae et pabuli, sumit pro exemplo calicem et catinum, ostendens quod mundos et lotos decet esse sincere ministrantes deo non solum a spurcitia corporali, immo ab ea quae latet intrinsecus penes mentem: sicut aliquod vasorum quibus servitur in mensa, bonum est et extrinsecis et intrinsecis carere contagiis. Ambrosius. Vide autem corpora nostra terrenorum et fragilium expressione significari, quae brevi lapsu praecipitata franguntur, et facile ea quae mens volvit interne, per sensus et gesta corporis prodit, sicut illa quae calix interius continet, foris lucent: unde et in posterioribus non dubium est vocabulo calicis passionem corporis declarari. Cernis igitur quod nos non exteriora huius calicis et catini, sed interiora contaminant; quia dixit quod intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Augustinus. Sed quomodo non pepercit homini a quo fuerat invitatus? magis quidem obiurgando pepercit, ut correcto in iudicio parceret.
Deinde ostendit nobis quia et baptisma quod semel adhibetur, per fidem mundat; fides autem intus est, non foris. Fidem autem contemnebant Pharisaei, et quod foris erat lavabant, intus inquinatissimi manebant; quod dominus improbat dicens stulti, nonne qui fecit quod de foris est, etiam id quod intus est fecit? beda. Quasi dicat: qui utramque hominis naturam fecit, utramque mundari desiderat. Hoc est contra Manichaeos qui animam tantum a deo, carnem vero putant a diabolo creatam. Hoc etiam est contra illos qui corporalia peccata, fornicationem scilicet, furtum, et cetera talia peccata, quasi gravissima detestantur; spiritualia vero, quae non minus damnat apostolus, ut levia contemnunt.
Ambrosius. Dominus autem, quasi bonus praeceptor, docuit quomodo nostri corporis mundare contagium debeamus, dicens verumtamen quod superest date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis.
Vides quanta remedia. Mundat nos misericordia, mundat nos dei sermo: iuxta quod scriptum est: iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Augustinus de eleemosyna.
Misericors monet misericordiam fieri: et quia servare quaerit quos magno redemit pretio, post gratiam baptismi sordidatos, docet denuo posse purgari. Chrysostomus.
Dicit autem date eleemosynam, non iniustitiam; est enim eleemosyna quae caret iniustitia qualibet: haec omnia facit munda, et ieiunio est praestantior; quod quamvis sit laboriosius, illa tamen est lucrosior.
Illustrat animam, impinguat, bonam efficit et decoram. Qui cogitat misereri roganti, citius a peccatis desistet. Sicut enim medicus qui crebro vulneratis medetur, frangitur de facili in aerumnis aliorum; sic et nos si vacaverimus egenorum auxiliis, de facili contemnemus praesentia, et in caelum levabimur. Non parvum est igitur eleemosynae cataplasma, cum valeat omnibus apponi vulneribus. Beda. Dicit autem quod superest, scilicet necessario victui et vestimento. Neque enim ita facienda iubetur eleemosyna ut teipsum consumas inopia; sed ut tui cura corporis expleta, inopem quantum vales sustentes. Vel ita intelligendum: quod superest, idest quod tam multo scelere praeoccupatis solum remedium restat, date eleemosynam: qui sermo ad omnia quae utili miseratione fiunt, valet: non enim solum qui dat esurienti cibum et cetera huiusmodi, verum etiam qui dat veniam peccanti, atque orat pro eo; et qui corripit, et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat. Theophylactus.
Vel dicit quod superest: nam facultates praesident cupido cordi. Ambrosius.
Totus itaque pulcherrimus ab hinc dirigitur locus, ut quoniam nos ad studium simplicitatis invitat, superflua Iudaeorum et terrena condemnet. Et tamen ipsis peccatorum abolitio promittitur, si misericordiam consequantur. Augustinus de verb. Dom.. Si autem mundari non possunt nisi credentes in eum qui fide mundat cor, quid est quod dicit date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? attendamus: forte et ipse exponit.
