CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De quibus per nos operabilibus est consilium ?
Inter ea autem quae sunt operabilia per nos, sunt opera artium. Artes autem suis principiis aliquando per se sunt sufficientes, aliquando autem non, sed multum oportet adhibere industriam si debeant opera perficere.
Et quidem circa eas disciplinas quae in suis principiis certae sunt et per se sufficientes, non est consilium, puta de his qualiter scilicet sic scribendum sit : eo quod litterae certis elementis et numero et ordine traditae sunt, quibus scribi oportet, ita quod habitis illis non discredimus nobis ipsis quin recte scribamus. In his ergo non est consilium : sed consilium est in his quaecumque fiunt per nos non semper, aut fiunt, vel fieri possunt similiter, et eodem modo. De his enim consiliamur, puta de his quae secundum medicinalem fiunt et negotiativani. Sanitas enim licet fiat a medico, tamen multis modis induci potest. Et lucrum licet quaeratur cum negotiatione, tamen multis modis acquiri potest : et ideo consilium quaeritur quo utiliori modo talia inducantur. Et circa gubernativam navium vel civitatum magis quaerimus consilium quam circa gymnasticam, eo quod gubernativa minus est certificata : luctativa quae gymnastica vocatur, certiora principia habet apprehendendi et vincendi contra luctantem, quam gubernativa ad gubernantem : et ideo magis discredimus nobis in gubernativa quam in gymnastica. Et in aliis artibus et disciplinis est similiter, praeter hoc solum quod magis est consilium circa artes quam circa disciplinas. Magis enim circa eas dubitamus. Disciplinae enim stant in principiis per se notis, sicut geometria et arithmetica : et quando applicantur ad opus, per principia disciplinabilia applicantur, sicut cosmetria quae mensurat mundum per principia geometriae, et arithmetica quae calculatur per principia arithmeticae, in quibus non est dubium. Consiliari autem in his est, quae ut saepius evenire possunt, quando incertum est qualiter eveniant, et in quibus determinatum est quomodo eveniant utilius et facilius : in talibus enim consilium qaerentes assumimus consiliatores in magno, discredentes nobisipsis in talibus sicut non sufficientibus nobis dignoscere magna. In parvis enim et in omnibus non discredimus.
Consiliamur autem quaerendo consilium, non de finibus, sed de his quae sunt ad fines, sicut patet in medicina, et rethorica, et politica. Medicus enim non consiliatur si sanabit, quod est finis ejus. Neque rhetor consiliatur si suadebit judici : hoc enim ut finem intendit. Neque politicus consiliatur si pacem faciet civibus, eo quod hoc finaliter intendit. Neque reliquorum artificum aliquis de fine consilium quaerit. Sed omnes artifices praeponentes etpraestituentes sibi finem aliquem quem intendant, consilium quaerendo intendunt quaerere qualiter sive qua via et per quae instrumenta vel opera ad finem illum deveniant. Et si per plura quidem videatur fieri finis, quaeruntur in consilio per quot facillime et optime perveniat ad hoc quod intendit. Si autem per unum procuratur finis, quaeritur in consilio qualiter per hoc erit finis : et quaerunt per quid illud haberi possit : et
sic semper quaerunt resolvendo quousque veniant ad primam causam, ante quam nulla est ad consecutionem finis ordinata : et illa est in inventione resolutionis ultima et prima ad inceptionem operis. Qui enim consiliatur, videtur quaerere resolvendo dicto modo, quemadmodum resolvuntur diagrammatica, hoc est, descriptiones geometricales : illae enim probantur quae quidem non sunt prima, sed ab his accipiunt fidem : et ideo resolvuntur in ea, et illa in alia, donec veniatur ad ea quae sunt prima et vera a nullis aliis accipientia fidem, in quibus stat resolutio tamquam in ultimis, a quibus tamquam a primis fides incipit demonstrationis. Similiter est in practicis, volentes facere domum quaerimus quibus, ut ex lapidibus, et lignis. Ulterius quaerimus unde haec habeantur, quomodo per laboratores et operarios : et hoc ulterius resolventes venimus ad pretia per quae laboratores haberi possunt : propter quod si facultas sit ad habenda pretia, ab illo ultimo incipimus operari domum : et ultimum sic resolutionis efficitur primum operationis principium : et si impossibilitas inveniatur ad pretia, ab opere desistimus,eo quod primum principium operationis in facultatibus nostris non invenimus. Et iste modus in omni est inquisitione consiliorum.