CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Deinde arguit Doctor ad oppositum ibi: Ad oppositum in omni ordine essentiali, etc. Hic intendit probare quod tantum sit una ratio formalis ultimi finis, et postea respondet ad ista argumenta quod sint plures rationes formales. Pro intelligentia istorum argumentorum et solutione, nota quod quando Scotus loquitur, quod tantum est una ratio formalis objecti fruibilis, intendit simpliciter de ratione formali constituente objectum in esse fruibili, et sic tantum est una, scilicet ipsa Deitas. Et quando hic concedit quod sunt plures, intelligit de rationibus tantum terminativis non constituentibus aliquid in esse fruibili, et sic Pater terminat fruitionem meam ut quod, non tamen paternitas est ratio formalis, dans Patri quod sit objectum fruibile, sed est sola Deitas. Et hoc declarato, patent argumenta cum suis responsionibus. Et sic finis hujus quaestionis.
(a) Istas tamen rationes deduco, respondendo singillatim ad eas. Primo arguitur sic : in ordine essentiali finium est tantum unus finis ultimate, et ille est ratio fruitionis; ergo est tantum una ratio fruitionis sive objecti fruibilis.
Dicit Doctor quod est tantum unus finis in se, qui scilice tsit ratio objecti fruibilis, tamen habet in se distinctas rationes, id est, proprietates personales, quae non sunt formaliter rationes ultimi finis, id est, quae nullo modo pertinent ad formalem rationem objecti fruibilis, cum nullam dicant perfectionem formaliter ; et sic possibile est frui eo sub ratione ultimi finis, formaliter non fruendo illo sub illis rationibus, id est, quod possibile est frui essentia absolute non fruendo ea ut in tribus, sive ut habente in se proprietates personales, cum nullo modo pertineant ad rationem objecti fruibilis.
Secundo sic : sicut est tantum unum primum efficiens, ita tantum unus ultimus finis, hoc probatur a Doctore infra dist. 2. quaest. 1. Cum ergo sit tantum unum efficiens primum sub ratione formali tantum: ergo tantum unus finis ultimus sub una ratione tantum. Respondet Doctor primo, quod primo efficienti accidit quod sit etiam primus finis, ut supra patuit, et ideo non sequitur quod si in primo efficiente sit tantum una ratio, quod etiam in ultimo fine sit tantum una.
Secundo dicit, quod de facto ultimus finis habet tantum unam rationem, (loquendo de ratione objecti fruibilis) sed in ipsa una ratione, personales quae ponitur Deitas possunt esse plures rationes, quae etsi non pertinent ad rationem objecti fruibilis, potest tamen essentia terminare actum fruitionis ut actu est sub illis, quod tunc contingit, quando fruitio terminatur ad personas ; potest etiam essentia absolute terminare actura fruitionis, absque hoc quod personae terminent, et sic in illa potest potentia fruens quietari ut in ratione objecti vere fruibilis, absque quod quietetur in illa ut in personis.
Confirmatur, quia sicut una persona non potest efficere sine alia, ut patet in 2. dist. 1. quaest. 1. sicut una non poterit finire sive terminare actum fruitionis sine alia. Respondeo negando similitudinem, quia eadem ratio formalis est necessario in tribus, ideo ex natura rei una non potest efficere sine alia, sed terminare actum fruitionis quo quis fruitur, non est ex parte ipsius ; patet, quia fruens Deo elicit actum referendo illum in Deum, et ideo possum elicere unum actum referendo praecise in unam personam et non in aliam, bene tamen sequitur quod una persona ex natura rei, non est finis, nisi alia persona sit finis, patet, quia finis ex natura rei qui est essentia divina, est realiter in tribus personis. Non tamen sequitur, ergo quaelibet persona ex natura rei est finis ultimus, quia quaelibet includit Deitatem; ergo potentia fruens non potest elicere actum circa Deum absolute, vel circa unam personam et non circa aliam, non sequitur. Ultimo arguitur : in Deo est tantum una majestas, sed propter unam majestatem debetur ei una tantum adoratio, et per consequens una tantum fruitio. Respondet, quod tantum est una majestas quae ex natura rei est ratio formalis objecti adorabitis, et illa est Deitas proprie, in qua tamen Deitate possunt esse plures proprietates ut dixi supra, et sic de possibili potest adorari essentia absque personis, et una persona absque alia; de facto tamen est una adoratio habitualis omnium, licet de facto possit etiam esse tantum una actu respectu unius personae, ut dixi supra.