Illi enim de omnibus suis fructibus decimam partem detrahebant, et eleemosynas dabant; quod non facile aliquis facit christianus. Irriserunt ergo illum eis hoc dicentem, quasi hominibus qui eleemosynas non facerent. Hoc deus sciens subiungit sed vae vobis Pharisaeis, qui decimatis mentham et rutam et omne olus, et praeteritis iudicium et caritatem dei. Non ergo est hoc facere eleemosynam; facere enim eleemosynam, est facere misericordiam. Si intelligis, a te incipe: quomodo enim es misericors alteri, si crudelis es tibi? audi Scripturam dicentem: miserere animae tuae, placens deo. Redi ad conscientiam tuam quicumque male aut infideliter vivis; et ibi invenis mendicantem animam tuam, vel forte egestate obmutescentem. In iudicio et caritate fac eleemosynam cum anima tua. Quid est iudicium? displice tibi. Quid est caritas? dilige deum, dilige proximum. Hanc eleemosynam si praetermittis, quantumvis ames, nihil facis quando tecum non facis. Cyrillus. Vel hoc dicit in Pharisaeorum reprehensionem: quia illa sola praecepta attentius observari iubebant a populis subiectis quae causa erant illis reddituum fecundorum; unde nec minima olerum postponebant, opus autem ingerendae dilectionis ad deum et iudicii iustam censuram negligebant.
Theophylactus.
Quia enim deum contemnebant, indifferenter sacra tractantes, praecipit eis dilectionem dei habere. Per iudicium vero dilectionem innuit proximi; nam quod aliquis iuste iudicet proximo, ex eius dilectione provenit.
Ambrosius. Vel iudicium, ideo quia non omnia quae agunt in iudicium referunt: caritatem, ideo quia non ex affectu diligunt deum. Sed ne rursus fidei studiosos nos faciat operum negligentes, perfectionem fidelis viri brevi sermone concludit, ut et fide et operibus approbetur, dicens haec autem oportuit facere, et illa non omittere. Chrysostomus in matthaeum.
Ubi quidem sermo Iudaicae mundationis agebatur, totaliter praeterivit; sed quia decima eleemosyna quaedam est, et nondum erat tempus expresse interimendi legalia, propter hoc dicit haec oportuit facere. Ambrosius. Arrogantiam quoque iactantium Iudaeorum redarguit, dum primatus appetunt; sequitur enim vae vobis Pharisaeis, qui diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. Cyrillus. Per ea quibus illos reprehendit, nos facit meliores: vult etenim nos ambitione carere, et non plus venari apparentiam quam veri existentiam; quod tunc Pharisaei agebant. Salutari enim ab aliquibus, et praesidere eis, non vere nos idoneos esse ostendit; pluribus enim haec contingunt, cum boni non sint; unde subdit vae vobis qui estis ut monumenta quae non apparent. Volentes enim ab hominibus salutari et eis praesidere ut magni aestimentur, ab occultis sepulchris non differunt, quae nitent quidem extrinsecus ornamentis, sunt autem plena omni spurcitia.
Ambrosius. Et quasi sepulchra quae non apparent, specie fallunt visuque decipiunt transeuntes; unde sequitur et homines ambulantes supra nesciunt; ita scilicet ut cum foris speciosa promittant, plena intus foetoris includant. Chrysostomus in matthaeum. Sed quod tales extiterint Pharisaei, non est mirabile; si autem nos digni reputati fieri templa dei, fiamus repente sepulchra solum foetorem continentia, hoc est extremae miseriae.
Cyrillus. Ait autem hic apostata Iulianus, vitanda esse sepulchra, quae christus ipse ait esse immunda; sed ignoravit vim verborum salvatoris; non enim iussit a monumentis discedere, sed eis comparavit Pharisaeorum fictitium populum.