In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Stantes ante thronum, " id est, ante Christi humanitatem assumptam, in qua judicabit. Ad Hebr. I, 18 : ''Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi .
" in conspectu Agni, " id est, hominis Christi, quasi parati ad obediendum.Tales autem stabunt in judicio, non cadent : quia pro eis dabitur sententia. Sapient. V,
1: Stabunt justi in magna constantia. Et bene dicit : " In conspectu Agni, " quia sancti in judicio ipsum videbunt mansuetum, et pium.
" Amicti stolis albis, " id est, stola animae et corporis, " et palmae in manibus eorum, " id est, coronae pro operibus. Vel, " Palmae, " id est, manifestatio victoriarum habitarum de hostibus : quod respondet praemio accidentali. Vel, per hoc notatur certitudo de praemio. Quod enim in manu habetur, certe possidetur.
" Et clamabant voce magna, etc. "
Id est, magno desiderio. Psal. x sec. Hebraeos, 17 : Desiderium pauperum exaudivit Dominus : praeparationem cordis eorum audivit auris tua.
" Dicentes : " Salus, " scilicet, quam habemus in anima, vel in corpore, " Deo nostro, " supple. attribuenda est. Vel sic : " Salus Deo nostro, " id est, Patri, " qui sedet super thronum, " id est, qui regnat in nobis, " et Agno, " id est, Christo homini, et non excluditur Spiritus sanctus. Nam ubi Pater et Filius nominatur, Spiritus sanctus intelligitur simul. Joan. xvii, 3 : Haec est vita aeterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, etc.
" Et omnes Angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium : et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum,
Dicentes : Amen, "
Hic ponitur congratulatio Angelorum confirmandum laudem hominum.